Brutus
Faustum annum hunc novum et felicem tibi precor, mi Petruci.
Petrucius
Et ego, ut cum faenore tibi reponam, non hunc solum, qui iam ingreditur,
sed omnia totius vitae tempora beata tibi opto.
Brutus
Tametsi mallem strenulam mihi potius dares quam magnificam illam et
sollemnem imprecationem.
Petrucius
At quas strenas dare possit Petrucius, qui praeter pauculos libellos
habet plane nihil?
Brutus
Libellum quempiam dares, quando belle quadrat, ut homo litteris deditus
litterarium quoque det munusculum.
Petrucius
Verum hac liberalitate studiorum meorum iacturam facerem, quod nec ipse,
si modo amicus es, nobis suadebis.
Brutus
Iocabar tecum et te quid animi haberes volebam pertentare, cum has
consuetudines nec ipse magnifaciam, ut qui iam saepe audiverim eas nobis
e gentilitate relictas. Cuius generis esse audio, quod in quibusdam
Christiani orbis regionibus pridie feriarum, quae tribus magis sunt
sacrae, singulae domus singulos reges creant; nam haec omnia ex
ethnicorum saturnalibus in haec usque tempora deis fluxisse apparet.
Petrucius
Quia trium magorum mentionem fecisti, velim, sicubi aut audieris aut
legeris ipse, mihi expedias, primum, quid sibi velit: quod eos divos
alii reges, alii magos appellant, quod posterius ego de solis maleficis
et praestigiatoribus dici putabam, nam utrumque, ut nosti, in sacris
canimus; deinde, cur hae feriae graeco vocabulo e)pifa/nia nuncupentur.
Brutus
Dicam, quae super hac re partim ex praeceptore dictante, partim
contionatore superiori anno excepi. Principio magorum appellatione
Chaldaei non ut vulgus putat, praestigiatores, sed viros sapientes
nuncupant et secretorum naturae conscios; quorum professio a quibusdam
etiam Latinis magia naturalis dicitur, sed quia haec res finibus suis
non contenta temporis progressu in curiosam quandam daemonum imposturam
est delapsa, coepit honestissimae artis vocabulum probro esse. Quod
autem iidem hi reges in psalmi prophetia dicuntur, non sic est
accipiendum, ut hodie sunt reges, hoc est, tot ditionum potientes; sed
qui quoquo modo magistratum gerunt suntque numero vulgi exempti. Quo
modo et Hesiodus corruptos iudices et advocatos basile/as dwrofa/gous appellat. Porro apud
veteres theologos Graecos, ut Gregorium Nazianzenum, audio ipsa
natalicia festa e)pifa/nia dici
consuevisse, quod in his Deus homo apparuerit. Verum quod et magorum
ferias hoc vocabulo celebrant, hinc opinor esse, quod illis dux stella
apparuerit. Habes, quae ego de hac quaestione audivi. Plura si vis, ex
doctioribus require.