Andreas
Vtinam, mi Philippe, iam domi apud parentes ageremus!
Philippus
Quid ita?
Andreas
Rogas? Imminet iam vindemiae tempus, quo nullum toto anno nostratibus
accidit laetius.
Philippus
Quid ego audio? Tune simul vinitorem vis agere et litterarum cultorem?
Andreas
Animi causa racemos decerperemus, degustaremus e lacu mustum; neque enim
diutius abesse optarem, quam mustum in dolia conditum deferbuisset
despumassetque; ad haec decoqueremus sapam, defrutum ac vini veteris
faecem. Quid quod nobis liceret et aucupio voluptatem quaerere, siquidem
volucres captaremus iam retibus explicatis, iam pedicis fixis,
nonnunquam vero et viminibus visco illitis!
Philippus
Sine: parentes harum rerum curam gerant; tu, si sapis, in litteris te oblecta!
Andreas
Atqui audivi magnos viros in eiusmodi rusticis rebus oblectationem quaesivisse.
Philippus
Recte, quando magnis viris haec sunt permittenda; nobis vero, qui nondum
ultra primas litteras progressi sumus, non itidem.
Andreas
Semper tu quidem meis adfectibus obstrepis, non minus quam praeceptor.
Philippus
Quod ad te attinet, age, age, ut lubet; me certe non habebis huius tuae
stultitiae comitem.