Cf. Lazer. Diatr. de Vita et Scr. Muret. pag. R. 554. sq. Fr. |
Quod acerbissimum maximeque luctuosum spectaculum nobis omnibus obiici poterat, Patres amplissimi vosque ceteri viri ornatissimi, id summi ac praepotentis Dei voluntate et inevitabili humanae conditionis necessitate nobis hodie in hoc templo constitutum videmus. Iacentem enim eum intuemur, qui nos omnes iacentes erigere, exanimem, qui exanimatis aliquo casu nobis animum addere solebat; vita carentem, qui nobis aliisque quam plurimis vitae subsidia benignissime ac liberalissime subministrabat. Merito igitur lacrymis omnium oculi madent; merito undique omnia suspiriis, gemitibus lamentationibusque circumsonant; merito non homines modo, sed ipsi huius aedis sacrae parietes omnia moeroris ac tristitiae insignia ostentant. Sed quoniam neque conquestionibus
[ 426 ]
nostris quidquam proficere iam possumus, et divinae providentiae decreta aequo animo ferre debemus: repetamus aliunde aliquam huius aegritudinis ac miseriae levationem; et Hippolyti Estensis, communis nostrum omnium parentis ac patroni, virtutibus ac laudibus grata commemoratione renovandis, dolorem ex ipsius morte conceptum, si possumus, leniamus. Misera quidem haec ipsa et acerba consolatio est; quanto enim magis eius, quod amissum est, excellentia perspicitur, tanto plus doloris ex illius amissione percipitur: sed neque animus ulla in cognitione conquiescere hoc tempore facilius potest; et rerum ab eo praeclare gestarum recordatio hoc saltem nobis solatium adferet, quod magis nos confirmabit in ea spe, quam merito omnes concepimus, ut eum non tam nobis ablatum, quam a te, Deus optime maxime, ad meliorem vitam vocatum esse credamus. Atque utinam doloris magnitudo disertos ac copiosos faceret! non dubitanter me, patrone optime ac clementissime, dignam plurimis ac maximis tuis erga me beneficiis orationem habiturum esse profiterer. Nunc mihi misero omnia, praeter egregium celebrandi ac praedicandi tui studium, desunt; aegritudine obstupefactus est animus; oculi lacrymando defessi; vox ipsa pectore ac faucibus interclusis exitum reperire vix potest; si quid in me ingenii fuerat, si quam modicam dicendi facultatem exercitatio attulerat, quae tibi maiora veris pro amore erga me tuo videbantur, ea, moriente te, omnia conciderunt. Connitar tamen quantum potero, et omnem difficultatem pietate superare conabor. Sive enim aliquid effecero, gratus erga te, quoquo modo potui, fuisse dicar; sive etiam in medio cursu defecero, hoc ipsum mihi gloriae ducam, quod de tuis laudibus dicere cupientem obruerit atque oppresserit dolor. Nunc quaeso obtestorque vos, quicunque adestis, ut ad breve tempus intermittatis gemitus vestros, mihique ex innumerabili copia eorum, quae de illo dici possunt, pauca libanti, abductos tantisper et avocatos ab atrocitate tanti vulneris animos adhibeatis. Primum igitur, si splendorem et claritatem generis ad commendationem pertinere volumus, quod ita fere natura comparatum est, ut qua in familia multi praeclari virtuteque et rerum gestarum gloria insignes viri floruerunt, ex eadem qui sunt, eorum vestigia cupide persequantur: quae tota Italia gens Estensium Principum familiae vel illustrium virorum multitudine vel traditi a maioribus imperii magnitudine et antiquitate anteponi potest? Sed in hac parte non immorabor: nam plura dicere et in re tam nota supervacaneum est, et temporis angustiae prohibent, et qui suis ac propriis laudibus abundat, ei ornando aliena conquirere, alienum atque absurdum
[ 427 ]
videtur. Quamlibet obscura et abiecta familia natus fuisset Hippolytus, eam ipse illustrare et ad summum dignitatis culmen extollere potuisset. Illustrissima autem et splendidissima natus cum esset, ita se gessit, ut non minus ipse lucis ac dignitatis maioribus suis attulisse quam ab eis accepisse videatur. Cum autem in eo iam tum puerulo mirifica quaedam et ad omnem virtutem et praecipue ad prudentiam indoles emineret: ita eum pater optimus ac sapientissimus Princeps diligebat, ut nulla de re maioris momenti nisi adhibito filiolo deliberaret. Eo praesente legatos ad se missos audiebat: eo praesente legationes decernebat: interesse eum volebat, quoties de bello, de pace aliisque maximi momenti negotiis consilia caperentur. In illa igitur sapientiae schola atque officina educatus, brevi tempore tantam sibi cognitionem atque intelligentiam eorum, quae ad populos recte gubernandos pertinent, comparavit, ut adhuc adolescens exercitatissimos senes consilii maturitate superaret. Itaque cum in Galliam confirmata iam aetate profectus esset, apud Franciscum regem, non solum nomine, sed omnibus regiis virtutibus omnium nostrae memoriae regum facile primum, non tam propter gentis nobilitatem aut propter affinitatem, quam propter singularem quandam tractandarum rerum scientiam, tantum auctoritatis consecutus est, ut in illo amplissimo et opulentissimo regno secundum regem de Hippolyti potissimum Estensis consilio et sententia omnia gererentur. Neque vero minus apud Henricum secundum valuit, qui ministros omnes per universam Italiam suos, sive legatos sive exercituum praefectos, uno verbo, cuiuscunque generis essent, ex eiusdem nutu ac voluntate pendere, neque quidquam nisi eo consulto, quod quidem alicuius momenti esset, administrare voluit. Illam vero nobilissimam totique Christianae reipublicae salutarem legationem, qua in Gallia difficillimis ac periculosissimis temporibus functus est, quomodo aut silentio praetermittere aut de ea pro dignitate verba facere potero? Grassabatur per totam Galliam infinita quaedam facinorosorum hominum colluvies, qui capta occasione, propter teneram Karoli regis aetatem, impune sibi omnia licere arbitrati, capitales ac nefarias de religione opiniones publice in vulgus disseminabant. Iamque res eo progressa erat, ut non infimae tantum plebis animos suis illis venenis imbuissent, sed et ex ipsis Principibus non paucos eadem errorum foeditate contaminassent. Exponebantur propalam et omnium manibus terebantur Lutheri, Calvini et aliorum impiorum hominum scripta. Hieronymi vero et Augustini et Gregorii et Ambrosii saluberrimae lucubrationesCf. adn. pag. 185. R. Fr. | ab omnibus propemodum et officinis et bibliothecis exulabant; in ipsa aula ac comitatu regio quotidie habebantur haereticorum frequentissimae conciones: omnia execrandis illorum cantionibus perstrepebant: detestandis in Deum et in Divos
[ 428 ]
illarum pestium vocibus Catholicorum aures assidue verberabantur. In tam perturbato ac periculoso rerum omnium statu Pius quartus, Pontifex maximus, divino, ut credibile est, instinctu, nihil satius esse iudicavit, quam ut Hippolytus Cardinalis Ferrariensis primo quoque tempore legatus in Galliam mitteretur. Suscepit onus legationis Princeps maximo animo praeditus: neque deterritus est aut imbecillitate valetudinis aut longitudine itineris aut anni tempore, (erat enim ardentissima aestas, qua tempestate etiam qui firmissimi sunt, neque Romam venire neque Roma exire tutum putant,) aut periculis, quae sibi noctesque diesque et aperta vi et ex insidiis ab haereticis imminere intelligebat. In ea legatione alios ex haereticis auctoritate deterruit, alios, ostensa aliqua spe commodorum, eo, unde abierant, reduxit, multa dissimulavit, multa pertulit, multa palam et directo, multa latenter et artificiose molitus est, quae ad illius regni salutem pertinebant: neque prius destitit, quam, pulsis ex aula haereticis, revocatis autem iis, quorum et erga Deum et erga regem fides constiterat, bellum denique apertum haereticis indiceretur. Itaque ut in seminibus arborum caussa est,Cf. Cicer. Philipp. II. § . 55. Fr. | ita omnium, quae postea in Gallia pro religione fortiter ac feliciter gesta sunt, illa legatio caput ac principium fuit. Illud autem admirabile est, quod, cum alii gravissimi et prudentissimi homines toto, quod aiunt, caelo in illius negotii tractandi ratione ab eo dissentirent, ipse adversus aliorum omnium sententiam suo unius consilio usus, ipso rerum exitu docuit, multo se quam illos plura vidisse multoque prudentius cogitasse. Vellicabatur interea invidorum sermonibus ac rumusculis, qui modo patientiam illius ac lentitudinem reprehendebant, modo etiam quaedam ab eo, optimo animo et sapientissimo consilio facta, in deteriorem partem interpretabantur. Quos ille despiciens et operi proposito constanter instans, eorum maledicentiam ipso rerum exitu ita refutavit, ut verissime de eo dici illa possint:
Unus homo nobis cunctando restituit rem:
Non ponebat enim rumores ante salutem.
Ergo magisque magisque viri nunc gloria claret.
Sed in hac temporis angustia multa breviter attingenda sunt,
[ 429 ]
quae singula integros libros desiderarent. Atque haec quidem, quae hactenus dixi, ad declarandam ipsius prudentiam pertinent. Quid? ceterae virtutes, quales in eo et quam singulares fuerunt? Quis unquam illo in tota ratione vivendi splendidior ac magnificentior fuit? Quae in Gallia, quae in Italia, et quam sumptuosa aedificia exstruxit? Quam multa ingeniose et solerter excogitata ab antiquis, sed postea per posterorum ignaviam oblivione obruta quasique sepulta revocavit? quam multos egregios artifices ad nova excogitanda propositis praemiis excitavit? quis unquam Princeps, quis Principis alicuius legatus, quis denique magnus clarusque vir apud eum diversatus est, quin sibi non a splendido Cardinali, sed a praepotenti aliquo rege exceptus videretur? Et interea in pauperes et egentes homines quam liberalis ac munificus fuerit, scitis ipsi cives Tiburtes, qui, ut illa perpetua et quotidiana taceantur, meministis, eum quotannis, cum morbi, ut fit, aestate in vulgus grassarentur, quotidie mittere solitum, qui omnes aegrotantium domos circumirent, neque eorum, quae aut ad valetudinem recuperandam aut ad alendam interea familiam necessaria essent, quidquam eis deesse paterentur. Meminimus et ipsi, ut se hac quoque in parte legatus in Gallia gesserit, cum quicquid pecuniae ex legatione provenerat, numum ex eo nullum attigit, sed totum in pauperes erogandum distribuendumque mandavit. Eruditos autem et excultos litteris homines nemo unquam amavit ardentius, nemo plures domi habuit, nemo largius aut prolixius fovit. Horum disputationibus epulas suas condiebat, in eis audiendis quicquid a gravioribus curis dabatur otii, studiosissime collocabat. Iam et in eos et in omnes domesticos ac familiares suos tanta erat facilitate ac comitate, ut communis videretur omnium parens. Cum eis familiarissime colloquebatur, urbanissime iocabatur; peccantes paterna potius caritate quam herili potestate atque imperio corrigebat. Nullius autem rei aeque facile obliviscebatur atque iniuriarum. Scimus quicunque cum eo paullo familiarius viximus, multos, a quibus ipse pro summis beneficiis summas iniurias retulerat, cum eos sine ulla molestia arbitratu suo posset ulcisci, novis postea beneficiis auctos ab eo et cumulatos fuisse. Pietatis autem et religionis in Deum et plurima toto reliquo vitae tempore et certissima ac luculentissima testimonia morti proximus dedit. Qui cum sibi ex hac vita migrandum esse sentiret, nihil territus, sacerdotem accersi iussit, cui peccata sua ita confessus, ut eorum vere se atque ex
[ 430 ]
animo poenitere, omnemque spem sibi in divina bonitate ac misericordia constitutam esse ostenderet, interiectis aliquot horis sacrosanctum Domini nostri Iesu Christi corpus religiosissime accepit. Inde cum testamentum, nisi quantum certorum hominum invidia impediit, benevolentiae ac caritatis erga omnes suos plenissimum condidisset; posteaque, viribus magis ac magis deficientibus, sacro oleo, adhibitis ex ritu Christiano precibus, inunctus esset: languida et moribunda voce ex Davidicorum psalmorum versibus, qui interea recitabantur, cum plura non posset, extrema saltem quaeque verba pronuncians, cum incredibili eorum omnium, qui aderant, dolore extremum Deo spiritum reddidit. O me infelicem! quanto mihi res secus cecidit, quam a principio cogitaram! Brevis enim haec virtutum ipsius commemoratio, quam mihi levationi fore speraveram, ea mihi pectus effodit, ea vulnus adegit altius, ea dolorem dolore cumulavit. Quid aliud agere possumus, quicunque tali patrono orbati ac destituti sumus, quam ut lugeamus, ut modis omnibus testemur dolorem nostrum, ut quod vitae reliquum est in moerore ac lacrymis transigamus? Immo vero aliud et possumus et debemus. Quamvis enim qui tam pie tamque Christiane et vixerit et diem suum obierit, eum caelo iam receptum esse sperandum est: quia tamen rari admodum ita puri egrediuntur ex corporis vinculis, ut non eis poenarum aliquid post mortem luendum supersit; earumque tum aliis piis actionibus, tum praecipue fusis ex animo precibus et tempus contrahi et ardor mitigari potest: facere omnes omnia debemus, ut ei modis omnibus opitulemur. Agite igitur quicunque Hippolytum Cardinalem Ferrariensem et vivum amastis et mortuum amatis, coniungite mecum preces vestras et sublatis in caelum manibus ac mentibus liberationem ipsius ex loco purgandis post mortem animis destinato, si forte ibi adhuc detinetur, a Deo optimo maximo efflagitate. Nullius enim mortuo auxilium desit, cuius vivi nulli unquam auxilium defuit. Christe Iesu, humani generis conditor et assertor, qui nos alios pro aliis orare voluisti, qui tuorum preces nunquam irritas fore pollicitus es, respice hanc multitudinem afflictam ac dolore confectam, et per illa vulnera,
[ 431 ]
quae pro nobis pertulisti, per illum sanguinem, quem pro nobis in ara crucis effudisti, per illam mortem ignominiae plenam, quam pro nobis sponte subiisti, tribue hoc nostris omniumCf. adn. pag. 342. R. Fr. | concordibus votis, ut famulum tuum Hippolytum Cardinalem Ferrariensem a poenis, si quibus adhuc obnoxius est, liberatum, eum in locum quam primum perducas, ubi aeternis tecum gaudiis perfruatur. Ite domum, cives Tiburtes, nunciate liberis vestris, nunquam neque ipsos neque ipsorum liberos cuiusquam maioris aut omni ex parte praestantioris Cardinalis exequias esse visuros.
|