Vitus
Quid istud portendit, Severe, quod ita cogitabundus inambulas? Nam mihi
arduum quiddam meditari videris.
Severus
Rogas, quasi non ipsum hoc tempus te, quid agerem, docere possit.
Vitus
Ieiuniis ergo crebris te maceras, ut eiusmodi faciem exhibeas?
Severus
Minime, sed quae parum religiose in Deum conditorem atque eundum
liberatorem male gratus admisi, ea nunc in memoriam revocare studeo. Iam
enim tempus simul atque ecclesiae edictum postulat, ut peccata nostra
diligenter excussa tutis sacerdotum auribus censenda deponamus, quo ab
eis de peccatorum ratione edocti, videlicet quaeque levia quaeque gravia
sint, deinceps cautius vivamus.
Vitus
At incurius ego ne semel quidem adhuc de re tanta cogitavi.
Severus
Hac ratione nihilo es melior. Quin mature nobis hoc munere defungendum
est, nimirum ut hoc confitendi onere, quo nullum est gravius, liberati
divi Gregorii, studiorum praesidis, ferias agamus expeditiores.
Vitus
At istis feriis, quaeso te, quid tandem agitur?
Severus
Quia is divus studiis, ut dixi, praesidere putatur, pueri, qui suam
aetatem in litteris agere volunt, eo die in hanc nostram militiam nomina
dant faustis, ut ominantur, auspiciis.
Vitus
Et quando hae erunt feriae?
Severus
Die, sicut opinor, abhinc decimo.
Vitus
Quando ita suades, et ipse mihi oricularium sacrum (sic enim vocant
nonnulli eruditi) quaeram, in cuius sinum mea delicta effundam.
Severus
Si lubet, eum accedendi dabitur facultas, quem ipse iam semel atque
iterum diligentem sum expertus.
Vitus
At ego mallem oscitantem aliquem, quem non magno negotio in aliquot
criminibus fallere possem.
Severus
At hoc non est Christianum agere, sed vulpinam fraudulentiam referre :
verum tu videris.