Basilius
Vnde tu te proripis, Gregori? Aut ubi hanc coronam rosaceam es nactus?
Gregorius
E foro veni, mi Basili, ubi sertum hoc nummo mihi coemi.
Basilius
At in quem usum?
Gregorius
Animus est eam coronam capiti impositam gestare. Nonne vile tibi videtur
tot rosas unico nummulo parari?
Basilius
Et te tantum asinum non pudet puerorum ritu coronatum incedere?
Gregorius
Puderet? Grandes natu et cani etiam hic gerunt.
Basilius
Nihilo ergo sunt graviores; forsan hunc morem a Graecorum mollitie
sumpserunt, quos apud Homerum subinde karhkomo/wvtas audio dici.
Gregorius
Vnde sumpserint, equidem nescio; hoc scio, quod gestant.
Basilius
Num solas rosaceas gerunt an et violaceas pariter et liliaceas aut etiam
rosmarino vel amaraco intertextas?
Gregorius
Omnis generis flores atque adoramenta concinnant.
Basilius
Faciant, ut lubet; ego nihili pendo istas nugas: tantum abest, ut pretio
emere velim. Quodsi pecunia superesset, vernum butyrum emere malim; hoc
enim in alimentum cederet, cum sertorum, si odorem excipias, nullus
plane sit usus.