P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores a Claudio Bartholomaeo Morisoto Divionensi substituti sunt, a machine-readable transcript


P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores a Claudio Bartholomaeo Morisoto Divionensi substituti sunt, a machine-readable transcript
By Mark Riley
Divione 1649


Latin Colloquia Collection Table of Contents



Fastorum liber septimus

Fastorum Liber Octavus

Fastorum Liber Nonus

Fastorum Liber Decimus

Fastorum Liber Undecimus

Fastorum Liber Duodecimus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

  [ 260 ]
Vesta Fave, Geniique, quibus sacratus habetur
Hic mensis, vates vos modo Naso rogat.
Vester ero, si me revocatum exceperis aede
Vesta, parentali reddiderisque foco.
Et videam natae vultus, et coniugis ora,
Coniugis, et natae colla, caputque premam.
Sub te censendum est quidquid flamma hospita nutrit,
Et per te regnant patrii in aede Lares.
Et Genii per te genuerunt cuncta potentes,
Et servant eadem, quae genuere, manu.
Illi adsint reduci, dabo vina liquentia vobis,
Imponamque unctis florea serta comis.
Ad coenam Cattus veniet, venietque Perhilla,
In cuius studiis duxque, comesque fui.
Altera nata mihi, cuius nunc carmina Roma
Cantat, post illam Lesbia nomen habet.
Maximus, et Brutus, magnae duo corpora famae,
Occurrent, dicent mox bona verba mihi.
Me Messalino iunctus Rufinus adibit,
Tu quoque pars animae multa Severe meae.
Et tandem referes vati Graecine salutem,
Quam tibi de Ponto nostra tabella dedit.
Atticus, et Flaccus, puroque in corde Solanus,
Advenient, Cotta concomitante meo. [ 261 ]
Tum Cotys, et Macrus, Rufusque, et Sextus, et actis
Clarus Vestalis, Regibus ortus avis.
Vos quoque dicetis socii pia turba Poetae,
Iam rediit nostri pars modo Naso chori.
Iam reduci licitum patrios intrasse Penates,
Coniugis inque suae consenuisse sinu.
Et dare placatis genialia munera flammis,
Inque domo certa posse quiete frui.
Non ita Dis visum est, sunt haec insomnia vatis,
Vivite, iam vobis, ut sibi Naso iacet.
Aut si vitae aliquid superest, peragenda sub axe est,
Hoc mihi supplicium Caesaris ira dedit.
Atque utinam properata forent mea fila senectae,
Saevius hoc morte est, non potuisse mori.
Infelix Genius nascenti, nubila Parca
Adfuit, et vere Iuno noverca mihi.
At vos, ô socii, nati melioribus astris,
Aurea queis vitae sors, facilisque fuit.
Indulgete bono Genio, cantuque, lyraque,
Et potu refugos continuate dies.
Sat mihi, sat fuerit, si quis me nomine dicens,
Devoveat lacrymis pocula mixta suis.
Addat et hoc, melius nobiscum Naso iaceres,
Quam nunc in Scythico flebilis Orbe iaces!
Vivite felices, totusque in pocula mensis
Hic eat, aeterno luceat igne focus.
Quam iuvat e mensa ventos audire frementes,
Litoraque irato plangere pulsa mari.
Neptunumque super pendentem cernere fluctus,
Dum male concordes pallidus urget equos.
Dum scissis coelum contristat nubibus Auster,
Lanosaque solum contegit aura nive.
Et longae lusu fastidia ponere Brumae,
Sortiri aut talis regna beata meri.
Dum tempestatum contemptrix vertice nudo
Per medias ludit rustica turba nives. [ 262 ]
Namque ubi Nonarum nituere crepuscula prima,
Exilit e pago sedula quaeque suo.
Fistula disparibus stridet compacta cicutis,
Panos opus, ruris fistula grata Diis.
Quae semel audita est per totos tinnula pagos,
Plausibus, et laetis cantibus aura fremit.
Armentis, pecorique tument praesepia foeno,
Hordeaque alveolis accumulata suis.
Festa taurorum cinguntur tempora vitta,
Cornuaque e pinu facta corolla tenet.
Praecedit Flamen pannuceus, hunc tegit albus
Pileolus, tutulum lanea fila tegunt.
Tum Regum Latii subeunt simulacra priorum,
Sustinet haec iuvenum, villica turba, manus.
Italus hîc, nostrae qui fecit nomina terrae,
Purpureos fertur ligneus ante Deos.
Huic modo succedit barbaque et crine Sabinus
Horridus, et setis pectora tecta feris.
Hinc Saturnus, huic Iani bifrontis imago
Proxima, mox qui nunc martia picus avis.
Picus equûm domitor quondam, cui sola placebat,
Quod bene cantaret Nympha vocata Canens.
Non illum Dryades, non illum Numina aquarum
Naiades usserunt, usserat una Canens.
Quas cum non posset flammas avertere Circe,
Nec posset flammas ipsa tenere suas:
Fassa est. Ille ferox orantis brachia Circes
Reppulit, et miserae ferre negavit opem.
Titanis contempta furit, virgaque negantem
Ut tetigit, sensit se modo Picus avem.
Et frustra iratus percussit robora rostro:
Non sunt haec Circes oscula danda labris,
Qui si non durus poscenti Pice fuisses,
Debueras fato prosperiore frui.
Nec dilecta Canens luctu liquefacta medullas,
Isset in aethereas extenuata plagas. [ 263 ]
Filius his Faunus, qui poena territus horum,
Nil non permissum credidit esse sibi.
Hic in amore salax, Nymphas subigebat agrestes,
Laurenti matres, Italidasque nurus.
Hae flammae Nymphis, flammae placuere puellis,
Nec rigido Fauno gratior ullus erat.
Quaeque olim Nymphis, et quae fuit ante puellis
Virginitas virtus, tunc fuit illa scelus.
Hinc Fauni, Satyrique, et qui Deus inguine tenso
Cogit sylvicolas in sua vota Deas.
Hinc fluxit Divum proles numerosa minorum,
Qui reliquis Faunum praeposuere patrem.
Huius imago Dei Reges erat inter avitos
Ultima, sed solus qui coleretur erat.
Ut medius stetit inter avos, araeque receptus,
Hirsuto has Flamen misit ab ore preces.
Capripedum foecunde pater, quem quaeque puella
Ut sensit, ventris mox quoque sensit onus.
Tu ferulis caesae factis de pelle capellae,
Fertilis ut fiat tacta marita facis.
Nec melius quam nos faciunt tua sacra Luperci,
Nec saltant levius, floridiusve canunt.
Seu iuga per Coeli discurrant ardua montis,
Seu teneant Tyberis templa locata sinu.
Parturiant geminos caprae, geminosque bidentes,
Poscimus, hoc anno sit satis esse semel.
Et quamvis binos sustentent ubere foetus,
Foecundum ad mulctram bis tamen uber eat.
Pelle lupos septis, et pinguia pabula cura,
Solve pecus morbis, quos mala gignit hyems.
Se quis oves error, si quis per rura capellas
Egerit, his comites tu quoque iunge canes.
Sponte sua redeant, sic cum tibi sacra parasset
Romulus, amissas ipse recepit oves.
Haec simul ut dixit, mactatae viscera caprae
Eruit, ardenti mox dedit illa foco. [ 264 ]
Illinitque aram mixto cum lacte cruore,
Inque ignes fudit pocula multa meri.
Interea repetit festivos fistula cantus;
Rusticus albentem ter pede pulsat humum,
Et salit inflatos risum moturus in utres,
Si saliens, refugo pulsus ab utre cadat.
Turba puellarum pueris sociata Latinis,
Spectat, et hirsuto iuncta Sabina viro.
Arboris in trunco, quibus est maturior aetas,
Praemia qui referant, iudiciumque, sedent.
Si iuvenis steterit stabili pede desuper utrem,
Is victor ludi dicitur esse sacri.
Accipit aut lorum, quod fibula stannea mordet,
Buxeaeve artificis vasa cavata manu.
Hos primum ludos docuit terra Attica, Theseus
Fecerat, agricolis hi placuere viris.
Non curant quae nos spectacula quaerimus, insons
Omnis ab effuso sanguine turba fugit.
Non pugnae meminit priscae, meminitve triumphi,
Pax illi, cum nos Parthica bella vocant.
Haec notos pagos parvum constringit in Orbem,
Nec putat immensum longius ire solum.
Navalem Octavi nescit gens illa triumphum,
Conspicuum, cum tunc prima Decembris erat.
Nec Ligures victos, ferri traxisse cathenas,
Cum Rex in niveis Marcius iret equis.
Nec Gallos, Carnosque Duces, Capitolia nostra
Vidisse, evincta post sua terga manu.
Qui saltu vicit, disco, cantuve vocantem,
Ille triumphato victor ab hoste redit.
Non caedis meminit Ciceronis, nec putat isto
Natalem Flaccum mense habuisse suum.
Rustica concordi cum vivat faemina lecto,
Nescit Iunoni sacrificare Iugae.
Nec vicum novit, nec quam nos novimus aram,
Ad quam non concors urbica sacra facit. [ 265 ]
Praecipue cum quinto Idus, de more vetusto,
Caeditur ad nitidos alba columba focos.
Quod viduae faciunt simul innuptaeque puellae,
Ut faciles donet pronuba Iuno viros:
Non faciunt ruris cultrices, omnibus aequus,
Et bonus, et facilis cuique maritus adest.
Perdidit has nondum, quae nunc male sana libido
Perdit matronas, Romuleasque nurus.
At bona gens novit, qua surgat Perseus hora
Quoque salum subeat tempore, quoque loco.
Quid ferat Heniochusque cadens, rursumque resurgens.
Quid signet laeva fixa Capella manu.
Haec pueri e cunis discunt: sedet obsitus aevo
Ante focum, circum stat numerosa domus.
Ille refert. Pietas Dis acceptissima semper,
Et fuit, et fallunt me nisi, semper erit.
Lucifero natus, memini si nominis eius,
Ceix, Ioniam nave petebat humum,
Hic responsa dabat dubiis consultus Apollo
In rebus, mutus, nunc manet ille Deus.
Alcyone coniux frustra retinere maritum
Tentarat, maestae nil valuere preces.
Ut medium pelagi tenuit ratis, aequora ventus
Turbat, et a cuncta parte procella venit.
Non potuit venti rabiem Trachinia puppis
Ferre, nec undosi tristia bella maris.
Succubuit tot victa malis, sub gurgite vasto
Errantem moles texit aquosa domum.
Nequicquam Ceix socerum, patremque, vocabat,
Nequicquam uxorem, Trachiniique Deos.
Ceicis pelagi mersum caput obruit unda.
Quae miseri in patriam naufraga membra tulit.
Litore tunc stabat coniux, ut vidit in alga
Corpus, et exanguis pallida labra viri.
Desilit in fluctus, et quae fuit Aeolis ante,
Ionii facta est ales amica maris. [ 266 ]
Illa volat, corpusque sui complexa mariti,
Implet flebilibus rostra caduca sonis.
Dumque fovet gelidum miseranda recentibus alis,
Incaluit, vitae certaque signa dedit.
Sed non qualis erat, cum Rex sua sceptra tenebat,
Fit volucris, pennis brachia tecta novis.
Inter utrunque manent veteres in pectore flammae,
Et reparant culti foedera sancta thori.
Aeolus ipse favet, servatque nepotibus aequor,
Neve illis noceat ventus et unda, facit.
Ante dies septem quam Titan tempora Brumae
Claudat, et extremo carcere solvat equos:
Incumbunt nidis volucres, quae nomina servant
Alcyones, nautis tunc via tuta maris.
Perque dies septem tranquillis fluctibus aura
Ioniis lento flamine parcit aquis.
At cum defessus cursu confecerit annum
Phoebus, et alterius tempora mensis erunt.
Assurgent iterum fluctus, ut si qua per undas
Navis eat, saevum sentiat esse mare.
Hoc facit exoriens Capricornus, prisca refertur
Fabula, cur coeli stet vigil ante fores.
Typhon, seu Typhoeus, Memphytica regna tenebat,
Niliacis ripis arcueratque Deos.
Iunonis soboles Typhon, sine patre creatus,
Trinacriam totam mortuus unus habet.
randia tres montes retinent vix membra sepulti,
Aestuat, et pondus, quod super, ipse movet.
Devictum pugna fratrem discerpsit Osyrim,
Ausus et in magnum signa movere Iovem.
Iupiter extimuit, nec quod speraret habebat,
Pauci de Superis, qui sequerentur, erant.
At Typhoni acies stabat numerosa gigantum,
Et paucis superis, et metuenda Iovi.
Conveniunt isti, Panos longaeva senectus
Consulitur, bellum qua ratione ferant. [ 267 ]
Si nos mentitis, dixit, caelare figuris
Non pigeat, saevo liberi ab hoste sumus.
Dux aries ovium fit Iupiter, Ibidis alas
Mercurius, squamas sumpsit amica Venus.
Fele soror Phoebi latuit, Latonius atro
In corvo, Bacchus tygride, Pallas ove.
Aegoceros monstrum Pan factus, cornua fronti
Sunt data, sed reliquo corpore piscis erat.
Horridus et barbâ visus: superadditus hosti
Terror, ut e concha classica rauca dedit.
Infremuit Typhon, trepidi infremuere gigantes,
Et capiunt subitam, qua licet usque, fugam.
Arma manu ponunt, steriles per devia arenas
Pars petit, et Syrtes, Marmaricumque solum:
Trinacriam Typhon. Pelago supereminet alto,
Impexumque fremens tollit ad astra caput.
Tum pecudis forma, simul et formidine pulsa,
Iupiter excussit fulmina rubra manu.
Flagravit Typhon, triplicis sub pondere montis
Nunc quoque dat flammas, quas dabat ore prius.
Neve iterum in coelum ferrent sua bella Gigantes,
Turbarentque alti Numina sancta poli.
Aegoceronta Deus foribus praefecit Olympi,
Et primam Solis iussit habere domum.
Ille autem flammam candentem naribus efflat,
Et gemino nitidum concutit igne caput.
Cornuaque effulgent, pectus, venterque, pedesque,
Tergaque: et e duplici sydere cauda micat.
Hic Phoebus reparat veteris cunabula cursus,
Et repetit coeli, quod bene novit, iter.
Tu nunc ruricolum recreas Capricorne penates
Ignibus accensis, dum mala vexat hyems.
Tu retrahis ductas summa ad fastigia noctes,
Nascentemque facis longius ire diem.
Tu nos, tu pecudes servas, rurisque colendi
Otia das, custos Pan Tegeaee boum es. [ 268 ]
Et montes, saltusque habitas venatibus aptos,
Et tua piscator cornua sancta colit,
Cum gregibus saliunt audita armenta cicuta,
Et gelidi fontes, arboreaeque comae.
Sit licet incauto lupus insidiator ovili,
Et timeant vulpis vulnera cortis aves.
Nos quoque tum fures, cum saevi militis ensis
Terreat, a nostris tot mala pelle casis.
Terrores subitos falsa sub imagine mitte,
Hostibus, inflata personet aura tuba.
Fulmina falsa micent, et mixtus grandine turbo,
Spissaque nox, et quae somnia monstra ferunt.
Hos simul abstulerit lymphaticus error, habebis
Mel mixtum lacti, purpureamque sapam.
Tu quoque placabis, fluviis qui gaudet, Olorem,
Ne fundat pluvias, ne serat ille nives.
Exurgit tecum, tecum descendit in undas,
Hinc premit Aestivus Circulus, inde Polus.
Hoc surgente diem quisquis subit, aucupis artes
Tractat, et aeriis gentibus arma movet.
Aut gruibus pedicas, merulis aut retia tendit,
Aut parvas visci glutine captat aves.
In casses veniunt turdi, veniuntque palumbes,
Non avis occultos effugit ulla dolos.
Ille avium voces simulat, volucresque retentas
In caveis, nostro cogit ab ore loqui.
Et cantum novit, quem natum Phoebus Apollo
Scire dedit, Cygnus filius huius erat.
Nam quod progeniem Martis longaeva vetustas
Cantavit Cygnum, nil ego tale puto.
Quid cygno cum Marte? Deo fera bella, cruorque,
Pax cygno, et sylvis condita stagna placent.
Creditur hinc, quod sit proles Neptunia Cygnus,
Qui vires, factus, lusit Achillis, avis.
Aut Steneli natus, fleto Phaetonte, volucris,
Quae colit Eridanum, Vesuliosque lacus. [ 269 ]
Aut qui candenti pluma contextus, utramque,
Et Nemesim, et Ledam pressit adulter olor.
A Iove donata est coelo formosa volucris,
Hoc pretium stupri Leda, vel illa tulit.
Inde volunt Helenam formosam, et Castora ab ovis,
Pollucemque etiam prosiluisse pium.
Non ego, quae nautis, Helenam, mala plurima portat,
Optarim, flamma est exitiosa nimis.
Troia per hanc arsit, quoties super aequora lucet,
Funera dat pelago, quae dedit ante solo.
At fratres adsint Helenae, duo prospera semper
Sydera, quae coelo nubila nigra fugant.
Primi nos arcus, primi docuere sagittas,
Et multo saltus sollicitare cane.
Quod studium Procyon nascens foeliciter auget,
At male cum pelagi praecipitatur aquis.
Ille oritur cum iam Cancri trigesima pars est,
Occumbit, surgis cum Capricorne freto.
Felix ille quidem nascentibus, extulit ut se
Oceano, et terno sydere celsa petit.
Ast ubi defessus praeceps delabitur Orbi,
Nascetur quisquis, praeda futura ferae est.
Aut rabidi morsu canis, aut spumante peribit,
Laesus apro, nati vix leget ossa parens.
Hoc quondam Actaeon sub sydere dicitur ortus,
Et Calydone fera qui cecidere Duces.
Et miser in Veneris luctus laceratus Adonis,
Qui nunc in nostris plurimus ardet agris.
Haec ubi narravit pueris mirantibus, ignes
Ante senex, longas extruit arte dapes.
Cetera turba coit iuvenum, matrumque, sedentque
In scamnis, Fauno dum sacra festa colunt.
At Romae sexta post Nonas luce litatur,
Montibus a septem lux ea nomen habet.
Haec quoque Agonalis dicta est, nam voce vetusta,
Et mons, et collis dicitur omnis, agon. [ 270 ]
Quot montes urbi, tot fiunt sacra per urbem,
Cur fiant illo tempore causa subest.
Servius ut populi numerum succrescere sensit,
Montibus antiquis addidit ille duos.
Cum septem montes tentaret cingere muris,
Signassetque sua moenia ducta manu.
Sacra Deo vovit, praeerat qui rebus agendis,
Si bene tentatum continuaret opus.
Perfecit, lassosque boves sub pondere saxi,
Et lassos saxi pondere solvit equos.
Et fabros iussit feriatos esse, suisque,
Montibus in septem vota referre Diis.
Tum Rex sacrorum supremo in colle Palati,
Numina lanigerae coniuge placat ovis.
Hoc sacrum veteres dixere Palatuar, inde,
Monte Palatino quod iuguletur ovis.
Sic et Fagutal sacrum, collemque vocamus:
A fagis, et mons, et sacra nomen habent.
Abcissis tandem fagis, et vimine nato,
Vimineus dictus collis et ille fuit.
Alba Suburano non defuit hostia monti,
Nomen ab excubiis ante ferebat idem.
Summus Aventini vertex, Tarpeiaque alte
Sanguine profuso subrubuere iuga.
Coelius hinc, et qui collis de voce Quirini
Dicitur, accipiunt hac quoque luce sacrum,
Atque inter ferias, Agnalia festa Stativas,
Pontifices nostri dinumerare solent.
Sed quisnam ille Deus, cui dat sua thura sacerdos?
Dum septem montes urbica turba terit?
Cui ludi fiunt, et Equiria luce sequenti?
Omnia quae a Graecis nomen Agonis habent.
Ille quidem, quod agat, vocitatur Agonius, at nos
Romani, Ianum credimus esse Deum.
Principium dat rebus idem qui perficit, annum
Incoat, et nostris actibus ille praeest, [ 269, sci. 271 ]
Tempora committit nascentia rebus agendis,
Inceptumque suo Numine claudit opus.
Huic Numa Rex quondam sacravit Agonia festa,
Huic et equos iunctos curribus ire dedit.
Hic revocat priscos Saturni tempore ritus,
Quisque sibi dominus, servus et ipse sibi.
Quippe quod a prima nascentis origine Mundi,
Aequales omnes, non herus ullus erat.
Hinc cum Saturni redeunt sub fine Decembris
Festa, fit antiquo par modo servus hero.
Exercet mensas laetus, dominoque magister
Quisque suo, dominus cuique minister adest.
Saturno patri Ianus construxerat aram,
Qua Capitolini se iuga montis agunt.
Tum per crudeles lacerata est terra colonos,
Et dictum, ille tuus campus, et iste meus.
Tum primum quisquis pollebat viribus, ille
Invalidis cepit iura, metumque dare.
Tum domini auditum nomen, servique, flagellis
Barbaricis insons qui sua terga daret.
Hoc Ianus vetuit, patrique altare dicavit
Atque ait, huc quisquis confuge, tutus eris.
Restituit lapsum Alcides, tunc si quis ad aram
Fugisset servus, noluit inde trahi.
Hic templum Tatius posuit, tum Lartius auxit,
Et vetus in templo, quae fuit, ara manet.
Cumque nefas mihi sit nostris discedere Fastis,
Perfectum est illud Consule Minutio.
Hic super aetati posuit fastigia tecti,
Tritonem, tortam voce replente tubam.
Pars suprema viri, piscis pars cetera, cauda,
Pro pelago, immoto verbere inane quatit.
Hoc anno primum Saturni festa per urbem
Cognita, tunc servis nomen herile datum.
Pilea tunc gestant et tinctas murice vestes,
Et licitum Tyriis accubuisse thoris: [ 270, sci. 272 ]
Et toto cantare die, vinoque iocisque,
Atque cibis Venerem sollicitare suam.
Donec ab Assyriae luco Cephalaeia coniux,
Adveniens croceo lumine pingat humum.
Tunc ubi ridendas implevit fabula partes,
Post septem luces dissimulata cadunt.
Saturni ad templum taurus mactatur, ubi eius
Cornua ab effuso commaduere mero,
Ara nitet flammis, in cera sustinet ignes
Quisque suos, dedit has faemina multa faces,
Scilicet humanas Saturnus repperit artes,
Unde mihi lux est, unde perennis honor.
Relligione homines tenuit, moresque benignus,
Formavit, quales vix habuere Dii.
Iste manu larga sua munera sparsit in omnes,
Quae nunc convivis munera parva damus.
Ops quoque, quae Terra est, quod ab illa cuncta petantur,
Cunctaque Telluris sufficiantur ope!
Et saturet fructu: Saturni dicitur uxor,
Atque illa colitur, qua vir in aede Dea.
Sola etiam extructam retinet, quam Cassius aedem,
Obtinuit, factus suspicione nocens.
Ianus Opi, patrique suo, de more Pelasgum,
Sacra dedit, multa quae nituere face,
Non illis licitum est indicere bella diebus,
Non illis quemquam plectere morte reum.
Sanguine profuso melius placantur arenae,
Hac, noster, quisquis caeditur, hostis erat.
Saturnus tamen ille suo genitalia patri
Abstulerat, quorum semine nata Venus.
Ederat et natos, ne quis violentus Olympo
Truderet, e solio deiiceretque patrem.
Tunc Graecis visus laetari sanguine nostro,
Humana hinc saevo victima caesa Deo.
In Latium invectos ritus Iove natus abegit,
Proque homine effigies, et simulacra dedit. [ 271, sci. 273 ]
Haec prisci patria dixerunt voce sigilla,
Unde Sigillaris lux quoque nomen habet.
Illo parva die Saturni ad templa feruntur,
Signa, virûm vultus fictile format opus.
Pro veris, fictis gaudes Saturne figuris,
Deque sigillorum nomine festa placent.
Et cum dives opum tunc ditia munera mittat,
Roma, magis populum testea dona iuvant.
Seu rubrica notet miniato vasa colore
Aut argilla Sami, Lemniacive soli,
Seu cinere albentis plumbi sit lubricus orbis,
Aut de Trallaeo facta patella luto.
Aut Archesilai crater, Turianaque signa,
Sympulaque in nostris terrea visa sacris.
Aut Puteolano surgat de pulvere trulla,
Duritiem a pelagi qui modo sumpsit aquis.
Quid memorem calices, quos mittunt Pergama nobis,
Et Surrentino labra recocta foco.
Aemulaque argenti suffixa toreumata Nili,
Parvaque de celebri cymbia lata Teo.
Quaeque tulit primum vix notis Bacchus ab Indis,
Pocula, non uno murrhina picta modo
His cedit Cononis opus, ceditque Lyconis,
Herculis et cyathus, Neleidisque senis,
Coptica vasa procul gratum redolentia odorem,
Quaeque coquit nobis Solis amica Rhodos.
Fatidicusque Iphyclo scyppus, Regisque Seleuci,
Contectus gemmis, Cresibiique loquax.
Plus auro et gemmis venduntur murrhina, constant,
Vix tanti gelidi regna remota soli.
Sed neque de terra solum preciosa parabis,
Vascula, cum notis dona caduca dabis.
Heroum effigies, et parvula signa Deorum,
Divite mandabis conspicenda luto.
Hic Satyrus decrescet, et hic minor alite, glauca
In niveo stabit Nympha videnda pede. [ 272, sci. 274 ]
Stabunt et puppae, puerique, in imagine tali,
Qualem, si saperet, vellet habere Cato.
Quaeque Sigillari prostant venalia vico,
Roma Sigillares dum colit alba dies.
Sed vos cum vestris mittetis munera amicis,
Sit quod in Augusti scrinia munus eat.
Si qua tabella citri, si quae sit cera sub auro,
Vel quam dissectum dente recondat ebur.
Nobile vel signum, parvum licet, aere Corynthi,
Vel cyathus gemma versicolore micans.
Et quodcunque iuvat, dignumque est Caesare nostro,
Haec habeat Caesar munera, Caesar amet.
Quadrupla dona dabit, nempe hoc est Caesare dignum,
Reddere huic aurum, qui prior aera dedit.
Vos quoque, libertas quibus est concessa caduca,
Per septem luces quos toga picta decet.
Dicite, Tiberius nobis haec otia fecit,
Si servis istud, quid modo fiet heris.
Hic plus patre facit, quem servis pilea dantem,
Viderunt Calabri, Parthenopesque sinus.
Pars minima Orbis erat, per magni climata Mundi,
Libertas nobis omnibus una datur.
Scilicet iste pater Patriae, dominusque supremus,
Ad servos clemens respicit ipse suos.
Quos ubi respexit, vultus ad sydera tollens,
Ex humili ad summos fert sua vota Deos.
Quaque die dociles ad munia nostra redimus,
Ille ad Pontificis munia sancta redit.
Alcidi, Cererique facit, sus victima praegnans,
Adduntur panes, mulsaque grata Diis.
Inde petens aedem, qua Diva Volupia iuncta est
Angeriae, ambobus liba dat atque merum.
Nil mirum! angori mixta est quaecunque voluptas,
Nec nisi cum spinis crescit amoena rosa.
Quae Venus est Genitrix, etiam Libitina vocatur,
Toxica sub dulci melle recondit Amor. [ 273, sci. 275 ]
Altera forte etiam est et nominis huius origo,
Nempe quod angores tollat amica Dea.
Tollat et anginam, qua guttura nostra tumescunt,
Et claudit voci, spirituique viam.
Indice cur posito compescat labra? dolores
Corporis atque animi dissimulare iubet.
Quis scit? an aeternae Numen venerabile Romae,
Sit Dea, quae nomen vult retinere suum.
Ne quod nos facimus Romani nominis hosti,
Hostis agat, nostros evocet ille Deos.
Hostilii durate Lares, et moenibus hostem
Pellite, sub vestra est Roma superba manu.
Sic vobis cum lux lustrabit postera montem,
Tarpeium, detur flore corolla novo.
Sic vobis crebri fiant per compita ludi,
Supplicet et multis turba papaveribus.
Allia non desint, sit plurima matris imago,
Cerea, quae nostras pendeat ante fores,
Inque via sacra niteat sublime sacellum,
Quod Tatio socius Romulus ante dedit.
Quaeque per Antiochi bellum Regilius aedes,
Vovit, eae multâ cum prece sacra ferant.
Gratiâ Dis Italis, Oriens quoque funera sensit,
Et timuit, Poenum quae domuere, manus.
Proximus hinc Phoebus nocturna fugaverit astra,
Fient nutrici Romule sacra tuae.
Cara tibi fuerat, quae tractum Tybridis unda,
Praeposuit natis officiosa suis:
Uberaque admovit, cunisque, sinuque receptum,
Crescentem parva texit amica casa.
Vicit maternum nutrix Laurentia amorem,
Cessit amor victus sed pietate tua.
Officiis in te certabat iuncta marito,
Vicisti obsequiis mitis utrunque tuis.
Tu cum fratre tuo, quod Faustulus ipse iubebat,
Fecisti, vobis ille magister erat. [ 274, sci. 276 ]
Ambo iussa viri stricte, nutusque loquaces,
Servastis, fratrum dum fuit aequus amor.
Verum ubi regnandi cepit damnanda libido,
Fratrisque in iugulum ferreus ensis iit.
Faustulus in strictos mittens se incautior enses,
Immeritum vulnus, pro pietate tulit.
Et leve vulnus erat, sed amati funera Remi
Auxerunt, duplici concidit ille malo.
Adstitit inferiis, cinerique hoc dixit alumni,
Cras tecum, si me Numen amabit, ero.
Audiit hoc Numen quodcunque in vota vocatum,
Post Remum Stygias ille petivit aquas.
Hos tamen ut cepit simul una navita cymba,
Elysiae expectant, inquit, utrumque domus.
Hic eritis iuncti, et mixti felicibus umbris,
Sed stabunt vario vestra sepulchra loco.
Remus Aventini mutabit nomina montis,
Remuliusque novo nomine collis erit.
Scilicet hunc totum fraternae Romulus umbrae
Sacrabit, cineres ponet et ille pios.
At tua testacea portabit Faustule in urna,
Ossa leo, in medio saxea busta Foro:
Qua lacerata Dei condentur membra Quirini,
Quae nulli fas sit membra videre viro.
Hoc factum est, cecinitque Caron tunc carmina vera,
Sed tacuit planctus flebilis Acca tuos.
Flevisti, tondensque manu pia pectora, crines,
Scidisti, et miseras ungue furente genas.
Vixque tibi geminae mortis solatia facta,
Tarucius coniux, innumerumque pecus.
Romulus hoc iussit: meritum Laurentiam alumnum
Supremis tabulis instituisse volunt.
Flevit, et ô pietas! nutrici altaria struxit.
Et ferias illi, certaque sacra dedit!
Et tumulum statuit Tyberini ad fluminis undam,
Qua Velabra iacent, et Nova facta via est. [ 275, sci. 277 ]
Hic Laurentalis Flamen de more parentat,
Hostiaque inferno tunc cadit icta Iovi.
Adsunt et Fratres Arvales, infula candens
Nectit, et e spicis facta corolla, comas.
Hoc natis bis sex fecit Laurentia munus,
De quorum numero Romulus ipse fuit.
Fulvius his olim feriis vitulasse triumphans
Dicitur, et Vitulae sacrificasse Deae
Aetolis domitis, Cephalenis sub iuga missis,
Paeana innumera plebe canente novum.
Cui post Solstitium, Brumamque, e thure vaporat,
Per triduum, quisquis sacra sacerdos agit.
Sol pater Aonidum, nascentis conditor anni,
Fac precor hic nobis laetus ut annus eat.
Utque tibi, foliisque tuis, aeterna iuventa est,
Nec tangunt laurum fulmina missa polo.
Perpetuum vigeat terris Romana iuventus,
Atque hostis temnat spicula missa manu.
Tarpeiusque pater vicinae ad templa Iuventae,
Pacatus, fulmen ponat et ipse suum.
Senserit hoc olim, Livio pugnante, superbus
Asdrubal, et domitus nostra per arma Picens:
Sertoriusque ferox, et quinque hisce diebus,
In nostras Aquilas impia signa tulit.
Iam belli satis est, placidi redeatis Amores,
Et Venus, et puro Sole serena dies.
Quam bene collectos ad cursum Phoebe capillos
Corrigis, et lassos verbere tollis equos.
Iste tuas Mundus leges praescriptaque iussa
Servat, et a nutu stant Elementa tuo.
Purpurei tu Veris opes, tu messis aristas
Das bonus, et plenis vina Falerna cadis.
Dum mihi sola manent gelidae fastidia Brumae,
Nil Scythiae tellus unde tepescat habet.
Hic sylvae aeternis strident Aquilonis ab auris,
Vix Aestas fixas frigore solvit aquas. [ 276, sci. 278 ]
Cumque ego sim tecum per bis sex signa vagatus,
Aeternum bis sex signa dedere gelu.
Nil festi Fasti, nil floris Ver dedit usquam,
Nulla mihi Bacchus munera, nulla Ceres.
Defessus cursu, et longarum errore viarum,
Sisto gradum, vivat, quod bene finit, opus.
Aut si non vivat, saltem Germanice vivas,
Et Romana tuo cum patre sceptra geras:
Grandaevumque senex videas, serique nepotes
Caesareae videant nobilitatis avos:
Perque vias currant vestras, Fastosque, Polumque,
Et totas terras occupet una domus. FINIS