Quod antiquitus a sapientissimis viris dictum est, non licere cuiquam mortalium, quid facturus aut non facturus sit, certo pronunciare; quod in vita multa eveniunt, tum ut ea ne facias, quae facere decreveris, tum ea ut facias, quae nunquam facere constitueris: id ego et saepe antehac in aliis, et in me ipso nuper verissimum esse cognovi. Nam in hoc publice docendi munere quinquenniumVid. Lazer. Diatr. de Vit. et Script. Muret. pag. 550. R. Fr. | iam cum aliqua hominum approbatione versatus, eo me, ut scitis, superioribus mensibus sponte abdicaveram: idque eo animo, ut, quod ex me saepe auditum est, nunquam me postea eandem provinciam suscepturum, nunquam eosdem labores denuo subiturum putarem. Cogitabam, satius esse desinere quam deficere: me, sive placuissem, satis iam spectatum esse; sive displicuissem, plus satis: satius esse cum desiderio quam cum satietate discedere: utcunque esset, tradendam quasi cursu aliis lampada, qui et laboris patientiores et doctrinae copia instructiores, institutam hic et inchoatam a nobis, maiore animo quam viribus, iurisprudentiae cum eloquentia et cum antiquitatis cognitione coniunctionem exaedificarent ad summumque perducerent. Mihi ad nominis mei commendationem abunde videbatur, tanti ac tam praeclari operis aliqua saltem fundamenta iecisse et praestando, quod possem, alios qui plus possent, ut experiri vellent, exemplo meo excitasse. Iamque totus in eo eram, ut me non languori quidem ac desidiae dederem: qui semper ignavorum vitam mortemque iuxta aestimassem: sed ad eas artes mecum recolendas ac celebrandas referrem, quibus usque a puero deditus fui, et ad mandandas litteris cogitationes quasdam meas, quibus efficerem,
[ 228 ]
conarer quidem certe, ut, quod mihi otium Hippolyti Cardinalis Ferrariensis, studiorum ac fortunarum mearum patroni, summa liberalitate conceditur, eius aliquis fructus non ad praesentes modo et eos qui nunc sunt, sed et nunc ad exteros et olim ad posteros perveniret. In hac me cogitatione defixum et tanquam in portu, complicatis velis ceterisque armamentis omnibus compositis, quiescentem, vestra, Cardinales amplissimi, auctoritas expergisci denuo et subductam iam navim, mutato consilio, deducere et vela ventis pandere coëgit. Quae mihi res eo mirabilior visa est, quod non deerant homines et ingeniosi et eruditi et exercitati, qui vobis ad hoc munus obeundum ultro studium atque operam profiterentur suam: quorum etiam unum a me ipso vere atque ex animo commendatum esse memini. Itaque ut in historiis est, eos, qui M. Catonem in praeturae petitione superarant, ipsosmetCf. adn. pag. 221. R. Fr. | mirari solitos, quod se tali viro populus Romanus praetulisset; sic fateor mihi mirum visum esse, quid ita vobis potius libuerit, me alia iam omnia cogitantem, etiam cum aliqua ad vetus honorarium accessione revocare, quam in locum meum aliquem ex iis sufficere ac substituere, qui id in beneficii loco petebant. Quod ego neque ita me ignoro ut mihi tribuam, ac non vestrae potius humanitati quam ulli merito meo acceptum feram: et tamen non debeo esse aut adversus dignitatem meam aut adversus vestra iudicia improbe curiosus. Nam sive aliquid esse in me, cur hic honos mihi habendus esset, iudicastis, potius eniti ac contendere debeo, ut vestram de me opinionem rebus confirmem, quam ut verbis refellam; sive, quod magis credo, vestra tantum in eo humanitas et quaedam erga me voluntatis propensio valuit, non minus optabile aut honorificum duco, a vobis amari, quam magna aliqua sive eruditione sive eloquentia praeditum iudicari. Illud quidem neque reticere neque dissimulare possum, recentem istam vestrae erga me voluntatis significationem magnum mihi onus imposuisse, magnam curam et sollicitudinem, magnam vigilandi, laborandi, contendendi omnes industriae meae nervos necessitatem attulisse. Non enim mihi tantum elaborandum est, ut, si quam mihi existimationem superiorum annorum labores vigiliaeque pepererunt, eam conservem ac tuear; sed multo magis, ut vestra de me iudicia sustineam et aliqua saltem ex parte respondeam illi exspectationi, quam de me, ut verisimile est, in multorum animis pondus auctoritatis vestrae concitavit. Quod quidem me studiosissime constantissimeque facturum vobis omni adseveratione confirmo, daturumque operam, ut haec, qua nunc cincti ac circumfusi estis, studiosorum adolescentium multitudo, si nulla alia re, at certe industria et adsiduitate vix alium quemquam a vobis ad rationes suas accommodatiorem huic muneri
[ 229 ]
praefici potuisse fateatur. Sed iam tempus esse videtur, ut specimen vobis aliquod exhibeam eius rationis ac viae, quam et usque adhucCf. adn. pag. 127. R. Fr. | in docendo tenui et, nisi vos aliud iubeatis, deinceps perpetuo tenere decrevi. Quod dum facio, date mihi, obsecro, hanc veniam, ut avertam a vobis orationem atque ita disseram, quasi ii tantum adessent, quorum caussa me, rude iam, ut arbitrabar, donatum, in hanc arenam denuo revocandum censuistis. DIXI.
|