Vocabula Civitatis Solis By Nicolaus Gross
Latin Colloquia Collection Table of Contents
Vocabula Civitatis Solis a Thoma Campanella Scriptae
Adnotanda sunt haec:
Adnotatio Finalis
Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .
Table of Contents Page 2 of 4
Thomas Campanella (1568-1639) mythistoriam composuit quae Civitas Solis inscribitur . Infra , lector , invenies vocabulorum Mediolatinorum et Neolatinorum, quae hac in fabula reperiuntur , indicem a Nicolao Gross, professore Germano , compositum . Quae vocabula non solum in ordinem alphabeti redegit Nicolaus , verum etiam unius cuiusque vocabuli vim atque significationem tractat, explicat , excutit (ed.)
Civitas Solis a Thoma Campanella (1568-1639) originaliter Italice scripta (La città del Sole ,1602), postea retractata et Latine reddita , a .1623 Francofurti edita est . Latinus titulus completus est : Civitas Solis vel de rei publicae idea dialogus poeticus . Idem opus a .1637 Parisiis iterum editum est . Index editionum et commentationum est in libro , qui sequitur : Der utopische Staat - Morus , Utopia - Campanella, Sonnenstaat - Bacon, Neu-Atlantis - Übersetzt und mit einem Essay "Zum Verständnis der Werke", Bibliographie und Kommentar herausgegeben von Klaus J. Heinisch. Reinbek bei Hamburg (Rowohlt) 1960, p.266-292 (= H.).
Infra indicantur paginae et lineae editionis criticae , quae est haec :
Tommaso Campanella, La Città del Sole , testo italiano e testo latino, a cura di Norberto Bobbio, Torino 1939
Praeterea adhibui librorum editiones , quae sunt :
Christian Helfer, Lexicon Auxiliare (LA ). editio altera Saraviponti 1985.
Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch, editio altera Limburgi ad Laganam (vulgo 'Limburg an der Lahn') 1926. (SL)
Johann Gustav Theodor Graesse/Friederich Benedict, Orbis Latinus , editio altera . Berolini 1983.
R. Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance. Lugduni Batavorum 1994 (Hoven).
A . Blaise, Lexicon Latinitatis Medii Aevi . Turnholti 1975 (Blaise).
A . Souter, A Glossary of Later Latin to 600 A . D. Oxonii 1949 (Souter)