P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores a Claudio Bartholomaeo Morisoto Divionensi substituti sunt, a machine-readable transcript


P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores a Claudio Bartholomaeo Morisoto Divionensi substituti sunt, a machine-readable transcript
By Mark Riley
Divione 1649


Latin Colloquia Collection Table of Contents



Fastorum liber septimus

Fastorum Liber Octavus

Fastorum Liber Nonus

Fastorum Liber Decimus

Fastorum Liber Undecimus

Fastorum Liber Duodecimus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

  [ 223 ]
Iam Redit ad numeros, recipitque ex ordine nomen
Mensis, et Octobris, quod fuit ante, manet.
Istius quondam primordia tristia nobis
Et legitur Fastis plurima nigra dies.
Tunc iterum Mundus patet illaetabilis Orci,
Et Lemurum sedes, Persephonesque solum.
Huc animae, quas dira fames, pestisve, sitisve,
Aut belli rabies sustulit ante diem:
Si nondum retegit miseranda cadavera tellus,
Iam licet! ad Manes currite, aperta via est!
Vicimus, et vobis durum placavimus Orcum,
Devotis precibus, sanguineisque sacris.
Errorem annorum centum, poenasque remittit,
Gaudiaque Elysii donat habere loci.
Plus satis umbrarum Romani nominis Orce,
Sub ditione tenes, imperiisque tuis.
Quot spicae sub falce cadunt, tot messuit olim
Gallus, et in refugis advena Parthus equis,
Poenorumque Duces sed plus civilibus armis
Misimus, implacidas Orce reconde domos!
Hoc dicto, extincti ignes, nigrisque favillis
Mixta Suburrano taeda revulsa rogo. [ 224 ]
Tum superingesta Mundus tellure reclusus,
Obrutaque infernis ara sacrata Diis.
At tu, quem Octobris tangit custodia Mensis
Mars pater, a nostra contrahe caede manum.
Iste tuus Mensis sit solis hostibus ater,
His pateant nigri regna inamoena Dei.
Audiit haec Mavors, fallunt te tempora dixit,
Anni narrator Naso Poeta tui.
Si bene vestiges cunctorum gesta dierum,
Inter felices hic quoque mensis erit.
Mille triumphati populi, quos inter Iapis,
Inque suis Corsus, non bene tutus aquis.
Sardus, et Hispanus, Siculoque in litore Poenus,
Sassinas, Siculus, Samnis, et Afer atrox.
Parthini, Allobroges, Galli: quid plura? triumphos
Tot numeras, luces quot fere mensis habet.
Sed vos Romani, gens fastu elata, Deorum
Munera, vel latam vix meministis opem.
Quod Fortuna dedit, dedimus quae munera vobis,
Virtuti hoc vestrae, consiliisque datis.
Scilicet et luxus, quodque omnia perdidit aurum,
Ingratos vobis nunc facit esse Deos.
Gratia Caesaribus, nostro qui nectare vivunt,
Contemptus vestri poena suprema foret.
Sed veniet vindicta tamen, divulsaque tota
In partes, vario Roma sub hoste ruet.
Et nos hinc alio semotos ibimus Indos,
Qui nos syncera relligione colent.
Dixit, et evasit, Luctus, Clamorque sequuntur,
Et Furor, et tenebris Mors adoperta caput.
Infremui, gelidumque oculos conversus in Axem,
Frigidior gelido protinus Axe fui.
Quarta dies Octobris erat, consurgere sensim
Tethyos e fluctu visa Corona mihi est.
Engonasinque inter, fixumque ad plaustra Bootem,
Emicuit gemmis nobilitata novem. [ 225 ]
Quae cum fulgerent labyrinthi in nocte profunda,
Ad superos rediit Theseus, atque diem.
Et nunc sydereus coelestem versus ad Aram,
Pro tanto grates munere laetus agit.
Thesea, Minoemque inter lis dicitur orta,
Illene Neptuni filius, iste Iovis.
Seminis esse sui Minoem Iupiter alto
Incumbens coelo fulminis igne probat.
Theseus e scopulo praeceps se mittit in undas,
Pondere collisae dissiluistis aquae.
Annulus in fundo suberat, quem quaerere iussus,
Aequorei iuvenis tecta parentis adit.
In solio Neptunus erat, conchylia circum
Laevia, nativis vermiculata notis.
Inter quae vivi suberat genus omne coralli,
Purpuraque in concha sanguinolenta sua.
Testae pinnarum, et durae testudinis ossa,
Tectaque ab attritu facta polita maris.
Candebat viridi circumdata bacca smaragdo,
Sapphyrusque suo glaucus in igne nitens:
Supra currus erat vitreo suspensus ab arcu,
Ex adamate rotae, temoque, et axis erant.
Hoc bis quoque die Neptunus litora lustrat,
Et surgens fluctus pellit utraque rota.
Accedit, ceditque, et qua fert impetus illum,
In Cybeles mittit regna parentis equos.
Ante pedes spolia Oceani, Mundique ruinae,
Naufraga ab infido gaza coacta freto.
A dextra, Triton, Protheus, veloxque Palaemon,
Et Glaucus, Phorcyn, caeruleique Dii.
Tethyos a laeva proles, Thetidisque marinae,
Et Nerei soboles, Oceanique patris.
Quas inter Venus orta mari, de sanguine nata,
In nigris stabat conspicienda comis.
Gemmeus has rutili cohibebat circulus auri
Phosphorus in gemino lumine et Hesper erant. [ 226 ]
Flumina tunc dominum nimiis exhausta tributis,
Orabant, populis parceret ipse suis.
Audiit hoc rector pelagi, simul annuit, urna
Semina perpetuae clausa tenebat aquae,
Hanc sumpsit, versansque manu, de rore marino
Serta repurgatis florea mersit aquis,
Fluminaque aspersit: maduerunt fonte perenni
Flumina, divinis exhilarata bonis.
Serpebant sensim, donec per concava terrae,
In cunis essent quaeque recepta suis.
Tempore tunc illo, fundo se Theseus imo
Reddiderat, patrios ut stetit ante pedes:
Sic ait, O vasti cecidit cui tertia Mundi
Pars pater, et reflui stagna profunda maris.
Hoc si nomen amas, si sum tua certa propago,
Pignora da, natus credar ut esse tuus!
Dixerat: huic moto cum maiestate tridente,
Neptunus contra talia verba dedit.
Ne dubita, meus es, quod homo sub caerula vivis,
Te satis hoc nostri sanguinis esse probat.
Quodque magis credas, ne tu meus esse negeris,
Annulus hic nostri testis amoris erit.
Minoi reddes, pater haec tibi dona remittit,
Dices, in digitis ista fuere tuis.
Dixit, et amplexus nato dedit, oscula iunxit,
Et glabras texit crine fluente genas.
Ibat ab amplexu patris, cum forma, vigorque
Corporis, aequoreas ussit amore Deas.
Illum omnes cupiunt, illum admirantur, et audent
Humida purpureis oscula ferre labris.
Haec capiti infundit Syrios de vase liquores,
Imum coelesti spirat odore salum.
Innectit collo fluitantes illa cathenas,
Floribus e variis facta cathena fuit.
Cum Venus agnatum, tracta de fronte corona,
Donavit, flavis composuitque comis. [ 227 ]
Addidit et clavam pater aequoris, ille trabalem
Sustulit, in saevas clava parata feras.
Talis ab incussa pelagi surrexit arena,
Theseus, et summas corpore pressit aquas.
In rugas abiere undae, fit multus in illis
Circulus, impulsu nascitur alga mari.
Qualis in urceolo lactis cremor impete crebro
Cogitur in spumas, in butyrumque coit.
Interea iuvenis laetus dum brachia iactat,
Quaeque videt nando litora curva petit.
Dirruptae motu collo cecidere cathenae,
Serta mari, et ventis, florea ludus erant.
Hic iunctus violis Hyacinthus fluctuat, illic
Candida nant rubris lilia iuncta rosis.
Pendulus ingrata moeret Narcissus in unda,
Quique olim Venerem torsit Adonis erat.
Arrident fluctus, interstrepit aura cachinnis,
Dum telluris opes ventus et unda ferunt.
Ille autem dives spoliis, et honore paterno,
Emicat in litus, saxaque nuda subit.
Gratatur Minos reduci, stupet obvia turba,
Victoremque maris clamat adesse virum.
Et quaerit salsis quid agat Neptunus in undis,
Quid Nereus, Triton, caeruleique Dii.
Ille nihil, nisi signa sui manifesta parentis,
Minois gemmam monstrat, et arma data.
Subrisit Minos, sique ô tua gloria tanta est!
Hostis, quem vincas, hic tibi propter erit!
Huic tauri facis, hominis sunt cetera membra,
Liber ab occiso Theseus hostis eris.
Carcer eras labyrinthe, nova te Daedalus arte
fecerat, ambiguas contuleratque vias.
Ut clausus caeco est heros Neptunius antro,
Quo penetrant nunquam Phoebus, et alma dies.
Ter tribus eluxit flammata corona pyropis,
Altaque nox taedis est resoluta novem. [ 228 ]
Ossa hominum, truncasque manus, et pectora, et ora,
Vidit ab informi membra revulsa fera.
Vidit, et horrendi monstri sordentia tabo
Ora gravi, cuius spiritus ignis erat.
Vidit et immanes rictus, dentesque cruentos,
Cornuaque ad pugnam surgere iussa novam.
Nunc opus esse sibi manibus, clavaque paterna
Sensit, et ingenii dexteritate sui.
Signa prior taurus movet, atque infertur in hostem
Fervidus, et dura praelia fronte gerit.
Hinc obversus, et hinc cervicem intorquet, et ira
Spumeus, in Thesei vulnera totus hiat.
Ille autem virtute sua, fretusque iuventa
Substitit, et clavam sumpsit utraque manu.
Semiviri cecidit clava inter cornua monstri,
Sternitur, in patrio procubuitque solo.
Victor ab hinc Theseus, curvato poplite patrem
Orat, ut e caeco carcere sospes eat.
Audiit, et sospes longo post tempore Theseus
Sydereas petiit patre favente domos.
Hic qualis fuerat faceret cum vota parenti
Claviger, et flexo cernitur esse genu.
Engonasin Graeci dicunt, Tyrinthius illi
Stat comes, ingenti cinctus ab angue latus.
Totaque tunc Navis, qua Graeci Colchida terram,
Et Phryxi lanas obtinuere, micat.
Quot fuerant remi, tot erant Heroes in illis,
Causa viae, et voti vellus ovile fuit,
Scilicet ex auro! tanti male quaeritur aurum,
Hoc magni pretium vile laboris erat.
Illis lentandae Syrtes, vitanda Carybdis,
Syrenum cantus, Scyllaque tota canis.
Harpyaeque manus, et concurrentia saxa,
Praedonesque maris, Stymphalidumque domus.
Caedendi aeripedes tauri, caedendus et anguis,
Et cum terrigenis arma movenda viris. [ 229 ]
Hoc factum est, vellusque sacra de fronde revulsum
Tollitur ad patrios praeda ferenda Deos.
Sed perpessorum pars est levis ista laborum,
Mars pater admissi criminis ultor adest.
Lanosum Marti Phryxus sacraverat aurum,
A Minyis raptum non tulit ille Deus.
Hoc quisquis tetigit, meritas pro crimine poenas
Pertulit, et misera venit ad ima nece.
Lumine privatus dextra Polyphemus Ulyssis,
Torridus irati corruit igne Iovis.
Qui potuit Manes Orpheus mollire canendo
Integer, ad Manes dilaceratus iit.
Eurytus eliso iacet a cratere cerebro,
Oblitus flammas Hippodamia tuas.
Huic comes adiunctus Caeneus, Elateia proles,
Foemina, sed tunc cum vir moreretur erat.
Corpus huic nullo fuerat penetrabile ferro,
Pondere contrito defuit aura viro.
Qui fuit Ethalides, vivit delphinus in undis,
Herculis Eurytion concidit ipse manu.
Concidit eiusdem Calais Zethesque sagitta,
Tum primum siccus desiit esse pater.
Praecipitem sese Thebana misit ab urbe
Actorides, maduit terra cruore viri.
Iphitus simili casu, sed morte coacta
Occidit, Herculea iactus in arva manu.
Exilium Aeacidae longum et crudele tulerunt,
Nauplius aequorea est contumulatus aqua.
Idmon fulmineo periit percussus ab apro,
Ancaeusque ferox, Eupalamusque ferox.
Pollucis Lynceus, Lycaeo Castor ab ense,
Et cecidit torti fulminis Ida rogo.
Zethus et Amphion telo stridente Dianae
Confixi, Eurybates fuste peremptus obit.
Arsit fatali raptus Meleagrus ab igne,
Fossus ab hostili Theseus ense fuit. [ 230 ]
Pirithous triplicis fauces custodis Averni
Implevit, Stygio victima grata cani.
Aspera ab Herculeo proles Paeantia telo
Passa fuit, saeva morte timenda magis.
At qui tollendae pellis fuit author Iason,
Quae mala sunt cunctis perpetienda, tulit.
Medeam vidit, fratrem, natosque, cruenta
In varias partes dissecuisse manu.
Cuius ab arte Creon, cuius nova nupta corona
Usta est, cumque illis regia tota domus.
Denique, cum sub puppe sua dormiret Iason,
Devotum rupit tota soluta caput.
Hinc quoque lassa viae rimas agit aethere in alto
Vixque decem clavis fulget utrumque latus.
Et nautis infida manet, reditumque cupitam
Denegat in patriam, dum ruit ipsa polo.
Hos brevia expectant, et decantata Carybdis,
Cumque suis canibus vortice Scylla latrans.
Fulget adhuc puppis flagrantibus oblita succis,
Et malus prona dum mare corbe petit.
Naturam servant ignes ad sydera missi,
Oceanumque premunt, Oceanumque cremant.
In mediis vivunt undis, terrisque saloque
Ingentes clades, naufragiumque cient.
Quin etiam immittunt dirae contagia pestis,
Tabificosque aestus, et furiale malum.
Praesertim, si nascenti se cuspide curvet
Scorpius, inque ferae Thracius igne micet
Et ferruginea Saturnus falce minetur,
Aequior haud nobis quam fuit ante patri.
Ah quoties nostras sorpserunt aequora classes,
Tantum fecerunt impia Signa malum!
Ah quoties tumidus summam pervenit ad urbem,
Tybris, et innumeras obruit unda domos!
Ah quoties variis urbs deformata ruinis,
Cum tectis totas sustulit ignis opes! [ 231 ]
Ah quoties per dira citi contagia morbi,
Et sine Dis patriis, ac sine cive fuit!
Quin etiam saevo turbatae sydere mentes
Foemineae, iratis facta venena Diis,
Hoc reperit quondam funestum pharmacon Oetae
Filia, larga cui dos fuit omne scelus.
De Tanais ripa surgentem sumpserat irim,
Et naphtam, tacito quae vorat igne iecur.
Miscueratque herbas, quas gignit Thessala tellus,
Et quas lethiferas effera Colchos habet.
Hoc pellex arsit, Patres arsere veneno,
Multaque Romulidum turba perempta fuit.
Semine ab aethereo stellis lethalibus ortus
Hic furor, ad nostras se tulit usque domos.
Tunc October erat mensis, cum Scorpius exit
Turgidus, et Ponto Navis hiulca cadit.
Toxica miscebant matres, plebemque, patresque.
Toxica Medeae tetra dedere neci.
Ivit in authores rabies, sua pharmaca matres
Hauserunt, matres abstulit atra dies.
Consulti vates, est et consultus aruspex,
Quique salutiferam scit dare Phoebus opem.
Fixit ob id clavum Dictator in aede Tonantis,
Sacraque per luces continuata novem.
Urbs quoque lustrata est, adapertaque templa, Deorum
Purpureis statuae discubuere thoris:
Additaque auratis sunt pulvinaria stratis,
Quae tunc patritiae composuere manus.
Terque novem priscum carmen cecinere puellae,
Et magna est magnis victima caesa Diis.
Taurus Neptuno, ventos atque aequore mulcet,
Et tumidas rapidi continet amnis aquas.
Taurus Vulcano, flammas compescit ovantes
Hic Deus, et nostros eripit igne Lares.
Taurus Iunoni, funestas temperat auras
Aëris, et laetos dat Dea laeta dies. [ 232 ]
Taurus Latoidi, medicas hic invenit artes,
Et morbis mentes, aegraque corda levat.
Quid tandem? raro placata est ira Deorum,
Si medicina fuit, non nisi lenta fuit.
Promptius inventum est demum medicamen, in omne
Antidoton praesens, atque salubre malum.
Forte sui Martis Flamen curvatus ad aram,
Fuderat in calidos vina vetusta focos:
Orabatque Deum clades averteret urbe,
Plus satis exhaustas civibus esse domos.
Adde novum vinum, dixit Deus, addidit, illo
Miscuit in veteri dulcia vina mero.
Atque ait, hoc nostris morbis medicamen adesto,
Cladibus et nostris hoc medicamen eat.
Quinta Idus sit festa Deae, quae publica curat
Vulnera, quae socium cum Iove numen habet.
Hic iuvat, illa adfert certam Meditrina salutem.
Huic nomen morbis quod medeatur erit.
Divinum quisquis gustaverit ore liquorem,
Se morbis vacuum sentiet atque metu.
Si mare, vel Tybris turbatas auxerit undas,
Mitescet fuso protinus unda mero.
Vulcanus per tecta furens incendia portet,
Vanescet misso flamma remissa mero.
Iupiter in parte est, iuvat hic, atque omnia servat,
Liberat, et certa cum placet auget ope.
Auget et Augustus, cui sacrum nomen ab auctu,
Cui tunc ventosis Circus anhelat equis.
Quem solum scenae, quem tota theatra loquuntur,
Celsaque Corycio pulpita tincta croco.
Pabula qui rapuit flammis, iussitque per urbem
Perpetuos fontes ire perennis aquae.
Ille idem eversisque casis, ustisque tabernis,
Substituit factas marmore et aere domos.
Rudera detraxit Tyberi, ripisque remotis
Spumosas late currere iussit aquas. [ 233 ]
Tybri, licet! tumidas securis civibus undas
Pelle, potes campo liberiore frui.
Est tibi quod placeas, alieno munere dives
Cras eris, hortorum praeda futura tua est.
Quotquot odoratas Autumnus procreat herbas,
Et quotquot flores Itala terra creat.
Tot dabimus rivis, Nymphisque colentibus undas,
Et tot fontanis serta feremus aquis.
Tot tibi devolvent, ubi se cum murmure leni
In patrias sedes per tua regna ferent.
Herculis hinc rivus, tum lubricus influet Almo,
Iuturnaeque sacro quae venit unda lacu.
Inde Camaenarum fontes, fontesque Capenae,
Claraque ab Esquilio quae fluit unda iugo.
Et leviter crepitans Virgo iactata per urbem,
In tua floriferam flumina condet aquam.
At vobis vitrei fontes, rivique, corollas
Ponemus, liquidis apta corolla Diis.
Seu vos marmorea seminudos figat in urna
Somnus, et aeterna lumina nocte tegat.
Seu Nymphae stantes fundatis ab ubere flumen,
Duraque Virgineo labra liquore fluant.
Admixtum lacti mulsum mittemus in ignes,
Dulciaque in cereis condita mella favis.
Aut aliquis cultor vobis erexerit aras,
Aut consecrato tuta sacella loco.
Parva puellares devincunt munera mentes,
Non amat effuso Nympha cruore coli.
At Mars sanguineus caedes amat, Idibus istis.
Occidit huic, palmam qui tulit acer equus.
Quisquis equus celer es, campum fuge Martis apertum,
Illo, si vincis, victima prima cades!
Praecipue, fuge ne dextro temone feraris,
Hunc sibi mactari Mars cupit ultor equum.
Scilicet hoc cecidit Romani sanguinis author
Graecorum infando diruta Troia dolo. [ 234 ]
Hic fuit in mediam raptus Tritonidos arcem,
Te lacerum capiet Regia parva Numae.
Utque inter Troas quis equum deduceret urbis
In vicos, pugnae proxima rixa fuit.
Te populus Sacraeque viae, populusque Suburrae,
Distrahet, hic caudam poscet, at ille caput.
Mox vellet, fluidumque caput, caudamque cruentam,
In Regis velox Atria prisca feret.
Utque recens sanguis sacros stillarit in ignes,
Guttaque Romanas tinxerit atra vias:
Praeda Suburranis quae cessit, turre Mamilli
Figetur, Marti praeda resecta Deo.
Partem aliam veteris servabunt atria Regis,
Hoc votum populi Sacriviensis erit.
Gaudet equis Mavors, illi victoria cordi est,
Hinc illi victor sacrificatur equus,
Et quia Martis equus foecundum destinat annum,
Ornatur multis panibus ante caput.
Caeditur ille etiam propter collegia sancta
Pontificum, et curto Lustra novantur equo.
Dicimus has partes ablegmina, prosiciasque,
Quas de mactato popa reservat equo.
Porricit haec magnis Divis praesecta sacerdos,
Extaque dat sanctis tota cremanda focis.
Dicimus et caviar caudam de corpore vulsam
Acris equi, caesi palaseamque bovis.
Ereptamque sui penitam nos dicimus offam,
Thusca dedit nostris nomina terra sacris.
Illam autem Alipedi quae pars sacrata reposta est,
Mercurii sortem dicimus esse Dei.
At tu formosae proles pulcherrima Maiae,
Perpetuus Soli qui comes esse soles.
Seu tangis niveae secreta cubilia Lunae,
Et merces curas, auctaque lucra cupis.
Seu rapidum propter Solem tua plaustra reflectis,
Et matutinis lora remittis equis. [ 235 ]
Unde novis crescunt vatum praecordia flammis,
Et veniunt pulsa carmina docta lyra.
De vitulo tibi sacra facit mercator, et Idus
Concelebrat, festas ebrius ante dapes.
Neve loquax aliquis dicta inter pocula prodat,
Aut precia evulget mercis iniqua suae:
Ante epulas, linguas avibus, pecorique revulsas,
Post epulas, facto protinus igne cremat.
Ut discat, secreta sibi commissa tenere,
Quisquis amicitiae iura, fidemque colit.
Verum alia est nostris ratio, tua turba, Poetae,
Descissis linguis cum tibi sacra damus.
Sermonis Deus es, facundae munere linguae
Dives, et eloquio versicolore potens.
Tu trahis exangues animas, coeloque remittis,
Quaeque placet Superis isque, redisque viam.
Foelix, quem placido nascentem videris astro,
Hic poterit geminos carmine adire Polos:
Ambrosiaque satur terras rorare liquore
Ambrosio, et nectar nil nisi dulce loqui.
Coelorum motus describet, et alite penna
Astrorum sedes, pictaque Signa petet.
Hic responsa Deum, nodosaque oracula solvet,
Humanos inter nuncius atque Deos.
Quod volet efficiet fatum, si iusserit, ille
Tantalus, hic Superos lucidus inter erit.
Aemonius Chiron dederit si terga videnda,
Fulvaque conspicuo sydere stella micet.
Vergiliae subeant saxosi tecta parentis,
Dum Taurum gelida condit Iberus aqua.
Scorpius hospitio Solem Martemque tenebit,
Et gemino firmus stringet utrunque pede.
Qualia natali fulserunt astra Maronis,
Talia cum magno facta Marone feret.
Ille canet, quae verba rudi sint apta colono,
Ut moveat faciles dulcis avena choros. [ 236 ]
Apta salix quae sit pecori, quaeque utilis umbra,
Quid pecus Aegonis, quid Coridonis agat.
Agrorum cultus, quae reddant foenora messes,
Quos melior colles vitis opaca tegat.
Ut surgant variis decorata coloribus arva,
Armentisque etiam pabula laeta ferant.
Quid valeant artes medicae, quae cura medendi,
Quid valeant herbae, quid valeatis aquae.
Arma gravi numero, violentaque bella parabit,
Materia trucibus conveniente modis.
Atque ubi Pieria perfuderit omnia lympha
Ibit ad Elysias, quas facit, ipse domos.
Nascentur tumulo violae, nova gramina surgent,
Et tituli, quales vellet habere Numa.
Interea Orion Tauri vestigia propter
Labitur, et sensim vitrea regna subit.
Pallet adhuc, totus quamvis conclusus in aere,
Et tristi pallent sydera plura die.
Hunc olim exoriens Terra, stimulante Diana,
Scorpius infestae cuspidis ussit acu.
Et nisi syderea posuisset Iupiter aula,
De Iove prognatus qui moreretur erat.
Nunc bene quod toto longe est semotus ab hoste,
Nec potis est vetitas hostis adire domos:
Qui preceps ruit, et tumidas male continet iras,
Per vacuum curvans brachia longa polum:
Sub quo pugnaces miserae Carthaginis arces,
Aegypti tellus, Marmaricaeque iacet.
Et quidquid Nilus nutricibus alluit undis,
Et Cyniphus Syrtes inter utrasque fluens.
Tritonisque palus, et qua Rubricatus anhelos
Evolvit fluctus, et maris addit aquis.
Ampsagaque, et Savus Numidis, Maurisque bibendi,
Atque alia Herculeo flumina mixta freto.
Ceteraque a laeva quae currunt flumina ripa,
Atlantis vasto contumulanda mari. [ 237 ]
Denique quidquid habet sterilis, vel fertilis omnis
Africa, sub sese Scorpius unus habet.
Quo regnante altis committit semina sulcis
Agricola, in nostras tota vehenda domos.
Ille super Libycas virus dispergit arenas,
Unde frequens multo terra dracone furit.
Illa feras gignit turpis fera, monstraque monstrum,
Terrestres pugnas, aequoreasque ciet.
Quisquis ab exortu violenti syderis ortum
Sumpserit, audaces instruet ense manus.
Caedibus ille virum gaudebit, et ille ferarum
Caedibus, inque ipsa praelia pace geret.
Vel se funeribus, vel se damnabit arenae,
Sanguinis et vitae prodigus usque suae.
Ille exercebit rudibus quoscunque tyrones,
Atque equitem dorso ferre docebit equum.
Agmina componet, simulacraque inania belli,
Classibus hic leges, ordinibusque dabit.
Ecce tubae cecinere, vocatur civis ad arma
Lustranda, indixit postmodo Praeco diem,
Bis septem Octobris luces de mense supersint,
Lustrandis armis haec erit apta dies.
Iam signum duplex Capitoli surgit ab arce
Quod iuvenum turbam ludicra ad arma vocat.
Montis Aventini subter iuga campus apertis
Porticibus, Tyberis despicit altus aquas.
Fornicibus subsunt de marmore mille columnae,
Arma vetus paries sustinet, arma tholus,
Hinc quibus est aetas matura et idonea bello,
Arma iuvat sacra sumere prima die.
Armati quicunque, Tribus, Classesque capessunt,
In Turmasque abeunt, Centuriasque suas.
Stat nova tunc acies, iussoque sub ordine tota
Incedit, signum subsequitur suum.
Ante Sacerdotes, cumque illis victima triplex,
Faemina sus, niveus taurus, inermis ovis. [ 238 ]
Nomen ut omen eat, sunt nomina fausta ministris,
Hic Felix, alter Victor, at ille Pius.
Ter circum campum miles, ter victima circum
Ivit, ut in medio constitit illa loco,
Occinuere tubae, cornu cantatur adunco,
Buccinaque, et raucum classica saeva fremunt.
Tunc aras manibus tangens, sua vota sacerdos
Fundit, et in flammas, quod tulit ante merum.
Audiit haec Mavors, et quae, Victoria, curat,
Romana acies, Romulidumque decus.
Hostia sponte sua frontem, iugulumque ministris
Praebuit, et fausti nuncia fibra fuit.
Increpuere focis laurus, ter flamma reluxit,
Lustrata est fuso sanguine turba frequens.
Ite bonis avibus miles novus, ite per hostes,
Si modo quid belli Caesar ab hoste timet.
Conservate precor quidquid superaddidit Urbi,
Ultra urbis fines nil vagus Orbis habet.
Pax erit, et vobis plus ludicra bella placebunt
Quam quae sub gladio Mars violentus agit
Si quis erit sanguis, sanguis fundatur arenae,
Sat specimen belli, si toleratis, erit.
Ad iussum vibrare hastam, transmittere fossas
Indutumque armis frangere nando vadum.
Vincere equos cursu, volucrem per nubila coelo
Deiicere, et palo vulnera ferre sude.
Aut ter phalarica circum caput incitâ habenâ
Propositum solida glande ferire scopum
Aut in equum sese veloci mittere saltu,
Unde vibrent certae spicula lenta manus
Praeterea, dum Ver veniet, quo tempore terras
In varias miles castra remota petit:
Indictos plebi ludos spectare licebit,
Et quos Romanus dicit Apollo suos,
Sed per Aventini vallem, dum gaudia Circi
Quaeritis, et pompae posse videre moras, [ 239 ]
Est locus, admoneo, seductus valle sub illa,
Relligione sacer, Doliolumque vocant.
Deiicere hic mucum naso, vel ab ore salivam,
Aut spurcum quidquam mittere, grande nefas.
Seu quia doliolis Gallorum hic sacra reposta,
Seu iaceant istis ossa sepulta locis!
Dardanidumque aliquid sacrorum, aut grande volumen
Relligionis opus, carmina prisca Numae.
Hic olim docuit causas cur Lactea coelo
Facta via est, et quae lucida Signa secet.
Quinam habitent intra Divi circumque, supraque,
Quae vaga diverso tramite stella cadat.
Moenia Coelorum crebro quassasse gigantes
Ariete, et ad Superos exhibuisse viam.
Igne Iovem punisse scelus, duxisse colorem
Fulminis, incensum quidquid ab igne fuit.
Arietis hinc Signum Coelorum in limine primo
Fixum, de victis hostibus esse notam.
Deceptum Phaetonta novo sub tramite, currum
Solis, in ambustas praecipitasse vias.
Quid terrae tutum est, animam si ponat in astris
Incautus Phaeton Sole parente satus.
Inde tamen retulit miserae solatia mortis,
Quod sua deflevit tristia fata pater.
Quod, sine Sole dies multi, sine luce fuerunt,
Natura in priscum visa sit acta Chaos.
Quod, ne quae fusi vestigia sanguinis essent,
Iunonis maduit lacte refecta via.
Hinc illi nomen, Vulcanus addidit auri
Fragmina, syderea quae face densa micant.
Exigui coiere ignes, sit splendor, et ille
Candibus, in speculo sic Dea Luna nitet.
Longa via est totum quae Coeli circinat orbem,
Atque Aequatorem bis terit orbe suo.
Cumque nitore levi quamplurima dividat astra,
Nonnulla ex illis Signa referre satis. [ 240 ]
Cassiopes secat argenti sub lumine ventrem,
Cum ferus occiduum Scorpius aequor adit.
Haec eadem obliquum per pennas stringit Olorem,
Et caudam, qua tunc Scorpius ardet, habet.
Inde Sagittiferi telum penetrabile monstri,
Cruraque Centauri vulnere tarda petit.
Argivamque ratem per summa cacumina lustrat,
Heniochique humeros, Procyonisque pedes.
Tum coit in sese canescens semita Coeli,
Qua sedet extenta Cassiopeia manu.
Hanc habitant animae fortes, Heroes Olympi
Qui virtute sua promeruere domos.
Hic Hector blando vivit sociatus Achilli,
Omnis munificis excidit ira Diis.
Hic Priamus Pyrrho gratatur, mitior Aiax
Penelopes cauto dat bona verba viro.
Hic Pylius, iustusque Solon, parcusque Lycurgus,
Et pius Aeneas, Ascaniusque pater.
Altius inter quos aeternae, gloria Romae,
Romulus immensum sub patre nomen habet.
Ceteraque ad portas Divorum turba Minorum,
Stat vigil, alternas excubiasque facit.
At Medii circum vittae per liminis oras
Candentis, proprios constituere lares
Consortes bis sex posuere palatia supra,
Ius quibus in reliquos, imperiumque, Dii.
Haec Numa dicebat, Caelique exempla sequutus,
Pluribus extruxit saxea templa Diis.
Alma sacerdotes multos hoc tempore alebat
Roma, minor numerus civis in urbe fuit.
Tunc aedes sacrae plures, et fana, profanis
Aedibus, et factis fronde sine arte casis.
Vincebant fastos, festi: feriataque turba,
Clausa irridebat iudicis ora sui.
Liber odoratas populus saltabat ad aras,
Seu faceret Cereri, seu tibi Bacche, sacrum. [ 241 ]
Seu fractos motus ageret Faunalia propter,
Vertumni aut ferias, Eliciive Iovis.
Divitias nullus partas de foenore habebat,
Qui bene cantabat carmina, dives erat.
Non ego divitias posco, sat, si modo nostro
Carmine placari Caesaris ira queat.
Nam quid enim feci, fecit quod crimina carmen,
Ingenio perii cur miser ipse meo?
Si cecini Veneris saevique Cupidinis arcus,
Cui non cantati sunt Amor atque Venus?
Et vixere tamen, vivunt et honoribus aucti,
Et quae scripserunt carmina, quisque probat.
Solus ego ingenii poenam, dulcisque laboris
Perfero, sit nimiam sustinuisse satis.
Iam melius carmen, plenumque est laude tuorum
Caesar, opus numeros exuperante suos.
Quod nocuit, prosit: sic laesus Telephus hasta
Peliadae, auxilium Pelias hasta tulit.
Et iam non flammas mentitas canto Corinnae,
Sed quae tu, atque tui promeruistis avi.
Quae nati, notique tui per bella nepotes
Gesserunt, Fastis accumulanda meis.
Quid tuti superest? isto si mense peracto,
Qui sequitur simili fine November eat.
Hic mensis Musis sacer est, sacer atque Dianae,
An tot virginibus non dabit ira locum?