**Erster Anhang. Zusatze der Ausgabe von 1520: De relegenda praelectione, de
ediscendo deque enotandis ex auctoribus loquendi formulis.
Phaedrus
Quid tu otiosus hic desides et non potius praelectionem modo auditam relegis?
Ioannes
Relegi atque adeo bis terve.
Phaedrus
At fortasse non satis accurate.
Ioannes
Accuratissime, ut totam etiam memoria complectar.
Phaedrus
An tuo te officio satis perfunctum credis, si memoria tantum teneas et
psittaci more verba non intellecta praeceptori reddas?
Ioannes
Quin intellego omnia.
Phaedrus
Hui, omnia? Vide quid dicas.
Ioannes
Omnia, inquam, ut maxime tibi videatur incredibile; atque id ut credas
facilius, liberum tibi est singula, quae ad modo auditam praelectionem
attinent, ex me perquirere.
Phaedrus
Singula persequi in praesentia non est otium; hoc tantum quaero: primum,
an totam auctoris sententiam ex praeceptoris interpretatione sis
assecutus et qua quidque ratione quove consilio sit dictum, intellegas;
deinde, singulasne clausulas expenderis, videlicet si quam habeant
sententiam insignem, si quod proverbium, si quod sxh=ma, si quem tropum, si quem colorem rhetoricum,
si quem locum dialecticum, si quas venuste loquendi formulas: quae omnia
enotare operae pretium est, partim ut sit in promptu semper, quo mores
nostros pariter et alienos corrigamus, partim ut ex idoneis scriptoribus
suppetant recte loquendi scribendique exempla, ad quae crassissima illa
hodie barbarissantium loquendi consuetudine posthabita orationem nostram
componere queamus; postremo, si quod dictum antique, si quod nove, quod
loquendo, si quod parum Christiane, quod vivendo exprimere non
conveniat. Haec magister tuus, vir non solum doctus, sed et prudens,
inter praelegendum diligenter admonere solet, et ipse eiusmodi, cum id
aetatis eram, in scholis non oscitanter excepta domum regressus partim
memoriae, partim chartis, fidis memoriae custodibus, commendabam. Sensi
namque hac diligentia me vehementer proficere. Quodsi fratris vestigiis
insisteres idemque faceres, iam certe non hic, sed libris adsideres.
Ioannes
Nimis multa in puero requiris. Equidem, ut quod verum est tibi
respondeam, in his, quae tu mones expendenda, plerique omnes sumus
neglegentiores, nimirum contenti singularum dictionum, quae in contextu
reperiantur, respectum habuisse, videlicet quam ex octo orationis
partibus habeant pro genere, quae sint accidentia, cuius generis,
simplicia sint an composita, in quam cadant declinationem, item quae
partium sit inter sese constructio.
Phaedrus
Recte; sed et illa non oportet neglegere. Alioqui non video, quid referat
Terentium, Ciceronem, Vergilium et similes tanta cura sine fine
tractari, si non inde aliquid, quod vel ad recte vivendi rationem vel
dicendi facultatem faciat, consequamur. Ipse certe eam lectionem, ex qua
auditorum imitationi nihil accedit, nullam puto. Tantum abest, ut istos
probem, qui scriptorum sensu exposuisse utrumque contenti nullam
imitandi viam discipulis commonstrant. Tu vero quando praeceptorem
nactus es doctum et fidum, fac eius tum doctrinae, tum fidei diligentia
tua respondeas.
Ioannes
Dabo operam sedulo, ne, quod ad hanc rem attinet, iure me posthac
obiurgare queas. Sed iam XII. horae signum auditur, quare hinc ocius in
ludum contendam.