Si ulla post hominum memoriam parta victoria est, in qua et admirabilis se divini numinis potentia ostenderit, et quid fortium virorum virtus, quid singularis ductorum prudentia valeat, cognitum ac declaratum sit: in hac certe, quam superioribus diebus imperatores ac milites nostri ex immanissimo ac teterrimo Christiani nominis hoste retulerunt, ita haec omnia patefacta sunt, ut nunquam maioribus aut illustrioribus argumentis aut illustrata esse aut in posterum illustrari posse videantur. Quare et immortali ac praepotenti Deo, huius tanti boni, ut aliorum omnium, auctori, gratiae, quantas maximas animus noster capit, agendae sunt; et fortissimis ac clarissimis viris, qui periculum a nobis omnibus vitae suae periculo depulerunt, qui barbaris in nos irruentibus iter corporibus suis occluserunt, qui pestem ac perniciem, quam illi nobis machinabantur, in ipsorum capita converterunt, qui illorum temeritatem consilio, furorem fortitudine, audaciam virtute superarunt, novi atque inusitati honores pro nova ipsorum atque inusitata virtute tribuendi. Quod enim tantum ac tam singulare honoris genus reperiri aut excogitari potest, quod non et in aliis, qui egregiam in hoc bello reipub. Christianae operam navarunt, et tuae inprimis, M. Antoni Columna, virtuti rebusque gestis, et ab aliis Christianis populis et praecipue a Populo Romano
[ 246 ]
debeatur? Cuius universi quod sit orga te studium, quae voluntas, neque tibi unquam aut dubium aut obscurum fuit; et tamen nuper apertissime cognosccre potuisti, cum, tuo in urbem ingressu, tantus ad te omnium aetatum atque ordinum concursus factus est, tanta effusa omnis generis multitudo, ut ipsi septem colles, ipsa urbis moenia, si natura pateretur, sedibus suis relictis, obviam tibi prodire cupere viderentur. Quacunque incesseras, faustis acclamationibus omnia personabant; omnes redundantem et foras erumpere gestientem laetitiam ore, oculis, manibus indicabant; omnium in te uno figebatur obtutus; omnes te, non ut unum ex principibus civitatis, sed ut firmissimam ac solidissimam Romani nominis ac dignitatis columnam intuebantur. Caelum ipsum manifesto favit honori tuo: cum, quod aliquot dies antea triste ac nubilum fuerat, ingressuro te, ita derepenteCf. adn. pag. 130. R. Fr. | nitere coepit, ut illa subita serenitas facile omnibus indicarit, honores, qui tibi haberentur, etiam caelestium iudicio comprobari. Nunc quoque, quanta hoc augustissimum templum frequentia hominum compleverit, vides: qui omnes eo animo huc convenerunt, ut Christo Iesu victori et victoriarum datori, ut beatissimae virgini, ut ceteris caelitibus, quorum auxilio hane victoriam sine ulla dubitatione acceptam ferre debemus, tum propter fusos ac fugatos hostes, tum propter te salvum ac sospitem in patriam reductum, rite ac pie, ut debent, gratias agant. Beatum te, M. Antoni, propter cuius et abeuntis periculum et redeuntis salutem templa complentur. Meminimus omnes, superioribus mensibus, te ad bellum profecto, quae tota urbe fuerit trepidatio, quae sollicitudo, qui pavor. Quamvis enim et duces delecti erant fortissimi ac sapientissimi, et ex toto propemodum orbeCf. adn. pag. 117. R. Fr. | Christiano flos ipse nobilitatis convenerat, et praecipua Italiae atque huius urbis ornamenta ac columina in exercitu versabantur: tamen eo magis metuebantur varii bellorum et ancipites casus, quod, si quid aut propter vim tempestatum aut propter hostilium copiarum magnitudinem aut quo alio eventu gravius accidisset, nulla reliqua spes erat, ullum amplius aetate nostra talem exercitum posse denuo comparari. Vagabatur autem toto mari infinita quaedam latronum multitudo, nostro sanguine cruenta, nostris spoliis onusta: qui et semper alias suopte ingenio feroces, et tum maxime propter recentes victorias spe atque animis inflati, tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserant, ut classem quidem nostram a se spiritu ipso difflatum iri, ea vero disiecta, quasi ianua quadam effracta ac revulsa, omnes sibi Christianorum portus, omnes insulas,
[ 247 ]
omnem oram maritimam apertam fore arbitrarentur. Augebat timorem nostrum, quod anno superiori eas Deus alienatae a nobis propter peccata nostra voluntatis suae significationes dederat, ut non iniuria trepidaremus, ne ille merito nobis iratus, per hostes nominis sui a populo suo poenas repetere decrevisset. Sed o caeca hominum iudicia! o abstrusa et recondita Dei consilia! o bonitatem ac clementiam ipsius perpetuo praedicandam! Vere Dominus est, qui vulnerat et medetur; percutit, et manus eius sanabunt; qui mortificat et vivificat; qui deducit ad inferos et reducit. Pro paterna sua misericordia, castigans castigavit nos: sed morti non tradidit nos. Respexit ad lachrymas, ad ieiunia, ad eleemosynas,Cf. Nolten. Lex. Antibarb. pag. 519. Fr. | ad preces Ecclesiae suae: ad quae omnia Pius V. et nomine et re sanctissimus Pontifex, toto illo tempore, alios omnes et praecepto et exemplo suo incitabat. En senex sanctissime et veterum illorum Pontificum simillime, scelerum ultor, iustitiae cultor, veteris disciplinae restitutor, cui, bono publico, his miseris ac turbulentis temporibus, Ecclesiam suam gubernandam commisit Deus: hic est fructus lachrymarum atque obsecrationum tuarum. Tui fletus pepererunt nobis hoc gaudium; tua quotidiana sacrificia hanc nobis a Deo victoriam impetrarunt. Metis exsultans, quod lachrymans seminasti. Te novo Moyse manus in caelum tollente, novus hic Iosue superabat Amalechitas. Tu mentem in Deo, nostri milites in barbarorum corporibus tela figebant. Confirmabant illorum dexteras preces tuae, et hostilium gladiorum cuspidem retundebant. Itaque quanto plus nobis dedit Deus quam petebamus! Nos timidi vota faciebamus, ut hostium classis, cum adventare nostram, auditum esset, quam celerrime se ad suos reciperet: quo post tot editas strages timuisse tamen et exspectare ausa non esse nostrorum impetum videretur. Nam illud prope immodicum videbatur optare, ut et congrederentur et se barbari, nostrorum virtute cognita, in fugam darent. Quod si ad efficiendam aliquam imaginem speciemque victoriae, aliquot illorum naves depressae, aliquot captae, numerus aliquis captivorum liberatus esset: abunde omnes non exspectationi modo, sed optatis quoque nostris satisfactum fore arbitrabamur. Ut autem sine magna nostrorum clade, amplius quadraginta hostium millia caederentur; ut decem et eo amplius millia caperentur; ut centum nonaginta quinque illorum triremes aliaque complura navigiorum genera in nostrorum potestatem venirent; ut plus quindecim captivorum nostrorum millia liberarentur:
[ 248 ]
ut ex tanta illorum multitudine vix unus perfidus pirata, et unus item saevissimi praedonis Ariadeni filius fuga elaberentur, qui ad superbas immanis illius tyranni aures acerbissimum minimeque ab ipso exspectatum tantae cladis nuncium adferrent: quis unquam nostrum, non dicam sperare, sed propemodum optare ausus est? Praecucurrit fortitudo vestra spes nostras: quaeque nos ne frustra optaremus verebamur, ut ea frustra hostis optaret, admirabili Dei beneficio et vestra singulari virtute perfectum est. Illud vero memorabile et, animadvertendum, neque fortuito accidisse, sed iustissimo Dei iudicio effectum esse credendum est, quod, qui duo ex illa impura foedissimorum mancipiorum colluvie maximas minas iactare, qui uni ex omnibus Christianorum vires maxime despicere soliti erant, ut etiam apud illum stolidum ac furentem dominum suum ausi essent gloriari, se centum triremibus, quidquid usquam Christianorum esset, undique exterminaturos: ii potissimum, cum ad manus ventum est, ita subito perterrefacti sunt, ut mare ipsum angustum eis esse ad fugam videretur. O Nonae Octobres, quam faustam ac felicem nobis posterisque nostris vestri memoriam reliquistis! Quis non eorum, qui praelio non interfuerunt, ut sibi liceret spectasse quae illo die gesta sunt, annum unum de consequentis vitae suae spatio, si fieri posset, ademptum velit? Solem ego ipsum, ita vivam, in tam pulcro spectaculo, ut Iosue olim adversus Amorraeos pugnante, substiturum fuisse arbitror: nisi tanta fuisset vincendi celeritas, ut, qui nihil metuebant, id unum metuere viderentur, ne prius advesperasceret, quam omnes hostes aut caesi aut capti aut fugati essent. Quaenam igitur statuae, qui arcus, quae columnae, quae tropaea vobis excitari poterunt, viri fortissimi, quae non dico paria esse meritis vestris, sed eorum partem adumbrare aliquam possint? qui futuri sunt usque eo diserti ac copiosi historiarum scriptores, qui, cum ad Naupacteam victoriam ventum erit, non potius metuant, ne quid de illius magnitudine deterant, quam eam se verbis exaequare posse confidant? Semper enim iustum minuendi metum faciunt ea, quae amplificandi spem sua magnitudine sustulerunt. Vos exsultantem barbarorum audaciam compressistis; vos maria illis clausistis, nostris aperuistis; vos flammam atque ferrum, vos caedem, incendia, rapinas, libidinem a Christianorum vita, tectis, fortunis, corporibus arcuistis; vos a templis sacrilegia, ab oppidis direptionem, ab agris vastitatem depulistis; per vos cruentata ac tepefacta maria illorum sanguine redundarunt; per vos vicina litora illorum, aut sauciorum aut morientium inconditis ululatibus personarunt; vobis
[ 249 ]
magistris didicit noster miles vincere, barbarus vinci; vobis Christianorum alii vitam debent, alii libertatem, omnes securitatem. Durum, fateor, fuerat audire, tam multa oppida a nefariis latronibus capta, tam multa incensa, tam multas regiones vastatas, abducta in servitutem tam multa hominum millia: sed si Christi potentia, si Christianorum fortitudo aliter apud barbaras gentes illustrari quam post tot acceptas calamitates non poterat: prope est, ut exclamem, tanti fuisse. Certe quidem ut verni temporis clementia et amoenitas minus hilararet animos nostros, nisi eam hiemis rigor et asperitas antecessisset: ita minus omnes huius victoriae iucunditatem ac dulcedinem sentiremus, nisi eam cum superiorum temporum tristitia et acerbitate compararemus. Neque vero eos tantum, qui ex illo nobis omnibus salutari praelio, re bene gesta, incolumes reverterunt, omnibus maximis honoribus debemus afficere: sed eorum quoque memoriam grato animo amplissimisque laudibus prosequi, quos in illo conflictu fortiter dimicantes non tam vis hostium perculit, quam ille ipse, pro quo pugnabant, sibi pigneratus est Christus. Qui si, ut credibile est, prius Christiano ritu expiati ac culpis omnibus soluti, tunc vero in Deum tantum intuentes et in eo mente ac cogitatione defixi, vitam pro illius gloria proiecerunt, eodem illo temporis puncto, Angelorum legionibus stipati, triumphantes in caelum evolarunt. O vos beatissimos, qui sanguinem vestrum pro eo fudistis, qui prior ipse pro vobis suum sanguinem fuderat! qui mortem naturae debitam pro vitae auctore potissimum reddidistis. Illi impii, quos tum concidebatis, cum concidistis, et mortem oppetierunt cum ignominia, et mortui poenas nunc ad inferos luunt: vos vero et extremum spiritum victores cum gloria effudistis et mortali conditione vitae in immortalitatem commutata, piorum estis aeternam sedem et locum consecuti. Beata vita, quae tali morte conclusa est! beata mors, quae tali vitae principium dedit! Sed ut ad te, M. Antoni, mea iam revertatur oratio, neque Populus Romanus ignorat, neque unquam ulla ignoratura est aut gens aut aetas, huius immortalis gloriae multo tibi plus quam pro virili parte deberi. Tu iam inde a principio, cum a sanctissimo Pontifice Pio Quincto huius saluberrimae Principum Christianorum coniunctionis fundamenta iacerentur, ad eam rem ex ipsius sententia conficiendam plurimum laboris, operae, auctoritatis contulisti. Tu cum classi Pontificiae summo cum imperio praefectus esses, in Siciliam profectus, interea dum Ioannes Austrius, non mea tantum,
[ 250 ]
sed omni omnium praedicatione maior adolescens, cuius in totam Christianorum classem summa erat auctoritas ac potestas, codem perveniret, et milites et classiarios studiosissime exercuisti, et ut omnium rerum ad maritimum bellum necessariarum copia suppeteret, perfecisti. Tu, quoties de summa re deliberatum est, eas sententias dixisti, quae summam prudentiam cum summa animi excelsitate coniunctam indicarent. Tu, cum offensiones quaedam intervenirent, quae rem in summum periculum adduxerant, iratorum animis sapientissime capto consilio et gravi atque accommodata ad tempus oratione mitigatis ac compositis, nascentis mali occasionem sustulisti. Tua cohortatione inflammati milites ad pugnam exarserunt: tuum in ipsa pugna exemplum secuti, omnia pro Christo pericula contempserunt. Pervenit ac perlatus est usque huc tuarum immortalitate dignarum vocum sonus; Optimis auspiciis geri quaecunque pro Christiana religione gererentur; barbaricam audaciam cedentibus instare, instantibus cedere; nostrorum et victoriae et morti immortalem gloriam propositam esse; illo duce atque auspice, cuius brachia in cruce pendentis effigies, e summo regiae triremis eminens, nostros animaret, terreret hostes, de secundo praelii exitu nemini esse dubitandum. Audivi, audivi ipse de fortissimo viro, cuius eximia virtus et saepe alias et in hoc bello vel maxime spectata est, quique tuorum in hac expeditione consiliorum ac laborum particeps fuit, quam praeclarum tibi quamque honorificum testimonium tribuerit divinus adolescens Ioannes Austrius, postridie eius diei, quo debellatum est: cum aperte praedicaret, tuum in hac sancta belli societate conflanda praeter ceteros laborem ac studium; in deliberando prudentiam et altitudinem animi; in re gerenda fortitudinem et alacritatem exstitisse; te et committendi praelii consuasorem et comparandae victoriae adiutorem sibi praecipuum fuisse. Quae cum omnia magna et praeclara sint, multo tamen a te maiora et praeclariora Populus Romanus exspectat. Properant, M. Antoni, nostra omnium vota: quique animis praesentis gaudii magnitudinem capere vix possumus, rerum a te gestarum praestantia quasi quibusdam alis sublati, cogitatione et spe multo iam ulterius provolamus. Non satis est impulisse hostom: prosternendus et opprimendus est, antequam se novis opibus copiisque renovarit.
[ 251 ]
Extorquenda sunt vobis ex illius belluae faucibus impioque dominatu ampla illa et opima regna, in quae, a Romano imperio distracta atque divulsa, nullo iure, iniustissimus possessor invasit. Tendit vobis Iudaea supplices manus, et palmas, quarum feracissima est, vestris victoriis triumphisque despondet: obtestaturque vos per eum, quem ex purissimae matris utero mirabiliter exeuntem excepit, cuius vestigiis impressa, cuius admirandis operibus nobilitata, cuius sparso pro nobis omnibus sanguine irrigata est, ne se diutius patiamini indigna Christi hostium servitute oppressam teneri. Duce olim columna Iudaei ex dura ac diuturna servitute extracti sunt. Utinam nostris quoque temporibus Iudaea ipsa duce Columna ex multo duriori multoque diuturniori servitute extrahatur! Proditum est litterarum monumentis, imperante Constantio, Constantini magni filio, visam esse in caelo sub specie crucis ingentem columnam coronatam, quae longe lateque collucens, a monte olivarum usque ad eum montem, ubi Christus pro nobis omnibus morte affectus est, pertineret. Declarandum est tibi, M. Antoni, rebus ac factis, tam insigne prodigium ad te et ad gentem tuam pertinere. An vero gentes quaedam antiquis temporibus propter violata maiorum suorum sepulchra gravissima bella susceperunt: nos Iesu Christi Domini ac Dei nostri sepulchrum, monumentum salutis nostrae, pignus resurrectionis nostrae, ab immundis canibus tam diu teneri eisque ludibrio esse patiemur? Ite potius optimis ominibus generosae ac fortes animae: ite accensa divinae gloriae studio pectora: continuate victorias: connectite triumphos: invidete posteris vestris gloriam eius terrae, ex qua salus nostra prodiit, ab immanibus belluis receptae ac recuperatae. Ubi melius sanguis spargi potest? ubi melius vita deponi? ubi verior ac solidior gloria comparari? O Christe, te appello. In tua manu bellum et pax; in tua manu victoriae; in tua manu regum ac populorum corda sunt. Inspira nostris ardorem pugnandi: da eisdem vim facultatemque vincendi: immitte eam mentem principibus ac populis, qui nondum in hanc sanctam societatem nomina dederunt, ut id primo quoque tempore facere maturent: non quod tu, qui omnia potes, aut eorum opera aut nostra ad hostes tuos obterendos egeas; sed ut omnes, qui tuo nomine gloriantur, in partem aliquam veniant eius gloriae, quae ex nominis ac cultus tui propagatione capietur. Et quando urbem Romam imperii sedem ac domicilium, Ecclesiam Romanam religionis firmamentum esse voluisti: da Pio Quincto Pontifici,
[ 252 ]
da Populo Romano hoc munus, ut in hanc potissimum urbem et ad hunc potissimum Pontificem partae tam nobilis victoriae aliquando nuncius adferatur. DIXI.
Quanto concursu hominum hane orationem (de qua Thomasius conferri iubet Thuan. lib. L. Hist. f. 1033.) habuerit Muretus ipse scribit Sacrato lib. I. epist. 22. et tum civitate Romana oratorem donatum esse, perspicuum faciunt quos Martyni - Laguna 1. I. pag. 3. retulit versus Ioannis Francisci Ferrarii civis Romani in M. Antonium Muretum civitate donatum:
Hoste triumphato, spoliis Orientis onustus Dum repetis patrios, alte Columna, lares, Pro populo meritas Superis Muretus agebat Grates, facundo maximus ore ruens. Admirata viri divinum Roma leporem, Pro! fluit eloquio Tullius alter, ait, Comprobat hic Marci re nomen; verba ege rursum Prisca bibo, priscos audio laeta sonos. Nec mora, Romanis adscribit civibus illum, Et gremio gaudens confovet ipsa suo. Hunc decorat titulis, ornantem ornatus ut ornet, Et Latium prisco floreat eloquio.
|
|