Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER X

 

1. Postridie mane, postquam aurora illuxit, una cum Gallonio ac paucis quibusdam mercatoribus navim petimus, conscendimus, solvimus, vela damus ac prospera usi tempestate, celerius multo quam opinio nostra ferebat optatum portum attingimus. 2. E navi egressi, alius alio iter arripuit; qui in mercatura vertebantur, ad sua negocia, nos ad Gallonii aedes proficiscimur. At Gallonio nihil fuit prius quam ut ad eum recta contenderet, cui arcus sagittasque coƫmerat, eaque emtione, quam sibi feliciter evenisse arbitrabatur, animum eidem expleret. 3. Ut igitur ad Gallonii aedes pervenimus, paululum, ut opinor, nausea commotos, quod quidem actutum abscessit, nos quieti tradidimus. At interea dum Gallonius se domum reciperet, ne expectandi molestia atque fastidio arriperemur, librum aliquem quaerimus lepide de rebus lepidis amoenisque conscriptum, cujus lectione omnis ab animo labor atque fastidium exigeretur. 4. Sed dum multas librorum struices subvertimus, nec ullus adhuc liber nostrae cupiditati conveniens occurrit, audimus vocari a janua Gallonium. Respondemus domi non esse ac clara voce rogamus ut quisquis esset ne gravaretur ascendere. 5. Obtemperat ille, scalas ascendit seque nobis in conspectum tradit. Hic erat Aridus, Academicos inter non postremus et Gallonio amicus in primis. Cui advenienti assurgimus, contra pariter ferimus gradum, salutem impertimu<s>
'impertimur' ed. 1645. Deponens infinitivus praesentis legitur apud Ter., . 320. At vide SS 8: 'imperti'.
, in amplexum irruimus. 6. Ille quoque non minus perblande eadem nobis humanitatis signa amicitiaeque officia rependit. Tum rogavimus quaenam illum ad nos causa attulisset. 7. "Ut, inquit, Gallonio, quem ab eo qui ipsum in portu vidisset, rediisse accepi, tam celerem ac prosperam reversionem gratuler." "Rediit ille quidem, dicimus, sed ut navi egressus est, nondum deos Penates salutatum advenit. Nam voluit primum rebus domini sui, ut aequum erat, praeverti. 8. Verum mox huc eum adfuturum speramus. Tu vero, nisi quid magis es occupatus, da te nobis et interea dum huc ille se recipit, aliquid tuae suavitatis imperti." 9. Non fuit opus magna vi ad hominem humanissimum retinendum. Itaque sellas poscimus atque omnes simul assedimus. At Paulus Aemilius ex oculis et ex ore paulum eum perturbatum atque commotum agnovit, atque: "Nisi, inquit, nimis sim audax, quid, obsecro, istuc est tibi? Quid commutatus est color? Solicitus mihi, nescio quare, videris." 10. At ille: "Ob cujusdam mihi responsum, quod sane visum est arrogans, aliquantulum animo aegre est. Dederat mihi vir quidam librum, quem ediderat, legendum, quem ego, quamquam magnis districtus occupationibus, legi. 11. Modo fit mihi obviam ac meam de illo sententiam exquirit. Cui ego, id quod erat respondeo, eum mihi eloquenter ac docte scriptum videri. Ille frontem contrahere, caput quassare, seque mihi esse iratum dicere. 12. Quaero quamobrem. Respondet quod parce se, immo longe infra ejus merita laudassem. Expectabat videlicet homo inflatus ac tumidus, dum ego expallescerem, illacrimarem, dum clamore sublato dicerem: 'Non potuit melius hic; non suae aetatis modo, sed vicit gloriam omnium superiorum.' 13. Id quia a me non est factum, fortasse invidiae atque alienae laudis odio assignabat. Tum ego commotus, nullum ultra verbum addens, in sua fastosum hominem stultitia reliqui atque huc properavi ut Gallonium inviserem et quod mihi aegre est apud eum evomerem. 14. Tum ego: "Nulla, inquam, ratione ab eo factum existimo ut ex hoc tuo responso tantopere excandesceret. Non enim a te potuit uberius ac cumulatius ornari. Nam quae major expectari poterat oratori laus ab homine ingenuo atque acri sui artificii aestimatore praeter hanc eruditionis et eloquentiae? 15. Nimius hic in laudando veritatis tanquam excessus ac superlatio non tam est probi atque prudentis laudatoris, quam stulti atque improbi adulatoris." "At vereor, ait Paulus Aemilius, ne eloquentiam eidem tribuendo, multo plus dederis quam ratio ac veritas ipsa largiatur. 16. Nonne ut tu longe melius quam ego nosti, M. Antonius orator in eo libello quem unum sibi excidisse dicit, disertos scribit se vidisse multos, eloquentem omnino neminem? Quod si neque ipse sibi, neque L. Crassus eloquens videbatur
Cic., De Or. 18: "M. Antonius (...) in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem." 19: "Quodsi ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit..."
, ille visus esset quem laudasti?" 17. "At non sum ego, inquit Aridus, ille asper et durus, ut eloquens nihil esse putem, nisi quod in illam perfectam et exactam eloquentiae formam includatur. Verum ad eos etiam detorqueri id nomen posse existimo, in quibus, si non omnes, aliquot saltem oratoriae virtutes eniteant. 18. Hactenus laudare humanum atque etiam laudabile arbitror, ceterum divinitatis, aliisque inanissimis titulis afficere ea, quae ferri tolerarique vix possunt, insani vel nihil plane intelligentis esse, fateri compellor." 19. "At non video, excepit Aemilius, quid haec immodica atque altius quam par est exaggerata laudatio iis, qui ornantur, utilitatis apportet. Immo ut experientia docuit, multis saepe obfuit plurimum. Etenim nulla res alia ita properantis cursum ad eloquentiae palmam sistit ac retinet ut haec vitiosa et inutilis laudatio, cui vix fieri potest quin ille, qui sic inflatur, assensionem praebeat suam. 20. Quid ergo? Continuo studium remittet, laborem imminuet, neque alia ultra esse putabit, quo progredi possit. Si quis, dum acriter in cursu versatur, a corona spectantium exaudiat: 'Vicisti, ad calcem pervenisti', quid ille agat, praesertim si sit loci, quo sit decurrendum, ignarus? 21. Nonne cursum supprimat, gradum sistat? Nonne secum ita loquatur: 'Cur ego laborem inanem sumo? Cur meos rumpo ramices, decurso jam spacio?' 22. Ita etiam qui in hoc quasi curriculo eloquentiae doctrinaeque versantur, si crebris acclamantium vocibus excipiantur, summos eos artifices et magistros deosque vocantium, periculum est ne decepti studium remittant, industriam imminuant ac desistant ante decursum." 23. "Similis, ego subjicio, incommodi ratio obstitit atque adversata est Hortensio, summo oratori ac palmae jam proximo. Erat in Hortensio admirabilis ingenii facultas, sermo, cum concitatus ac vibrans, tum concinnus atque facetus, sententiae dulces atque venustae. 24. Illud acre ac severum nec tam fuco puerili illitum quam veritatis colore asperum dicendi genus aberat. Verum, quia illa ratio dicendi concinna atque venusta populari erat assensioni in primis accomodata, fiebat ut clamores et admirationes efficeret. 25. Quo vulgi judicio captus, tanquam si non esset aliquid maturius et, ut ita dicam, senius
Cf. Cic., De Or. III 154: "... verba novantur, ut ille 'senius desertus'...", qui locus nunc multis corruptus esse videtur.
, quo prima illa veluti eloquentiae aetas venire posset, studium et exercitationem, quae sunt pabulum eloquentiae, remisit seque eo deduxit ut, qui diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus sit, demum quoad vixerit, eidem ac multis aliis inferior extiterit.
Cf. iudicium de Hortensio apud Cic., Brut . 325-327, cuius quaedam paene verbatim Nicius refert.
Ut satis appareat, quantum ad enecandam crescentis eloquentiae vim valeat haec tam praepropera ac festinata laudatio." 26. "Ut vos dii omnes deaeque adjuvent!" inquit Aridus. "Aspersistis aquam; quemnam invenire potuissem, qui melius medicinam faceret? Ita vestris sententiis omnem mihi ab animo aegritudinem depulistis. 27. Iam vero quis modus laudandi iis placuerit, qui sic laudari consueverunt? Nullus opinor. Nulla laudis satietas satis est iis, quibus nullus ambitionis satis est modus, et qui vana sui opinione inflantur, novis semper titulis inhiant. Volunt divini, caelestes appellari, atque haec etiam apud eos vocabula obsolescent. 28. Nimis unumquemque natura sui ipsius suarumque rerum amatorem effinxit. Utinam parcius hac in re sese gessisset, neque tantam indidisset in animos hominum cupiditatem laudis et gloriae. 29. Ab hoc fonte prodeunt simultates amicitiaeque, quae cum litteratulis suscipiuntur prout quisque parcius vel liberalius laudaverit. Quamobrem multi, ne in has difficultates incidant, simul atque isti suas ineptias recitare coeperunt, simulato aliquo morbo discedunt. Atque ut de aliis taceam, quoties ego, causatus laterum vel capitis dolorem, porrectum ad istorum nugas jugulum extraxi!" 30. "Linquamus haec, inquit Paulus Aemilius. Statuas, statuas, si diis placet, litteratorum sibi hominum quaesivit insania. Homines segnes ac tenues, faciendae poliendaeque orationis artifices non puduit summorum imperatorum praemia ob res bene gestas invadere. 31. Leontinus Gorgias tantum sibi honorem est passus haberi a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua sed aurea statueretur. At quod ob meritum, dii boni? Quia circulatorum more ausus est in conventu poscere, qua de re quisque vellet audire.
Cf. Cic., De Or . III 129: "... Leontinus Gorgias (...) ausus est in conventu poscere, qua de re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua, sed aurea statueretur."
32. Isocrati Olympia, Demostheni Athenae statuas dedere, quem honorem ne Miltiadi quidem decreverant, qui parva manu decemplicem hostium numerum fuderat ac prope deleverat, neque aliam tantae victoriae mercedem tribuerant nisi ut in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna pingeretur Marathonia, in decem praetorum numero, prima ejus imago poneretur idemque hortaretur milites praeliumque committeret.
Corn. Nepos, Milt . 6.3: "Namque hic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu, quae Poicile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret."
33. Sapiens videlicet populus ac nondum largitione corruptus intelligebat tenues honores ac raros esse gloriosos, effusos et intemperantes invidiosos ac turpes." 34. Hic ego hominum arrogantiam admirans: "Estne aliquid, inquam, ultra quo progredi istorum ambitio possit?" "Reperietur, inquit Aridus, L. Accius Poeta, cum non essent qui statuam darent, ipse sibi, si diis placet, statuam faciendam statuendamque locavit.
Cf. Plin., N. H. xxxiv 19: "Notatum ab auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum esset."
35. Quid potuit facere elegantius homo cupidus monumentorum et laudis? Illud vero perridiculum, quod, cum esset perpusillus ac brevis, peramplam sibi statuam excelsa in basi locavit. 36. Sed quid demum inepti stulta ista atque impudenti laudis cupiditate praeter cachinnos irridentium extorquent? Rident homines cordati et intelligentes, cum audiunt ea sibi velle pro auro obtrudi, quae vix plumbi locum obtineant, immo quae innumeris prope vitiis abundent. 37. At perinde illis accidit, ut quibusdam Imperatoribus, quorum elogia in basi statuarum exscripta risum et stomachum commovent. Quis enim risum teneat, cum legat eos in exemplum fortitudinis, continentiae virtutumque omnium posteris tradi, quorum imperitiae, inertiae avaritiaeque vestigia ac prope cubilia ipsa cernantur? 38. Nec minus apte ridentur insulsae quorundam adulationes ea scripta ut ornata, pura ac dilucida admirantium, quibus nihil esse constat incomtius, obscurius inquinatiusque. Summa denique huc redit ut nos in laudando non tam sequamur id, quod iis qui laudantur placet, quam quod eorum utilitas ac veritas ipsa patiatur." 39. Tum ego: "Est quidem, Aride, quod maximas tibi gratias habeamus, quod huc veneris. Nam ante tuum adventum soliciti eramus, cujus potissimum libri lectione, quae prandium antecedant horae, consumerentur. Sed tua ista sive disputatio sive sermo fecit ut nihil libros desideraremus; omnibus enim libris fuit nobis longe jucundior." 40. "Si quid hodie, inquit Aridus, a me datum est, quod vobis profuit, mecastor mihi est volupe, sed quod antea volui dicere ac sum oblitus, velim scire quaenam causa vos huc attraxerit." 41. "Celebritas ludorum, qui mox repetendi sunt, diximus, una cum Gallonio in hanc urbem navi vectos adduxit." "Factum est a vobis, inquit Aridus, pulchre atque sapienter. Ita sunt omnes lepidi atque venusti, ut dicturi sitis navasse operam, quod huc veneritis, ac perendie illis instaurandis initium fiet. 42. Atque perendie cum aliis fere octo proximis diebus primo loco certamina eorum, sive hominum sive equorum, edentur, qui inter se cursus velocitate contendunt. Ac multos jam dies in propatulis locis atque directis sese ad cursuram exercent. 43. Hos alii deinceps ludi consequentur. Hodie praemia victoribus proposita tota urbe circumferentur, neque vobis spectandi gratia abeundum est longius, immo ne pedem quidem domo efferendum, quod Poliarchus, qui paucis ab hinc diebus commigravit huc viciniae, cujusque pater olim sutoriam ignobilem fecerat, mandavit ut sui honoris gratia haec ob suas aedes pompa ducatur."