Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .
LIBER IX
1. Postridie mane, cum etiam tum nos lectus haberet, accipimus esse ad januam ignotum quendam, qui nos magnopere evocaret. Quaerimus qua aetate, qua facie, quo habitu esset. Respondetur esse hominem senem, audacem, ore neque ita elegante neque venusto, sed quod saepe iratum canem imitaretur, praeterea tunica togaque ad talos usque demissa. 2. Itaque seminudi ad ostium accurrimus, honorifice hominem excipimus, quaerimus quis sit, quid poscat, quid jubeat. Ille vicissim humaniter mutuam salutem reddit atque: "Ut sciatis, nos sumus omnium longe doctissimi dignique cujus amicitiam ultro expetitum adveniatis, sed fama humanitatis vestrae capti, et quod alias vos vidisse meminimus, eam vobis magni beneficii loco deferimus, ea utimini, ut vultis." 3. Nos gratias illi maximas agimus ac vicissim operam nostram pollicemur. At Paulus Aemilius: "Ubinam, inquit, nos vidisti ? Te enim ante hunc diem neque vidimus neque novimus. At jam subvenit ubi tibi conspecti forsitan fuimus in Eudemia, tum cum in illum coetum litteratorum hominum, qui ibi cogitur, venimus." 4. At ille: "Facis, inquit, adeo injuriam, cum me in eorum numero refers, qui Minutii Sinistri domum frequentant.
Cf. Plaut., . 138: "Tua causa rupi ramices."
Egone in illum conventum venire sustineam, ubi nemo est, qui mihi sit ingenio, eruditione, doctrina, longo intervallo proximus, ubi ex illis novorum voluminum, tanquam novorum operum, architectis nemo dignus est prae me, qui figat palum in parietem ! 5. Sed jam malo me ex meis scriptis quam ex mea vel cujusquam oratione noscatis. Ea enim propediem sum editurus, quibus lectis, foenum dicetis alios esse oportere prae ut eorum divinitas quae afferet. 6. Pudet dicere, sed dicendum est tamen, vincent gloriam omnium superiorum. Nihil in eis mediocre, nihil usitatum, nihil commune invenietis, sed omnia summa, omnia nova, omnia ex ingenii mei acumine magnitudineque depromta. 7. Dic ut audeat ex sciolis illis ad ea quisquam accedere; profecto infinitate doctrinae tanquam fulgore perstrictus refugiet, vel desperatione debilitatus omnem simul discendi scribendique voluntatem abjiciet. 8. Quid multum moror ? Quemadmodum de acipensere dixit Pontius Scipioni, qui multos ad eum piscem erat invitaturus, mea scripta paucorum hominum sunt
Cf. supra III iv.2sqq.
; quorum fama compulsi viri doctissimi ac domi suae nobilissimi ab ultimis orbis terrae partibus ad me recta venerunt ut mecum amicitias jungerent, ut mea perlegerent.
Cf. Cic., . III 16.3-4):"Cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acipenser..... Cum autem Scipio unum et alterum...invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: 'Scipio', inquit, vide quid agas. Acipenser iste paucorum hominum est."
9. Qui, duobus vel tribus lineis lectis, continuo exclamarunt: 'O divinum hominem ! O dignum, cujus causa tam multos ac prope innumeros itineris labores ac pericula susciperemus !'" 10. "Tu quidem, inquit Paulus Aemilius, oratione tua me simul incendis ac deterres, invitas ac rejicis, vocas et expellis. Nam eximia ista tuorum scriptorum pulchritudine, quam memoras, sentio me vehementer impelli ad legendum, rursus ingenii mei tenuitatis conscientia retineri. Nam vereor, si in ea inciderim, ne in iis sciolis, de quibus commemorasti, inveniar ac verbum prorsus nullum intelligam." 11. "Scientiam vero regendae Reipublicae, subjicit ille, quis me rectius est assecutus ac plenius ? Multae Respublicae, multa regna stant hodie meis praeceptis institutisque servandis. Quam multi reges et tetrarchae, a me admoniti, gubernandae Reipublicae formam mutaverunt ! 12. Nonne eorum ad me oratores fere quotidie noctu conveniunt ut meam de rebus ad salutem et incolumitatem regum suorum pertinentibus sententiam exquirant ? Verum ita interdum sunt molesti ut meo non liceat dare operam negocio. At non parum saepe mei quoque ipsius rationem me habere contingit. 13. Nam cum scribere aliquid aggressus, si ab eorum aliquo interpellor, jubeo eum in proximum cubiculum secedere ibique tantisper manere donec vel orationis vel carminis, quod laborat in fine, sententiam expleam. 14. Quid ? Regis Nicephori
Cf. Plin.,. 53.1.
adventus, qui erat aliis formidabilis, si in Eudemiam, ut constituerat, victor irrupisset, mihi uni jucundus accidisset. Nam eram illi in honore et gratia, quod saepe meas cartas legisset, meaeque vim doctrinae sapientiaeque admiratus fuisset. Tum magna mihi necessitudo cum eo intercedebat, qui erat regi a secretis ejusque consiliis intimus.
Cf. supra IX ii.10sqq.
15. Nec mirum est tam incredibili meum pectus sapientia esse completum. Ab optima enim schola optimisque magistris profectus, in orbis terrae quasi theatrum prodii. Etenim duobus summis viris atque dignitate principibus navavi operam juvenis, quorum alter, cum plurimum sciret, id etiam ab omnibus sciri et praedicari cupiebat, alter vero, cum nihilominus sapientia doctrinaque praestaret, id non tam celebrari quam ignorari malebat." 16. Interpellavi hoc loco ac: "Tibi, inquam, libenter operam damus, sed vides ut pene nudi sumus ac matutina parum cautos jam frigora mordent.
Axel Oxenstierna (1583-1654) ut videtur, qui erat regni cancellarius ab anno 1612.
Nam quo tibi advenienti celerius obviam iremus, vix tunicae sumendae spacium habuimus. Mitte nos, amabo, ut calceos pedibus et humero pallium demus, ut ora manusque lavemus. Vel si nos audias, ire hercle melius est te intro et nobiscum una diem hunc frangere." 17. "Non tantum, inquit ille, est ab re mea ocii. Nam quod pene oblitus fueram, dandae mihi sunt duae duobus potentissimis regibus de rebus maximis epistolae. Quamobrem jubeo vos valere." 18. "Nos quoque, subjicimus, te validum atque integrum esse cupimus. Sed quodnam tibi nomen esse dicamus ?" "Suffeno
Hor., . II 6.45
, inquit ille, est mihi nomen." "Suffene igitur vale, et caput istud tuum magnum ac laudabile iis regibus ac rebuspublicis serva, quibus maxime est opus te salvo." 19. Omni igitur molestia ejus abitu levati, suspicari coepimus num hic ille esset philosophus, qui olim rhetoricam, physicam, geometriam atque omnes artes in tabulis descriptas et tanquam coloribus expressas se esse nobis daturum pollicitus est. 20. Atque: "Tam verum est illum esse, inquit Paulus Aemilius, quam me vivere. Sed jam ad corpus curandum eamus, censeo."
V.1. Verum dum calceos induimus, dum caesariem pectimus, dum manus lavamus, ecce tibi venit ad nos quidam familiaris noster, qui magnam se Neptuno gratiam habere ajebat, quod salvum a se et incolumem amisisset. Ab ea enim insula se redire, in qua praetor ille, de quo supra commemoravimus, ob severitatem judiciorum clarus ac nobilis jus dicebat.
Suffenum polygraphum Catullus ridet carminibus 14.19 et 22.2-3:"> "Homo est venustus et dicax et urbanus / idemque longe plurimos facit versus.
2. Etenim eo omnibus velis remisque contenderat ut pecuniam, cujus jam dies advenerat, a potentiori debitore sibi numerandam exigeret. Nam statuerat, si eo praetore non exegisset, nunquam se eam esse visurum; neque sua spe fuisse deceptum, quod totum quod debebatur, ne nummo quidem uno minus, retulisset. 3. Nos adeptam illi victoriam gratulamur atque amice admonemus ne posthac cuivis temere, potentiori praesertim, pecunias credat. "At non minore, inquit, erat opus auxilio. Etenim superbus ille non modo debitam mihi pecuniam se redditurum non esse jactabat, verum me etiam verbeream ex homine statuam
Cf. supra IX ii.44-54.
effecturum minitabatur. 4. ' At si pergis, inquit, molestus esse, nunquam cuiquam largius praebita sunt publicitus ligna, ut tibi praeberi senties.' Ego tamen, ab amicis sublevatus, me admodum animo non demitto, sed praetorem adeo, rem narro, tabulas profero, quibus jurejurando devincta debitoris mei sub testibus fides continebatur, contumacia ejusdem verba ac minas expono. 5. Ille: 'Bono sis animo, inquit; mox tibi damnatum cogam ingratiis, quod debeat reddere,' simulque ad viatorem conversus: 'I, inquit, hominem conveni eique meis verbis nuncia, ut tecum simul veniat ad me nec in se quidquam sit morae; ita mihi rem esse dicito.' 6. Qui repente vocatus accurrit. Norat enim ingenium praetoris, qui suum imperium deseri abjicique non patiebatur. Quem simul praetor ut vidit, continuo (credo ut rem mihi magis expeditam daret) tantundem pecuniae afferre eum jubet, quantum mihi debebatur. 7. Ille, quo gratiam a praetore iniret (existimabat enim, id mutuo a sese posci), domum avibus ac ventis citius advolat, pecuniam accipit, defert, delatam praetori adnumerat. Praetor a me illam auferri et simul caveri jubet amplius eo nomine neminem, cujus petitio fit, petiturum. 8. Ille, cum jam paratus esset clamare, immo cum vim sibi fieri diceret, atque homini domi suae cum primis nobili, peregrinum, tenuem obscuroque loco natum anteponi, quem semper ipse contemserit, vix hominem duxerit, nec ipsum ad persequendum tam audacem ac tam vehementem fore existimaverit, 'Tace sis! inquit praetor; ad eamne rem fumosas majorum tuorum imagines
Cf. Plaut., . 951.
habes, ut per eas aequitatem communis juris transeas, ut tenuiorum fortunas tuam esse praedam velis, ut bona sua repetentium libera corpora fustibus servorum more contundas ? 9. At bene tecum agitur, quod te, quantum potest, in remotissimas insulas deportari non jubeo, verum unam hanc noxiam mitto; at si aliud unquam admiseris tale, de te mihi securi supplicium dabitur.' 10. Postremo aliis verborum contumeliis male acceptum a se demisit. Et sane violentus ille, qua est contumacia, quod verbis interminatus fuerat, re perfecisset, nisi Neptuno me credidissem atque ejus beneficio celeriter essem in has oras advectus. 11. Sed interim, cum apud praetorem expecto, dum meus creditor veniat ac pecuniam afferat, unam atque alteram controversiam maxime perplexam et implicatam suo admirabili artificio diremit. 12. Aratorum apud eos homines numerus ordo est longe honestissimus et quoniam Reipublicae magno esse usui existimantur, plurimis honoribus ac praemiis afficitur, quorum illud est praecipuum, quod iis unus summo cum imperio ac potestate praeficitur, apud quem quod sibi quisque ab aratore deberi contendit repetat lege atque judicio, sive causae sint criminum, sive in jure civili versentur. 13. Neque huic, ut ceteris judicibus sorte datis, certa lex praecipitur quam in judicando sequatur. Verbi causa: 'Si patet Lucium verberasse vel occidisse Titium, condemna eum.' Sed nulli formulae adstrictus est, quomodo apud vos senatus, quomodo olim populus, in cujus locum princeps successit. 14. Itaque deprecationi apud eum locus. Quod genus causae a judiciis repelli debere plerisque videtur, ubi crimen non confessione, sed inficiatione repellitur. At potest apud eum sic agi ut loquitur filius ad parentem: 'Ignosce, iudex; erravi, lapsus sum, temere feci, poenitet, ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscas oro, non peccabo posthac unquam.' 15. Quo fit ut quemadmodum pro peccato magno filii paululum supplicii satis est patri, ita etiam capitali aratoris delicto levis quaelibet poena judici illi satis magna videatur. 16. Unus igitur ex hoc aratorum numero nulla fere de causa sutorem gladio transverberatum ad plures
transmiserat. Ne multa, ejus nomen suum ad judicem defertur. Ibi ille accusatur, testes in eum dantur, nec cum haberet quid responderet (res enim erat manifesta, nec erat locus inficiationi), fecisse eum videri pronunciatur. 17. Quid poenae constitutum in eum fuisse existimatis ? Non aliud nisi ut ne per annum araret. Erat ei quem occiderat frater, itidem sutor; hujus ille sutrinam quotidie obambulare, praeter ejus oculos ingredi, ludos eum facere, ac verborum aculeis fodere. 18. In tot ille injuriis cum aliquandiu se forticulum praebuisset, demum victus, a praetore quaesitum auxilium venit. Cui ille: 'Quid tibi vis faciam ? Nihil mihi juris in eo est; ejus ad judicem ambula eoque tuas querimonias defer. Ille enim solus hominis insolentiam potest poena judicioque constringere.' 19. 'Multum sane, inquit ille, profecero! Quin ultro irrisus abiero!' 'At tu, subdidit praetor, nimis nihili homo es, cui nihil venit in mentem, quo te hac molestia in perpetuum liberes.' 20. Ille hac praetoris voce erectus confirmatusque: 'Iam, inquit, teneo quid agam, jam faciam ne impurus ille arator impune indignis me modis irriserit. Nam si hodie, ut solet, ludificaverit, nunquam ad solis occasum vitam produxerit.' 21. Verum dum consilia ejusmodi sibi in animum advocat atque huic de homine interficiendo palmam dat, ecce qui Orco destinatus fuerat adest, ac more suo cubito sutorem impellit, dictis exagitat, laedit, irridet. 22. Ille jam nihil verbis esse locum existimans, secum: 'Quid cesso, inquit, quod cogitaveram, aggredi, strenueque perficere ?' eademque opera, pugionem educens, ejus lateri totum capulotenus infigit. Fit continuo concursus hominum et clamor, comprehenditur, vinctus ad praetoris tribunal adducitur. 23. Praetor, quid negocii sit quaerit. Accusatores: 'Facinus indignum, clamant, hic scelerosus, impurus, tantum animi habuit ad audaciam ut aratorem unum e medio sustulerit, hominem ita utilem Reipublicae, atque manifesto in facinore deprehensus, tuum in conspectum adducitur, ut, causa cognita, supplicium de eo quam acerbissimum sumas.' 24. Quaerit praetor ex eo num tanto se facinore obligasset. Qui audacter confidenterque adstans: 'Non ita, inquit, apud te, praetor, verba faciam ut solitum est a reo ad judicem agi : Non feci, non cogitavi, falsi testes, fictum crimen. Immo : Lapsus sum, feci, hominem occidi atque ejus morte maximas et innumerabiles injurias ultus sum, quibus ab eo fueram lacessitus. 25. Etenim non satis habuit fratrem mihi unicum atque carissimum ferro necare, sed totos etiam dies ante sutrinam meam obambulans, non cessabat modo sibi digna mihique indigna in me dicta congerere, modo genu vel cubito ictum me pene ad terram affigere, modo scurrilibus jocis ludos omnibus facere. 26. Quibus contumeliis impulsus atque adeo ad eas ulciscendas attractus et simul ut ostenderem me non foeminam esse sed marem, quando ille dedita opera malam rem quaereret, induxi animum eo illum infortunio mactare, quo fratrem meum affecerat.' 27. Tum praetor, se esse iratum simulans: 'Itane, inquit, pessime, legirupe, parricida, sacrilege, ausus es unum ex aratoribus vita devolvere ? Iam te ulciscar probe, jam tibi condigne pro tuis meritis gratiam referam,' atque ab accusatoribus petiit quaenam exempla edita fuissent in eum aratorem, qui fratrem illius occidisset. 28. 'Nulla sane, inquiunt, alia nisi quod jussus est per annum aratione desistere, quae poena apud nos maxima existimatur.' 'Optime' ait praetor. 29. Tum ad reum conversus, quaesivit ex eo quonam se artificio tueretur. Qui sutorem se esse respondit. 'Sutor es ? inquit praetor; jamjam periisti! eja igitur, quandoquidem arator, qui fratrem occidit tuum, magnae, singularis, ingentis poenae loco prohibitus est per annum arare, tibi quoque prohibeo ne annum integrum ad sutrinam accedas, neque calceos cuiquam, quam velit sit nobilis potensque, concinnes.' 30. His actis, quaesivit ab accusatoribus num satis exempli in illum improbum statutum esset, num ipsis hoc illius supplicio factum esset satis. Iam vero, quisnam erit posthac tam sceleratus, tam audax, qui tanta poena constituta, sustineat aratori manus afferre ? 31. itaque sutor incolumis magna omnium cum voluptate dimittitur atque ex reis eximitur. Aratores non solum sibilis sed etiam convicio exploduntur.32. Vix illi e jure excesserant, cum mulier ingreditur vidua, lacera veste, scissis genis, solutis crinibus, querens, clamans, praetoris fidem implorans. Cui praetor: 'Quid negocii est? ait, quid affers ?' 'Vim, inquit illa, metum, contumeliam, curam, jurgium atque inopiam.' 33. 'Unde, ait praetor, tantus hic tibi thesaurus mali advenit ?' 'Ab homine, inquit illa, fortunato ac nobili, qui cum, me rei totius ignara, filiae meae virgini vitium obtulisset atque a me esset in ipso pene flagitio deprehensus, ne clamores tollerem, ne cognatorum atque adeo popularium fidem implorarem, lacrimans, orans, obsecrans induxit me ut sibi ignoscerem, quod persuasisset amor, saturitas, adolescentia, fidem dans, ubi eam vellem nuptum dare, ducentas se mihi minas numeraturum. 34. Atque aliquot post dies, cum ego instarem atque urgerem, sua manu syngrapham scripsit. Ignotum est, tacitum est, creditum est. Denique decrevi egomet quoque facere ne, si populus rescisceret, ad damnum etiam admigrarent infamiae. 35. Sed dii familiae nostrae omnino non irati, honestam filiae meae condicionem obtulerunt, adolescentem videlicet, modicis quidem opibus, sed probum ac strenuum. Is venit ultro ad me, rogans gnatam meam sibi uxorem ut darem. Placuit condicio, spopondi, ac doti viginti illas minas dixi, quas iste ex syngrapha sua debebat. 36. Venio ad eum, quid sit actum enarro, ut pecuniae promissae faciat copiam rogo, quo sponsa quam primum in viri manum conveniat. Ille iratus negare quidquam a se mihi deberi, praeter malum magnum atque maturum. 37. Tum innumeras innocenti mihi dicere contumelias, deinde minitari ni quantocius suo e conspectu properarem abire, se jam sementem mihi in ore facturum pugnosque consiturum.
Id est: "ad mortuos". Cf. Plaut., . 291: "Quin prius me ad plures penetravi?"
Postremo addere, si pergerem molesta esse, se foedo mihi stigmate faciem deturpaturum. 38. Ego ejus verba ac minas nihil pendere, freta aequitate tua ac syngrapha, qua satis mihi filiaeque meae cautum esse existimabam, ac nihil mihi prius faciendum duxi, quam ut cognitorem aliquem pararem, qui inficiatori illi meo nomine litem intenderet atque eum invenio quicum olim magnus viro meo usus consuetudoque intercesserat. 39. Syngrapham ostendo, qua ille perlecta: "Nisi, inquit, aliunde argentum depromas, quod filiae tuae des, prorsus ex hac syngrapha ne nummum quidem unum potes abradere: tota enim est nugatorie scripta. Nam ad id quod promittit, testes suos coleos adhibet. 40. Quo audito, tum ego lacrimis ac voci non parcere, queri ac lamentari fortunas meas, caelum atque astra crudelia dicere, ac cogitare quo potissimum mortis genere mihi lethum consciscerem. 41. Cognitor, ut me desperatione exanimatam videt, misericordia commotus, conatur jacentem meum animum erigere et in spem cogitationemque meliorem inducere. Et simul est auctor ut homini dicam impingam; saepe enim fieri ut res dubias, egenas atque inopes consilii deus aliquis vel casus certas atque opiparas reddat. Pareo atque dies est hodie, quo die sortiri dicam ex lege debeas.' 42. Praetor sane commotus: 'Nihil sortitione opus est, inquit; ipse mihi causae istius cognitionem attribuo.' Ac circumspiciens, videt nugatorem illum in turba. Vocat ac prehendit hominem solum, interrogat num quid cuiquam promiserit. 43. Negat. Tum praetor jubet syngrapham inspicere ac: "Cognoscis, inquit, manum tuam ?' Ille non est ausus inficiari atque ait: 'Agnosco.' 'Quo igitur ore, subdit praetor, negabas te quidquam cuipiam esse pollicitum ?' Atque ut ejus tentaret sententiam: 'Quid tibi animi est ? inquit. Visne promissa persolvere, an non ?' 44. 'Mihi quidem, ille, certum est, ait, nihil dare. Insanit profecto mulier si credit ex hac syngrapha se posse uno saltem nummo locupletiorem evadere.' 'Tu igitur, me vivo, praetor ait, quod est a te promissum non reddas ?' 45. 'Minime, ait; non enim aequum est, quod per jocum est actum, velle in serium convertere.' 'Itane, pessime, in re seria jocatus es ? Tibi non creditur, hoc de testibus exquiratur oportet.' Atque: 'Heusdum lictor, inquit, sublimem hunc quantum potest in carcerem rape. Ibi quaestio de testibus habeatur, hoc nimirum modo ut colei, fune perquam arcte devincti, in sublime trahantur. 46. Certum est enim experiri num possim ex eis verum exsculpere, utrum videlicet res acta sit joco vel serio. At scin ? Tantisper pensiles maneant, quoad quantum puellae quam vitiavit deberi judicatum fuerit, tantum exsolvat. Magis enim e re sua esset, si rem hanc sine testibus egisset, nam testibus corporis pondere avulsis ac futuris pro uva pensilibus, intestabilis in perpetuum vivet.' 47. Ubi ille miser quae futura in ipsum essent exempla percepit, multis cum lacrimis ac miserabili oratione orare, obsecrare, obtestari praetorem coepit ut mitius cum ipso ageret, nec tantam in se vim mali pateretur irruere, sed aliam illi multam irrogaret ac pecuniae quantum vellet imperaret. 48. Se enim esse paratum in praesentia, quidquid jussum esset, exsolvere. Ipsa etiam vidua, prout animi mulierum proni sunt ad misericordiam, orabat ne tantopere saeviret. Sibi satis poenarum esse si solvat in eo, quod promiserat, fidem. 49. Praetor, simulans se iracundiae suae conatum mulieris deprecatione sedasse: 'Magnam, inquit, viduae isti gratiam habeas; nam absque ea si fores, paratam tibi pestem non effugisses, sed jam coleis alligatus per corpus penderes. Ac ne existimes te tantum hoc flagitium impune ablaturum, utrum vis elige : aut hujus filiam tecum matrimonio junge, vel talentum eidem magnum dotis nomine numera.' 50. Adolescens, cum rem sibi melius cecidisse quam ratus erat existimaret atque ab uxore ducenda abhorreret, talento cum praetore decidit, quod a trapezitis foenori sumptum (non enim tum illi pecunia numerata, sed tantum in nominibus erat) mulieri sine ulla dubitatione persolvit. 51. Atque eodem pene tempore pecuniae ab adversario meo mihi debitae adferuntur. Quibus acceptis et ingentibus praetori gratiis actis, conjeci me protinus in pedes, conscensoque navigio, omnibus diis, ventis et hominibus operam dantibus, huc sum devectus."
Cf. Plaut., . 1012:: "Hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque opseram."