Vocabula Civitatis Solis


Vocabula Civitatis Solis
By Nicolaus Gross



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Vocabula Civitatis Solis a Thoma Campanella Scriptae

Adnotanda sunt haec:

Adnotatio Finalis


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Adnotanda sunt haec:

1. Afferuntur non solum omnia vocabula et locutiones, quae in antiquis litteris non inveniuntur, sed etiam verba antiqua, quorum significatio mutata sit (velut verba, quae sunt 'aequator' et 'reboare'). Etiam nomina propria (aut personalia aut geographica) indicantur.

2. Verba cum vocibus neolatinis cohaerentia afferuntur, quantum conferunt ad sensum earum intellegendum.

3. Saepe vis vocabulorum ex ipso contextu non apparet: e.g. in Civitate Solis nonnullas inveni notiones astrologicas, quae solo hoc opere non intelleguntur. Tum aliae litterae adhibendae sunt, et scripta Latina eiusdem generis et commentarii et versiones. Equidem hoc in indice componendo tantum usus sum versione et commentatione Nicolai Heinisch. Itaque desunt nonnulla interpretamenta (qualia vocant Thesaurarii Monacenses), alia nondum sunt definitiva.

4. Antiqua verba scribuntur secundum normas Thesauri linguae Latinae (Thll), quas sequuntur etiam auctores Monacensis Lexici Latinitatis Mediaevalis (MLW, vulgo ` Mittellateinisches Wörterbuch ').

5. De vocabulis neolatinis scribendis et pronuntiandis et flectendis et interpretandis demum definite constituetur omnibus (vel saltim gravioribus) locis neologismorum collectis.

'aequator, -oris' m. - circulus aequinoctialis, quo terra dividitur in hemisphaeria septentrionale et meridionale

H.117 : Hoven 13

117,7 "in planitiem magnam prorsus sub aequatore constiterim." 165,19 "...et sub aequatore intra tropicos aliter signa nominantur et aliter planetis distribuuntur quam extra et quam in suppolaribus."

'algol' - (arab.) stella signi Persei (cf. H.279)

145,19 "Fortuna cum algol erat in decima, ex quo ipsi augurabantur sibi dominatus firmitatem et excellentiam."

'Antimachiavellismus,-i' m. - (titulus operis Campanellae)

136, nota 2a, 11.4 (agitur de quaestione communitatis mulierum: 136,16 sq. "...Solaribus communes esse mulieres obsequio et toro"). Vide etiam 'Antimachiavellismum', ubi ista quaestio etiam tractatur.

'apheta,ae' m. - (astron.)

H.146

132,2 "sol et luna, quae saepissime aphetae sunt." 145,15 "...signa fixa posuerunt in quattuor mundi angulis. In horoscopo martem in sagittario... aphetam et horoscopum roborantem..."

'apheticus locus' - (astron.)

H.165

162,21 "cum (sc. interregnant) maleficae vel cometes dirus vel directio prava in aphetico loco..."

'apogeum,-ei' n. - status sideris a terra remoti (astron.)

H.166

163,32 "hospitium Mercurii apogeo praestitum" 164,8 "apogeum solis"

'archibugium,-ii' n. - i.q. sclopetum

H.128 (ad 128,9 sq.): "Hakenbüchsen"; falso H.136 (ad 135,33), 138 (ad 137,32) 141 (ad 140,34): "Armbrust"; recte H.162 (ad 159,36) et 164 (ad 161,17): "Schie gewehre"

128,9 sq. "Nam et ideo in campestria egrediuntur gratia scilicet cursitandi, sagittas et lanceas iaculandi, archibugiis reboandi, feras persequendi, herbas agnoscendi et lapides etc." 135,33 "Ludunt pila, folliculo, trocho, lucta, iaculatione pali (sic!), sagittae, archibugio..." etc. 137,32 sq. "Quare bene norunt pilas ignitas archibugio iaculari, illas ex plumbo formare, iacere lapides ex pinnis, obviam impetui ire." 140,34 "Equites levis armaturae primo committunt proelium archibugiis, deinde phalanges hastis..."159,36 sq. "et de inventione mirifica typographiae, archibugiorum et usus magnetis..."161,17 "itaque neque cogitur (sc. causa libera) invenire archibugia et typographiam." 164,11 sq. "Non tamen ideo trigonus cancri ...novam inventionem hemisphaerii exhibent...et...typographiam et archibugium...potius occasio hominibus, ut fiat magna legum mutatio sub providentia Dei".

'artilleria,-ae' f. - i.q. res tormentaria

H.137,140: Blaise 72

137,18 "Potestas triumvir sub se habet magistrum armorum, magistrum artilleriae et equitum et peditum et architectorum et stratagematum etc..."139,28 "at Solares in cornua et agmina utrimque divisi resumunt halitum et vires, iubentque artilleriam pilas iaculari ignitas, ac deinde revertuntur ad pugnam contra perturbatos hostes."

'astrolabium,-ii' n. - instrumentum astronomicum, quo locus stellae cognoscitur

H.154: Blaise 77: Hoven 32

152,6 "Insuper viginti quattuor sacerdotes super templo commorantur...eorumque munus est inspectare stellas et astrolabiis earum motus notare, et effectus in res humanas et vires pernosse."

'astrologizare' - i.q. astrologiam tractare

160,21 sq. "...quomodo stellae haec sciunt faciuntque? Omnia sunt a Deo suis dispensata temporibus. Nimis...astrologizant."

'bestialitas,-atis' f. - i.q. sodomia ratione generis

Sl. 162: Blaise 105: Hoven 39

164,n.5-6: "haeresis grassatur, dira libidinis et bestialitatis amica..."

'biretum, -i' n. - integumentum capitis Solarium

H.155 Barett; Sl.165 (s.v. "das Biret oder Barett, liturgische Kopfbedeckung der kath. Geistlichen"): Blaise 108: Hoven 41 ("Biretus m. Bonnet de docteur")

152,35 "Pileis in campestribus utuntur, domi vero biretis albis aut rubris aut variis iuxta artem aut ministerium quisque suum; magistratus vero grandiusculis et pomposioribus."

'Blanca' - Bianca Capello (1545-1587), uxor secunda archiducis Franscisci I Tusci

163,28 "...apud Europaeos regnavit...Blanca in Etruria"

'bombarda,-ae' f. - igneum tormentum bellicum

parum apte H.117 et 140 ["Schleudermaschine" (ad 118,4 et 139,18): H.122 "Steinschleudern u. Schiessgewehre" (ad 123,6); H.155 (ad 153,8) "Boeller"]: Hoven 42

118,10 "Ego tamen iudico nec primum posse occupari ambitum, ita crassus est, terra plenus, munitus propugnaculis, turribus, bombardis et fossis." 123,8 sq. "Vidi apud Chinenses inventas esse bombardas et typographiam antequam apud nos." 139,18 "Singulorum circorum parietes exteriores pleni sunt bombardis et ministris ipsarum paratis; habent et alia huiusmodi tormenta bellica, quae cannones vocantur, quae ferunt in proelium super currubus." 153,8 "...et singulis pleniluniis et noviluniis festum celebrant, et...et cum musica vocum feminearum et cum tubis et tympanis et bombardis."

'bombardarius,-ii' m. - magistratus Solarium, qui praestet tormentariis

H.150: Hoven 42

149,1 "Sub Potestate triumviro sunt...gladiator, bombardarius, fundibularius, iustitiarius. Ac hi omnes sub se habent particulares artifices."

'Bona' - Bona Sforza (1506-1558)

163,26 "apud Europaeos regnavit Russa in Turchia, Bona in Polonia..."

'brodius/um,-ii' m./n. - i.q. iusculum

H.148 sq

147,10 "Curant febres ardentes frigido aquae potu; ephemeras vero odoribus et brodio pingui aut somno aut sonis aut ex(s)ultatione..."147,27 "Dimicant autem (sc. contra morbum sacrum) ...brodiis pinguibus insparsis flore farinae triticeae".

'Caeita,-ae' m. - Thomas de Vio Cajetanus (1469-1534), qui annotationes in Summam Theologiae Thomae Aquinatis composuit.

137,4 "Itaque Platoni consentio, ex quo istas vidi, et rationes Caietae nostri non satis approbo, minime vero Aristotelicas."

'Calicutus/um,-i' f./n. - i.q. Calcutta, urbs Indica

H.146: Sl.181

145,3 "Foedera habent cum Chinensibus et cum populis multis, insulanis et continentis, Siam, Cancacinae, Calicuti, per quos explorare modo possint."

'campanula,-ae' f. - i.q. campana parva

Hoven 48: Blaise 131

130,35 sq. "In atriis et pinnis gyrorum sunt horologia solaria et campanularum et pendones, quibus horae et venti dignoscantur."

'campionista,-ae' m.

H.150

148,35 sq. "Sub Potestate triumviro sunt stratagemarius, campionista, ferrarius, armarius..."

'Cancacina,-ae' f.

H.146 Cochinchina, H.281 Kotschinchina

145,3 "Foedera habent (sc. cives Solares) cum Chinensibus et cum populis multis, insulanis et continentis, Siam, Cancacinae, Calicuti, per quos explorare modo possunt."

'canno,-onis' m. - i.q. igniarium tormentum bellicum

H.140 cfr Thll s.v. canno,-onis m. (i.q. canna magna)

139,20 "Singulorum circorum parietes exteriores pleni sunt bombardis et ministris ipsarum paratis; habent et alia huiusmodi tormenta bellica, quae cannones vocantur, quae ferunt in proelium super currubus"

'Cappucini,-orum' m.pl. - quidam ordo religiosus

165,6 sq. "Hic mihi dixerunt mirifica...de Xerifi et Sofii mutationibus in Africa et Perside, quo tempore Wiclef et Us et Lutherus religionem labefactarunt apud nos, et Minimi ac Cappucini illustrarunt..."

166,10 "Nam et constellatio, quae de haereticorum cadaverosa mente vapores foetidos eduxit, eadem eodem in tempore ex fundatoribus Iesuinae religionis et Minimorum et Cappucinorum exhalationes fragrantes virtutem eduxit..."

'capucium,-ii' n. quoddam obtegimentum capitis

H.155: Blaise 145: Hoven 151

152,34 "Mulieres gestant prolixos capillos,... homines vero unum modo cincinnum attonsis circum reliquis crinibus, unum velum et unum desuper capucium rotundum, parum excedens capitis formam."

'castrametatio,-onis' f. - actio castra metandi

H.120: Hoven 53

Sl.195 "castrametor - ein Lager abmessen, aufschlagen, sich lagern"

128,17 "Ita Potestas eruditissimus est in arte equestri, in ordinando exercitu, in castrametatione, in fabrica armorum omnis generis et machinarum bellicarum et stratagematum et in tota militari re..."

'Catharina,-ae' f. - Catharina, e gente Medicea, nata 1519, uxor Henrici II (1547-1559) regis Francogalliae, quae usque ad mortem (1589) regnavit.

163,27 "Unde scimus in hoc saeculo muliebre regnum praevaluisse,... et apud Europaeos regnavit...Catharina in Gallia,..."

'Chinenses,-ium' m.pl. - i.q. Seres, Sinenses, incolae Chinae sive Sinarum.

H.281

123,8 "Vidi apud Chinenses inventas esse bombardas et typographiam antequam apud nos." 145,2 "Foedera habent cum Chinensibus et cum populis multis..." 147,32 "Non bibunt frigidum nive potum nec calefactum ex arte, uti Chinenses..."

'cicurarius,-ii' m.

parum apte H.150 "Kleintierzüchter"

148,34 "Sub Amore triumviro est...armentarius, cicurarius, magnus coquinarius..."

'Civitas Solis' - res publica a Thoma Campanella ficta. Titulus operis a.1623 Francofurti, a.1637 Parisiis editi.

117 (titulus) "Civitas Solis vel de rei publicae idea. Dialogus poeticus." 117,11 "Extemplo in agmen frequens virorum ac mulierum armatarum incidi...simulatque in Solis Civitatem me conduxerunt." 141,23 "Civitates subiugatae...paulatim assuescunt moribus Civitatis Solis..."

'collateralis,-e' - i.q. lateri alicuius appositus

Sl.220: Blaise 197: Hoven 62

120,17 "Tres illi (i.e. Metaphysico magno principi et sacerdoti) assistunt principes collaterales, Pon, Sin et Mor..."

'Columbus,-i' m.

H.281 "Cristobal Colon" (1451-1506)

159,24 "Aiuntque (sc. Solares) idcirco Hispanos novum orbem invenisse (quamvis inventor primus sit Columbus maximus heroum noster Genuensis)..."166,11 "Et sub eadem (sc. constellatione) Columbus et Cortesius divinam in altero hemisphaerio Christi religionem propagavit."

'confraternitas,-atis' f. - i.q. sodalicium

Sl.232: Blaise 230: Hoven 97

125,4 "Porro et magistratus bene intendunt, ne quis alter alteri in confraternitate iniuriam inferat."

'Copernicianus,-i' m. - ad doctrinam Nicolai Copernici (1473-1543) pertinens

155,12 "Negant excentricos et epicyclos Ptolemaicos et Copernicianos."

'Copernicus,-i' m. - Nicolaus Copernicus (1473-1543), astronomus.

154,15 "Laudant Ptolemaeum, admirantur Copernicum, etsi Aristarchum ac Philolaum ante illum."

'Cortesius,-i'i m. - Hernan Cortez (1485-1547), qui Mexicum expugnavit.

166,11 "Et sub eadem (sc. constellatione) Columbus et Cortesius divinam in altero hemisphaerio Christi religionem propagavit."

'deordinatio,-onis' f. - perturbatio ordinis

H.160: Sl.267: Hoven 101: Souter 95

158,1 "...a nobis qui ad non esse per deordinationem declinamus."

'disamor,-oris' m. - i.q. discordia

H.160

157,21 "Itaque omnia entia essentiantur eis metaphysice quidem ex potentia, sapientia et amore, in quantum habent esse, et ex impotentia, insipientia et disamore, in quantum participant non esse..."

'eccentricitas,-atis' f. - (astron.)

H.168: Blaise 330: Hoven 117

165,22 "Euax ! Ecquantum didici ab his sapientibus de mutationibus absidum et eccentricitatum et obliquitatis, aequinoctiorum et solstitiorum et polorum ..."

'Elizabeth' - Elisabeth I. (1533-1603), regina Angliae 1558-1603

163,27 "Unde scimus in hoc saeculo muliebre regnum praevaluisse,...apud Europaeos...Elizabeth in Anglia".

'ens, entis' n. - i.q. essentia, substantia (philos.)

Sl.303: Blaise 341

156.37 "...quoniam, inquiunt, nihil neque intus neque extra mundum est, Deusque, ens infinitum, non compatitur secum nihilum."

157,5,6 "Item ex nihilo et ente illis essentiatur metaphysice finitum ens." 157,28 "Quare in Deo ens nullum peccat, extra Deum peccat." 157,19 "Itaque omnia entia essentiantur eis metaphysice quidem et potentia, sapientia et amore..."

'entitas,-atis' f. - i.q. ens, essentia (philos.)

Sl.303: Blaise 341: Hoven 123

157,3 "Principia metaphysica duo ponunt, ens scilicet quod Deus est summus, et nihilum quod est defectus entitatis et terminus a quo fit aliquid physice..."157,31 "Idcirco peccatum actus Dei est in quantum entitatem et efficientiam habet, at in quantum habet non entitatem et deficientiam."

'epicyclici' (sc. motus) - (astronom.) quidam motus planetarum (sec. Ptolemaeum et Copernicum)

H.157: Souter 125

155,12 "Negant excentricos et epicyclicos Ptolemaicos et Copernicianos."

155,36 "Unde patet epicyclicos et excentricos non requirere, ut eleventur et deprimantur et repedent et pigrescant."

'essentiari' - i.q. oriri (philos.)

H.159 sq.: Blaise 348 (deponentis verbi forma non memoratur): Hoven 127 (deponentis verbi forma non memoratur)

157,5 "Item ex nihilo et ente illis essentiatur metaphysice finitum ens."

157,19 "Itaque omnia entia essentiantur eis metaphysice quidem ex potentia, sapientia et amore..."

'excentrici' (sc. motus) - (astron.) (v. supra `eccentricitas,-atis')

H.157: Blaise 354: Hoven 117

155,12 "Negant excentricos et epicyclos Ptolemaicos et Copernicianos."

155,36 "Unde patet epicyclos et excentricos non requirere..."155,36 "Itaque elevatus ut reficiat quod amiserat, plures immoratur in septentrione quam in austro dies, ac in excentricum scandere videtur."

'Fez' - quaedam urbs Africae septentrionalis

GrB. 123 s.v. "Fessa - 1. Fez, Teil von Marokko, Afrika; auch Fessanum regnum. - 2., St., Afrika (Marokko)."

164,4 "Et in Africa, ubi cancer et scorpio praevalet, praeter amazonas exstant in Fez et in Marocco lupanaria publica effeminatorum, aliaeque spurcitiae innumerae."

'Forensis,-is' m. - quidam sacerdos Solarium, internuntius bellicus

139,1 "Deinde examinantur merita negotiorum et sic indicitur bellum. Mittitur statim sacerdos, quem vocant Forensem. Hic petit ab hostibus praedae restitutionem aut ut solvant oppressione suos amicos aut deponant tyrannidem: quibus negantibus indicit bellum invocando deum ultionum, Deum Sabaoth, in exitium eorum qui iniquam tuentur causam."

'genitarius,-ii' m. - quidam magistratus Solarium, qui generationem custodit

H.150

148,33 "Sub Amore triumviro est genitarius, educator, medicus..."

'gibbositas,-atis' f. - convexitas soli terrestris

H.117: Blaise 418

117,18 "Attollitur ex amplissima planitie collis ingens, super quo maior pars civitatis fundata est; ...ex gibbositate plura capit quam si in planitie foret."

'Hoh' - i.q. Metaphysicus, Solarium princeps et summus sacerdos (etymon: spectatne hoc nomen ad adiectivum theodiscum 'hoch' i.e. altus?)

120,14 "Princeps magnus inter eos est sacerdos, quem vocant suo idiomate Hoh, nostro autem diceremus Metaphysicum. Hic est omnium caput in temporalibus ac spiritualibus, omniaque negotia ac causae in ipsius iudicio postremum terminantur." 126,20; 127,6,26,34; 140,11; 148,27; 149,19,12 e.al.

'horizontalis,-e' - i.q. directus

153,24 "Orationes fiunt ad quatuor mundi angulos horizontales, et quidem mane primo ad ortum solis, deinde ad occasum, deinde ad austrum, deinde ad septentrionem..."

'horologium campanularum'

130,35 sq. "In atriis et pinnis gyrorum sunt horologia solaria et campanularum et pendones, quibus horae et venti dignoscantur."

'hospitalarius magnus'

H.117: Blaise 443

117 "Interlocutores: hospitalarius magnus et nautarum gubernator Genuensis hospes."

'Iaponenses' - i.q. Iapones, incolae Iaponiae

135,7 "(sc. Solares) abominantur colorem nigrum sicuti faeces rerum: idcirco oderunt Iapones, atri coloris amicos".

'Iesuina religio' - ordo religiosus Iesuitarum

166,10 " ...ex fundatoribus Iesuinae religionis et Minimorum et Cappucinorum..."

'insultum,-i' n. i.q. insultatio, irrisio, offensio

H.19: Hoven 189 (apud Erasmum et alios haec vox fere idem sonat quod `impetus' vel `oppugnatio')

138,32 "Porro hi, cum primum patiuntur insultum aut dedecus vel ipsorum amici vexantur aut ab aliis civitatibus tyrannide oppressis tamquam liberatores advocantur, repente in Concilium eunt consultum."

'interlocutor, -oris' m. - homo colloquii particeps

H.117: Hoven 190

117: "Hospitalarius magnus et nautarum gubernator Genuensis hospes"

'interregnare' - interim regnare

162,20 "Quando igitur imminet eclipsis non salubris, qualis est cum interregnant beneficae, sed infausta, cum maleficae vel cometes dirus vel directio prava in aphetico loco, illum, cui malum minantur sidera, intra aedes albas claudunt..."

'intervariare' - i.q. mutare alqd.

H.161 "beeinflussen"

158,26 "Creduntque (sc. Solares) ex absidum mutationibus post mille annos aut mille et sexcentos res variari insigniter. Hanc nostram aetatem assignandam videri Mercurio, tametsi a magnis coniunctionibus intervarietur, et anomaliarum regressus fatalem vim possideant."

'Isabella, -ae' f. - Isabella (1451-1504), ex a.1474 regina Hispaniae

163,29 "et apud Europaeos regnavit...Isabella in Hispania, inventrix novi orbis"

'iustitiarius,-ii' m. - Civitatis Solis summus magistratus iuridicus

H.150: Blaise 517: Hoven 196

149,1 "Sub Potestate triumviro sunt stratagemarius, campionista, ferrarius, armarius, argentarius, monetarius, architectus, magister exploratorum, magister equitum et peditum et equorum, gladiator, bombardarius, fundibularius, iustitiarius. Ac hi omnes sub se habent particulares artifices."

'laborator,-oris' m. - i.q. operarius

Blaise 519

143,15 sq. "...vendunt quos bello capiunt aut excavandis fossis aut operosis laboribus extra civitatem ipsos destinant, quo perpetuo quatuor militum agmina mittuntur ad custodiam agrorum, ac simul laboratores (an potius -um?)..."

'lacticinium/us/a' - i.q. cibus lacteus

Blaise 520

147,2 "Hecticas vero dulcibus curant balneis et lacticiniis et habitatione amoena in villis et lento laetoque exercitio."

'Lutherus, -i' m. - Martin(us) Luther(us) (1483-1546)

165,5 sq. "...quo tempore Wiclef et Us et Lutherus religionem labefactarunt apud nos..."

'Machometanus, -i' m. - i.q. muslimicus, islamicus

Hoven 211 (Mahumetanus)

160,31 "Idem dicunt doctores nostri scholastici, praecipue Divus Thomas contra philosophos machometanos, asserentes operationem primae causae immediatiorem in attingentia quam secundae..."

'Machomettus, I' m. - Muhammad (570-632), conditor religionis islamicae

Blaise 550

122,31 "In exteriori vero sunt depicti omnes inventores scientiarum et armorum et legumlatores... quin et Machomettum depictum habent, quem tamen ut fabulosum ac sordidum legislatorem oderunt." 147,25 "Signum mirifici ingenii, unde Hercules, Socrates, Callimachus, Scotus et Machomettus eodem (i.e. morbo sacro) laborarunt."

'Margarita, -ae' f. - Margarita Parmensis (1522-1586), filia Caesaris Caroli V., 1559-67 procuratrix generalis Bataviae

163,28 "...apud Europaeos regnavit ...Margarita in Belgio..."

'Maria, -ae' f. - Maria Stuart, regina Scotorum, 1542-1568, a.1587 decollata

163,28 "apud Europaeos regnavit ... Maria in Scotia"

'Maroccum/us' - aut terra aut urbs Africana

GrB.200 s.v. "Marochium, Marokko, St. (i.e. urbs, non terra !), Afrika (Marokko)"

164,4 "exstant in Fez et in Marocco lupanaria publica effeminatorum aliaeque spurcitiae innumerae..."

'Metaphysicus, -i' m. - Civitatis Solis princeps et summus sacerdos

120,14 "Princeps magnus inter eos est sacerdos, quem vocant suo idiomate Hoh, nostro autem diceremus Metaphysicum."

'Minimi,-orum' m.pl. - ordo religiosus a S. Francisco Paulensi a.1435 conditus

Blaise 588

165,6 "...quo tempore Wiclef et Us et Lutherus religionem labefactarunt apud nos, et Minimi ac Cappucini illustrant..."166,10 "ex fundatoribus Iesuinae religionis et Minimorum et Cappucinorum..."

'Mogi,-orum' m.pl. - Indiae gens seu domus regia, originis Turcicae et Mongolicae

cfr Sl. p.526 "Mogolis imperium - Reich des Mogul"

Certe falso interpretatur H.123 "Zauberer" (Mogi non esse videntur magi).

123,30 "Hoc genus hominum (i.e. Solares) ab India illuc convenit, effugientes a clade Mogorum regionem depopulantium et praedonum et tyrannorum, statuerunt philosophicam vitam ducere in communitate..."

'Monopotapa, -ae' f. - quaedam terra (estne i.q. Mesopotamia?)

163,25 sq. "Unde scimus in hoc saeculo muliebre regnum praevaluisse, sicuti Amazones novae inter Nubiam et Monopotapam..."

'Mor' - unus e quattuor Solarium primatibus

120,17 "Tres illi (i.e. Metaphysico) assistunt principes collaterales, Pon, Sin et Mor, quod nostra lingua sonat Potestas, Sapientia et Amor." 126,20 "Ceteri vero officiales eliguntur ab illis quattuor primatibus, Hoh, Pon, Sin, Mor...."

'mundigena,-ae' m. - incolae mundi, terrae

H.162

160,2 "...de inventione mirifica typographiae, archibugiorum et usus magnetis, praeclaris signis simulque organis congregationis mundigenarum in unum ovile: ..."

'navigatoria' (sc. res) - i.q. res nautica, navalis

H.164: Hoven 229

162,3 sq. "...hoc etiam Divus Thomas asserit et Pontifex noster; nam ad medicinam et agriculturam et navigatoriam concedit astrologiam."

'Nicolaitae,/arum' m.pl. - 1. secta gnostica Nicolai Antiochensis (Apoc. 2,6 et 15), cuius asseclae non abstinuerunt concubinatu. 2. defensores connubii sacerdotalis, a reformatoribus Cluniacensibus sic dicti.

Blaise 616

136,23 "Aiunt S. Augustinum communitatem approbare magis, sed non feminarum, quia est haeresis Nicolaitarum, in toro:..".

'nihilitas,-atis' f. - i.q. non esse (CIC.Tusc. 1,12), non-existentia (LA 2,296) (philos.)

H.160: Hoven 231: Blaise 616

157,26 "a Deo, omnis nihilitatis experte"

'niveae complexionis esse'

H.131 "von kühler Veranlagung sein"

131,3 "Nec mas generationi dedicatur, nisi vicesimum primum attigerit, et ultra si niveae est complexionis."

'occasionare' - i.q. occasiones dare, praebere

H.166: Souter 273 (occasionari [dep.] = efficere)

163,22 "...causando, occasionando, commoditates et incommoditates praebendo aliis, aliis auferendo, ut dictum est."

'particularitas,-atis' f. - res, quae spectat ad singulos seu privatos

H.14: Souter 288: Blaise 657: Hoven 252

134,7 "Ergo spectat prolificatio ad rem publicam non ad privatos...Et certitudo est communitatis, non particularitatis."

'parvescere' - i.q. imminui, marcescere

H.135

134,25 "Et aiunt huiusmodi abusiones (fucus et ornamenta) apud nos suboriri otio et desidia mulierum, quo decolorantur, pallescunt, flaccescunt et parvescunt."

'pendo,-onis' m. - index venti

H.130

130,36 "In atriis et pinnis gyrorum sunt horologia solaria et campanularum et pendones, quibus horae et venti dignoscantur."

'permanentia,-ae' f. - i.q. perpetuitas, continuatio

Blaise 676: Hoven 260

165,1 "Hic mihi dixerunt mirifica de consensu caelestium cum terrestribus et mortalibus, et de Christianae legis amplificatione in novum orbem, et de eius permanentia in Italia et Hispania, et de vacillatione in Germania, Anglia, Scandinavia, Pannonia..."

'pestilentialis,-e' - i.q. pestifer, pestilens

Blaise 682: Hoven 263

162,25 "...adhibent iovialem musicam et laetas conversationes, ut semina pestilentialia per circumfusum aerem a caelo dissolvantur."

'Phinlandia,-ae' f. Finnia, Fennia, terra Europae septentrionalis (Suomi)

162,11 sq." Principes enim et populi, in astrologia confisi, mala innumera moliuntur et bona aggrediuntur non successura...et tandem consimilia exspectamus in aliquo duce Phinlandiae propter Ticonis prognosticon..."

'pila ignita' - glandes plumbeae, quae sclopetantur

inepte H.138 "mit der Armbrust brennende Pfeile (sic !) abzuschiessen und diese (sic !) aus Blei zu giessen"

137,32 "Quare bene norunt pilas ignitas archibugio iaculari, illas ex plumbo formare, iacere lapides ex pinnis, obviam impetui ire." 139,28 "...iubentque artilleriam pilas iaculari ignitas..."

'pistola,-ae' f. - i.q. pistolium, sclopellum

Hoven 268 (pistoletus)

140,14 "Equites gerunt quisque lanceam unam et duas ex ephippiis pendentes pistolas, validae temperaturae, angustas in orificio magis, qua de re penetrant omnem ferream armaturam. 140,18 Nam si nequeat ferrea armatura hostilis machaera nec pistola forari, aggrediuntur hostem clava..."

'Polonia,-ae' f. - terra Europae orientalis (Polska)

163,27 "apud Europaeos regnavit ... Bona in Polonia..."

'Pon' - unus e quattuor Solarium primatibus

120,17 "Tres illi (i.e. Metaphysico) assistunt principes collaterales, Pon, Sin et Mor, quod nostra lingua sonat Potestas, Sapientia et Amor." 126,20 "Ceteri vero officiales eliguntur ab illis quattuor primatibus, Hoh, Pon, Sin, Mor et a praeceptoribus illius artis..."

'prolificatio,-onis' f. - i.q. procreatio liberorum

Blaise 740

134,2 ".... generationem esse ad conservationem speciei, ut dicit S. Thomas, et non individui. Ergo spectat prolificatio ad rem publicam non ad privatos..."

'protomedicus, -i' m. - medicus superior, archiater

H.147

146,13" Manducant pro anni temporibus utiliora, et omnino ut a protomedico qui hoc curat, consulitur."

'pulvis bellicus' - i.q. pulvis pyrius

149,26 "Aliis vero datur electio mortis, qui sibi pulverem bellicum in sacculis circumdant et supposito igne cremantur, assistentibus hortatoribus ad bene moriendum".

'quidditas,-atis' f. i.q. natura atque vis; essentia (philos.)

Sl. s.v. "das Wesen": Blaise 761: Hoven 298

150,24 "...in singulis columnis inscriptae, cernuntur quidditates rerum metaphysico stilo ac brevissimo, quid videlicet est Deus, quid angelus, quid mundus, stella, homo, fatum, virtus etc., magno quidem sale;..."

157,33 "quidditas ipsius peccati"

'reboare' (archibugiis) - i.q. sclopetare

128,9 "in campestria egrediuntur gratia...archibugiis reboandi"

'Russa,-ae' f. - Rossolane seu Roxolane (+ 1561), uxor Suleimani II. imperatoris Turcorum (1520-26)

cfr Forstner, Ad libros VI priores Ann. C. Cornelii Taciti notae politicae, ed. sec., Strassburg 1650, p.13: "Suleimanus Turca Roxolanae uxoris persuasione inductus Mustafam filium strangulari praecipit." (cit. sec. H.289). 163,26 "...apud Europaeos regnavit Russa in Turchia,..."

'scacchorum ludus' - i.q. ludus regius

H.136: Blaise 822: Hoven 322 (scaccarius)

135,31 sq. "Nec permittitur ludus illis, qui fit sedendo, neque talorum, neque alearum, neque scacchorum aut similium" etc.

'scientiae naturales' - i.q. disciplinae naturales

126,2 "Post septimum annum, praelibatis terminis mathematicis in parietibus, conferuntur ad lectionem omnium scientiarum naturalium..."

'secta Allae' - secta Islamica a Sophio rege Persico (ca. 1370) condita

164,n.5-6 "in Perside autem secta Allae instaurata a Sofio"

'semichoturnus,-i' m.

Parum exacte reddit H.130: "Die fuesse bekleiden sie mit hohen Schnürstiefeln, unter die sie Strümpfe ziehen."

130,12 "udonibus pedes vestiunt grandibus quasi semichoturnis, fibulis adstrictis, quibus calceos superponunt..."

'Serifus' (Xe-), -i m. Xerif, Cherif, a. 1427 princeps regni Fessani (Fez, Marokko)

164,n.5-6 "in Africa vero secta Serifi..." 165,4 "de Xerifi et Sofii mutationibus in Africa et Perside"

'Siam - i'.q. Thailandia, terra asiatica

H.146

145,3 "Foedera habent cum Chinensibus et cum populis multis, insulanis et continentis, Siam, Cancacinae, Calicuti, per quos explorare modo possint."

'Sin' - unus e quattuor primatibus Civitatis Solis

120,17 "Tres illi (i.e. Metaphysico) assistunt principes collaterales, Pon, Sin et Mor, quod nostra lingua sonat Potestas, Sapientia et Amor." 126,20 "Ceteri vero officiales eliguntur ab illis quattuor primatibus, Hoh, Pon, Sin, et Mor..."

'Sofius,-ii' m. - Sophi, rex Persidis (ca. a. 1370), conditor sectae muslimicae

164 ,n.5-6; 165,4

'Solares,-ium' m.pl. - i.q. cives Civitatis Solis

136,16 "Hoc vidi Solaribus communes esse mulieres obsequio et toro...."136,28 sq.; 138,32; 139,26; 141,22; 143,7,9.

'staffa, -ae' f. - i.q. stapia, stapes (instrumentum equitandi)

Blaise 862

140,24 "Ut autem facilius uti clava possint, non tenent manu equi habenas, sed pedibus, si quidem lora super ephippiis sellae decussatim permutantur et staffis extrema innodantur fibulis, non autem pedibus." 140,25 "Staffae autem exterius sphaeram habent ferream, inferius vero triangulum." 140, 33.

'staffilis, -e' - ad staffam (stapiam) pertinens

140,28 "in gyrum trahuntur sphaerae, prout fibulis pendent e staffilibus."

'stratagemarius, -ii' m. - magistratus militaris

H.150

148,35 "Sub Potestate triumviro sunt stratagemarius, campionista, ferrarius, armarius..."

'subporticus, -us' f. - porticus in pedeplanis, sive in infimo gradu posita

H.118: H.122

118,20 "Porriguntur ex media altitudine palatiorum fornices continuati per gyrum totum, super quibus sunt deambulatoria et sustentantur columnis ab imo crassis formosisque, subporticus quasi saepientibus, sicuti peristylia sive claustra monachorum." 123,2 "Vidi Caesarem, Alexandrum, Pyrrhum et Hannibalem, aliosque bello et pace praeclaros heroas, praecipue Romanos, in inferioribus subporticibus depictos."

'supranaturalis,-e' - naturae modum excedens, divinus

156,2 "cum rebus supranaturalibus"

'suppolaris, -e' (i.e. regio) - prope polos situs

H.168

165,20 "Et omnia signa et potestates invertunt et sub aequatore intra tropicos aliter signa nominantur et aliter planetis distribuuntur quam extra et quam in suppolaribus."

'Taprobanenses, -ium' m.pl. - incolae insulae Taprobanes seu Ceylon (Sri Lanka)

138,31 "Et tamquam in rebelles insurgunt alii Indi, quibus prius subditi erant, et Taprobanenses, quibus primo indiguerunt; nihilominus victores sunt semper Solares."

'Tico, -onis' m. - Tycho de Brahe (1546-1601), astronomus

162,12 "Principes enim et populi in astrologia confisi mala innumera moliuntur et bona aggrediuntur non successura... et tandem consimilia exspectamus in aliquo duce Phinlandiae propter Tichonis prognosticon..."

'trochlea staffarum' - pars stapiarum volubilis (instrumentum equitandi)

H.141 (v. supra `staffa')

140,33 (Tartari) "licet pedibus regant habenas, nesciunt tamen torquere, attrahere et extendere per trochleam staffarum."

'Turchia,-ae' f. - terra Europae orientalis (T rkiye)

163,26 "...apud Europaeos regnavit Russa in Turchia..."

'typographia, -ae' f. - ars imprimendi

Hoven 375

123,9 "Vidi apud Chinenses inventas esse bombardas et typographiam antequam apud nos." 159,36; 161,17 sq.; 164,11.

'Ungaria,-ae' f. - terra Europae orientalis (Magyar)

163,27

'Us' - Jan Hus (1369-1415), reformator Bohemus

165,5 "quo tempore Wiclef et Us et Lutherus religionem labefactarunt"

'verbulum,-i' n. - i.q. verbum breve

Blaise 951

165,36 "non potuere illum cogere ad confitendum ne verbulum quidem de his quae requirebant, eo quod silere statuerit ex animo..."

'Wiclef' - John Wiclif (1320-1384), "Anglus theologus et reformator

165,5 quo tempore Wiclef et Us et Lutherus religionem labefactarunt"