Non eram nescius, cum hanc Pandectarum interpretandarum provinciam susciperem, fore, ut multis sermonem darem: quibus mirum ac novum videretur, me, qui tot annos in hoc docendi munere ita consumpsissem, ut eos modo libros attingerem, qui aut ad eloquentiam aut ad Philosophiam pertinerent, mutata subito voluntate, ad tractationem iuris civilis tam longo intervallo redire: a quo me plerique iam pridem animum omnino avocasse, et ad mitiora studia, tanquam ad Sirenum scopulos, adhaesisse, aut quasi loti cuiusdam Homericae, ita illorum dulcedine ac suavitate captum, huius iam ne per somnum quidem meminisse arbitrarentur. Quibus ut satisfaciam simulque vobis omnibus huius consilii atque instituti mei rationem reddam: etsi non libenter facio, ut de me loquar, tamen antequam progrediar longius, pauca quaedam de toto studiorum meorum cursu breviter commemorare constitui. Quae si audire ac cognoscere grave non erit, spero fore, ut gravissimi quidem et eruditissimi homines, quos hic adesse video, factum meum non improbent: vos autem, optimi et studiosissimi adolescentes, etiam fructum aliquem ex hac narratione capiatis. Cum enim, quae praecipue res progressus meos retardaverit meque decurso iam spatio a calce ad carceres, ut dicitur, revocaverit, cognoscetis: forsitan, exemplo meo edocti, melius ipsi vestris rationibus consuletis. Ego igitur, ut primum puer Grammaticorum et Rhetorum praeceptis visus sum utcumque
[ 223 ]
imbutus esse, leviter gustatis Dialecticae principiis, ceteris autem Philosophiae partibus ne a limine quidem salutatis: nulla Graecae linguae intelligentia, nullo rerum usu, nulla antiquitatis cognitione instructus, animum ad ius civile appuli, et iis doctoribus, qui tum illis in locis optimi putabantur, annos aliquot operam dedi. Iamque eo processeram, ut, quae tum praecipuae laudes habebantur, et in argumentando satis acutus et in respondendo non incautus et quacunque de re ageretur, abunde loquax essem: et, quod multis palmarium videbatur, multarum legum non intellectarum principia uno spiritu citare, multorum interpretum nomina recensere, multos versus, multas paginas, multas columnas, porticus etiam, ut opinor, et peristylia et intercolumnia nullo negotio numerare quamlibet multa possem. Cum ipse me eo nomine circumspiciebam, meque pulcrum ac beatum putabam, tum uno ore omnes, ut ait Comicus, omnia bona dicere et laudare fortunas meas, qui tantula aetate tantam mihi, ut ipsi putabant, sapientiae; ut res ipsa docuit, stultitiae et inanium opinionum supellectilem comparassem. Iam omnes me mei foro et cancellis et subselliis destinabant: magnamque in spem venerant, rabulam me aliquem non in postremis fore, confidentem, acrem, contentiosum; praesertim cum et natura essem firmis lateribus et voce magna, et, quod caput est, illi me quos dixi magistri si non multum sapere, at certe, quod apud eos pro eodem erat, multum audere multumque clamare docuissent. Quid verbis opus est? Inibi iam erat, ut illud vitae genus ingrederer, cum Deus (Deus enim fuit; neque hoc mihi ex animo excuti potest) Deus igitur effecit, ut quaedam Budaei et Alciati et aliorum eiusdem notae hominum scripta, quae nunquam ante illud tempus adspexeram, in manus meas venirent. Quae cum evolvere coepissem, passimque in eis multa reperirem, quae de magistris meis nunquam audissem; multas sententias, quas illi me ratas ac firmas esse docuissent, gravissimis argumentis convulsas ac labefactatas; multa ex Graecis scriptoribus deprompta, multa ex antiquitate repetita, quibus in omnibus mihi tenebrae essent: nolite quaerere, quid mihi animi fuerit. Visus mihi sum de caelo decidisse, aut in alium quendam orbem delatus esse: neque aliter affectus sum, quam egeni et inopes homines interdum solent, qui cum totam noctem somniarunt se divites repente factos esse, ubi diu gemmas, aurum, purpuram dormientes contrectarunt, experrecti, omnia domi suae obtenta telis aranearum vident. Quid facerem? ego ille paullo ante tumidus et ferox, cum mihi derepente vultus, animus, verba cecidissent, iamque suffusus pudore verecundarer inter eos versari, qui de me ita magnifice senserant: subduxi me
[ 224 ]
clanculumClanculum vulgaris sermonis est et comicorum, pro quo clam usurpant boni scriptores. Significatio non differt nisi colore, (ut ait Hand. Tursellin. II. pag. 93.) quo secretum designatur subtilius. Quod modo praecessit derepente, superest etiam apud Cicer. pro Ligar. cap. 5. § . 14. Si, quum hoc domi faceremus — tu derepente irrupisses. (ubi aliquot libri praebent simplex repente, neque absurde dixeris sic legendum esse, tute repente irrupisses, aut etiam, tu te rep. irr.) Cf. de Divin. I. 31. § . 66. Sueton. Tib. 23. Vesp. 23. Livium hoc vocabulo usum esse negat Drakenborch. ad XXI. 41. § . 6. Ceterum recte Donatus ad Terent. Hecyr. IV. 1. 3. derepente unam partem orationis esse ait, ut defessus. “nam si separaveris, non est Latinum, de repente.” Contra desubito rectius de subito scribitur apud Cic. de Rep. VI. 2. Fr. | ex illis, in quibus diu merueram, castris, et in Graeciam navigavi, id est, ad Graecarum litterarum et disciplinarum magistros me contuli; eademque opera perlustravi etiam vetus illud Latium, id est, omnes ad unum veteres linguae Latinae scriptores diligenter et accurate pervolutavi, sedulo undecumque omnia colligens, quibus mihi iurisprudentia instructior et ornatior fieri posse videretur. Atque in hac peregrinatione tum in Lycei ambulationibus, tum in Academiae spatiis saepe me exercui: neque aut illius e Gargetto delicati atque otiosi senis hortos invisos praeterii, quanquam venenorum quam salubrium herbarum feraciores; neque disiectas veteris illius Poeciles, non tam Polygnoti manu quam Zenonis ingenio nobilitatae, reliquias neglexi. Et ut magnam voluptatem capiunt, qui ad magnorum ac nobilium fluminum, Euphratis puta aut Nili, fontes ac capita ipsa venerunt: ita iuvit me incredibiliter, cum apud illos sapientissimos senes cernerem, quibus ex fontibus manassent amplissima illa iuris civilis flumina, per quae, toto orbe sparsa atque diffusa, tam multi assidue summo homines ingenio navigarent. Interea, ut paterfamilias, qui mercaturae caussa in longinquas terrarum oras profectus, dulcem eximieque animo caram domi uxorem reliquit, saepe de ea cogitans, sicubi aut gemmam aliquam aut scite tornatum anulum aut monile bacatum aut segmentatam vestem aut talia mundi muliebris ornamenta conspexit, studiose omnia comparat ac seponit, quibus eam, domum reversus, muneretur: sic me per omne scriptorum genus vagantem nunquam ea cura ac cogitatio deserebat, ecquid decerpere ac delibare ex eorum unoquoque possem, quod, cum ad iurisprudentiam reverterer, ad eam expoliendam et exornandam accommodatum esset. Sciebam enim, quam turpe haberetur, et diu manere et inanem redire. Quod autem Homerus ait, Ulixem in illo diuturno errore crebro spectare solitum Ithacam versus: itidem ego ad iurisprudentiam identidem reflectebam oculos, et ab ea tam diu abesse me, vix satis aequo animo ferebam. Quin etiam, ne me amoeniores illae disciplinae usu quodammodo suum facerent, multa saepenumero faciebam usucapionis interrumpendae gratia:
[ 225 ]
quod et mea qualiacunque scripta declarant, crebris iurisconsultorum adspersa sententiis, et quotidianae disputationes, quibus, quoties erat occasio, aliquid ex hac disciplina petitum intexebatur, non obscure indicabant. Nunc, cum mihi videar non ea quidem omnia, quae animo conceperam, perfecisse, sed usque eo tamen progressus esse, ut iis, qui iuris civilis cognitionem ex ipsis fontibus haurire cupiunt, opis aliquid adferre possim: putavi tempus iam ipsum postulare, ut prodirem, et navatae in hoc genere studiorum operae specimen aliquod darem. Cur autem Pandectas potissimum extra ordinem interpretari voluerim, caussa haec fuit. Videbam eruditissimos in hac schola viros, quibus docendi iuris munus mandatum est, ita se in eo gerere, ut, ipsa si loqui posset iurisprudentia, non certius aut copiosius aut maiori cum dignitate videatur explicatura sensus suos, quam ab illis quotidie explicantur. Omnia ex eorum ore profluunt, quae in hac arte aut cogitari prudenter aut disputari acute aut certo definiri ac statui possunt. Itaque cum in omnibus habeam, quod admirer, in nullo habeo, quod desiderem. Sed illi tamen, quid dignitati suae eique, quam meritissimo obtinent, auctoritati consentaneum sit, intelligentes, perpetuo in gravium et arduarum quaestionum tractatione versantur; exquisitam singularum vocum explicationem, ut humile quiddam neque satis dignum, in quo tempus conterant, aut praetermittunt aut modice attingunt. Planeque si ad eos audiendos ii tantum accederent, quos oporteret, id est, qui prius in Grammaticorum, Rhetorum, Philosophorum scholis diu multumque exercitati essent: nihil amplius, quam quod ipsi cumulatissime praestant, requireretur. Nunc, quod ego me principio fecisse dixi, ut ad ius audiendum aliarum omnium artium rudis accederem, in eo vereor ne etiam hodie a plerisque peccetur. Cogitavi igitur, si pro mea virili parte huic incommodo mederi studerem, neque invidiosum id mihi neque inutile aliis fore. Nam neque invidiam habet ullam, quod ab aliis neglectum iaceat, id sumere: et in exercitu non tantum imperatorum et tribunorum ac centurionum, sed et gregariorum militum et calonum quoque ac lixarum aliquis usus est. Neque, si gubernatorum in navi regenda praecipuum et munus, non ii quoque utiles sunt, quorum in sentina exhaurienda omnis consumitur labor. Quanquam, si id quod res est fateri, si recta et vera speciosis ac fucatis anteponere, si, quanti res quaeque sit, non quanti vulgo fiat, spectare volumus: multo plus est in hac pura et simplici verborum explicatione momenti, quam plerique fortasse suspicarentur.
[ 226 ]
Nam cum verba, ut ait Aristoteles, sint eorum, quae animo concepimus, notae: fieri nullo modo potest, ut, qui vim verborum non percipit, eam sententiam, quae illis verbis expressa est, assequatur. Itaque et idem Aristoteles alibi ait, eos, qui quid quoque verbo proprie indicetur, non satis intelligunt, in rebus iudicandis saepenumero falli: et apud PlatonemCratyl. pag. 337. Bip. Fr. | Cratylus ex verborum intelligentia cognitionem rerum pendere dicit. Et quis tandem est, qui nesciat, patrum avorumque nostrorum memoria, cum perversa quaedam ac pestifera opinio invaluisset, nihil cultum orationis, nihil historiae veteris notitiam ad eos, qui graves ac serias disciplinas tractarent, pertinere, Graecas vero litteras etiam impedimento esse, quanta et quam densa caligo universum prope terrarum orbem obtexerit? quantaque verborum neglectum rerum ignoratio consecuta sit? Sed quid necesse est huic rei aliunde argumenta petere? Illi ipsi, quorum libros quotidie terimus, veteres iurisconsulti, in explicandis legibus, senatusconsultis, edictis praetorum aut aedilium, constitutionibus, decretis, epistolis principum, quam, quaeso, viam rationemque tenuerunt? Nempe in patefacienda singularum vocum vi ac proprietate tam multi tamque assidui sunt, ut magnam industriae suae pertem in eo consumere videantur. Quod prolatis ac productis ipsorum locis probarem, si quam facile, tam necessarium esset. Antistium Labeonem iurisconsultum nobilissimum cum alicubi valde commendasset Gellius, ad postremum addit: Latinarum vocum origines rationesque percalluerat: eaque praecipue scientia ad enodandos iuris laqueos utebatur. Hos me sequentem duces nemo, ut opinor, merito culpaverit. Quam igitur interpretandi viam nobis Ulpianus, Paullus, Gaius, Marcellus ceterique iuris antistites praeiverunt, eam sequemur, et eorum vestigiis, quantum vires nostrae ferent, insistentes, summa ope conabimur efficere, ut neque praetermittamus necessaria neque inutilia consectemur, et quotidie tamen aliquid minime vulgare minimeque contritum adferamus. Quod ut iam nunc perspicere possitis, dum ad titulum de iustitia et iure interpretandum accedo, quaeso, diligenter attendite. DIXI.
[ 227 ]
|