Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER II

 

.1. His igitur diligenter a nobis perlustratis, villam ingredimur, amplam illam quidem et rebus omnibus instructam, sed quae nihil ad hortos. 2. Ubi in amoeno lucidoque conclavi, serico sub conopeo, jacebat adolescens, magis corruptus deliciis quam fatigatus aliquo morbo. Cui Gallonius, "Quid hoc, inquit, morbi est?" "Febris" respondet. "Caruistine illa heri, Gallonius repetit, vel nudius tertius? Coenavistine?" 3. Cum haec maxime loqueretur, mulier adolescens, passis crinibus, cubiculum intrat, capite parietes verberat, clamat: "Me miseram, quid video? Cur aegritudinem istam, quae te macerat, in me transferre non queo? Quid me fiat si quid humanitus tibi contingat?" 4. Ille sane commotus, "Ne te crucia, inquit, ne mihi ad morbum hoc etiam! Aspectus tuus omnem vim morbi diripiet." Et quo flendi ac lamentandi pausam faceret, opiparum illi prandium parari ac dona plurima congeri jussit. 5. Nos, mulieris pietatem admirati, magnum atque spectatum egregii cujusdam amoris exemplum inspexisse testamur, ac de eo qui cubiculi fores tuebatur exquirimus quid ea ad illum aegrum mulier attineat? Num soror, num uxor sit, num affinis vel cognata? 6. Qui "Nihil horum ea est, ait, sed meritrix est in primis subdola, blanda, fraudulenta, avara, Nanna nomine, quacum ille menses abhinc quatuor stupri consuetudinem habet. Atque adeo apud hoc coenum amoris clavo fixus inhaeret ut nullis amicorum neque admonitionibus neque precibus extrahi queat et, nisi ad rationis terminos, unde longius abiit, se propere redigat, quantum intelligo, omnis ejus res brevi meretriciam in domum exulatum abibit. 7. Et quo melius huius meritricis ingenium moresque noscatis, accipite doctum ejus dolum, in quo superioribus mensibus mercator quidam adhaesit. Hic amabat eam perdite ac, ne cum quoquam alio esset, magna mercede in concubinatu sibi conjunxerat. Sed quantum illi misero ardoris faciebat amor, tantum etiam algoris zelotypia conflabat. Meritrix cata, quae illum hamum vorasse cognosceret, ut omnes faciunt, quae se amari intelligunt, nihil tam laborabat quam ut miserum eum haberet, et in primis ut ad sese cum anima ejus habentiam averteret. 8. Atque ad eam rem usa est hoc adolescente, cui servio, qui amore ipsius captus aliquot jam dies ejus aedes obambulabat, quemque pejus angue mercator horrebat. Nam est in primis scitulus, mundulus atque venustulus. Coepit igitur illa adolescentis formam laudare, cincinnos efferre, ille miser uri et cultro, quem sub sago contexerat, minitari, si adolescenti obnoxia fieret. 9. Ubi meritrix hominem umbraticum, magis timidam inter viros mulierculam, quam fortem inter mulieres virum cultrum habere animadvertit, haereditatem sibi obvenisse existimavit, ac 'Croesum, inquit, divitiis supero, si eum in me cultrum ille semel educat.' 10. Itaque mittit adolescenti qui dicat ut proxima concubia nocte domum ad se veniat ac sine ullo metu januam feriat. Vesper adest; mercator, re bene gesta, domum meritricis venit, coenat, decumbit, cum ea litigat, queritur quod adolescentem plus sese diligat. Illa contra negare, sed frigide, interdum suspiciones injicere, ille stomachari atque ira vehementius efferri, cum ecce tibi, commodum adolescens ad januam adest. Pulsat; ille suspicione offensus et insidias metuens, e lecto se ejicit, ad fenestram advolat et 'Quis, inquit, odiosus hoc noctis foribus istis insultat?' 'Ego sum', inquit adolescens; 'aperi actutum.' 11. Mercator, cognito adolescente, tum quidem omnem violentiam e pectore expromit atque 'Hinc abire ni properas, ait, ferere.' Et magis quo se iratum ostenderet quam damnum vel malum daturus, districto cultro in Nannam incurrit. 12. At illa, tanquam praedivinans quid futurum esset, dum ille in fenestra foribus injuriam factam queritur, furtim e lecto desiluerat ac rubrica in eum usum quaesita dexteram impleverat. Venit ergo ille amenti similis, clamans: 'Itane pessima? Ante meos oculos amatorculum mihi tuum adducis?' unaque opera femur illi dexterum et brachium lato cultro percussit. 13. Illico illa dolis insistens, admota ad os manu, rubrica illud infecit et simul: 'Obsecro, populares vicini, vestram fidem, subvenite, ferte inopi auxilium. Malus hic mihi faciem feriit. Quid agam? Quo me vertam? Audebone posthac ita deformis cuiquam in conspectum prodire? Non faciam, lethum mihi consciscam.' 14. Hic etiam ab ancilla clamor extollitur, accurrunt vicini, januam effringunt, quaerunt quid sit? Clamor utrinque, undique concursus. Ille miser, qui sibi esset conscius, nullum a se vulnus inflictum mulieri, primo mirari, quod sanguis efflueret, tum sibi metuens, fuga salutem quaerere ac, noctis beneficio occultatus, in aedes cujusdam Dynastae tanquam in aram confugere. 15. Ubi postea in ocio rem agitanti non satis liquebat quomodo illud a se vulnus exisset. Et secum: 'Ego, quod scio, latus illi et brachium, non etiam faciem verberavi, et quod rem continet, non caesim sed gladii planicie. Unde ergo vulnus habet? At simulat. At hisce ego oculis vidi. Fit verisimile. Nam non semper it manus quo ea dirigitur, quamvis sit ad feriendum certa. Tum ego iratus eram, ira caeca est, sensus adimit, mentem eripit. Quid igitur fiet?' 16. Dum in hac cogitatione curaque versatur et simul altercantibus libidinibus tremit ossa pavore, statuit per amicos interpretes eam sibi placare, hoc est, argento mollire et pecuniae non parcere. Itaque allegat ad eam idoneos cum mandatis homines, qui quidem mulierem adeunt. At mala, quo doli procederent, unguentis sibi faciem inunxerat, fasciisque obligaverat. 17. Illi pedetentim primum mulierem aggrediuntur, rerum vicissitudines memorant, laudant eos qui simultates, occasione oblata, dimittunt. Non est passa mulier eos pergere atque insequi longius, sed continuo exclamat: 'Abite, abite, nihil mihi de istis factis! Jam faxo, apud omnes magistratus nomen ejus erit. Jam illum perdam, si vivam, qui me in perpetuum infamem stigmate in os imposito fecit. Ego illi ut parcam? Ut placeo, mori me malim.' 18. 'Ah ne saevi tantopere, inquiunt illi; res est ejusmodi, in qua casus dominatus sit magis quam ratio.' 'Ergo, excepit mulier, hoc praetor dijudicabit, cui dilucide expedivisse me arbitror.' Ubi illi hanc viam obseptam vident, alia aggrediuntur. 'Vide, inquiunt, mercator liberalis est ac fugitans litium; quid tibi vis dari in manum ut totam hanc causam postulatumque dimittas?' 19. Illa modo negare rem tantam decidi pecunia posse, modo cum illi magis instarent, insanire et intolerabilia petere. Denique, ne longum faciam, aegre ab ea impetratum est ut minis quinquaginta sibi satisfieri pateretur, quae dissoluta sunt statim. 20. Sed neque illa decisione contenta fuit; voluit etiam magis hominem assecare, itaque mittit ad eum, qui dicat in ejus manu esse eam sibi ab ore infamiam, quam ipse imposuisset, eripere. Medicum esse quendam Campanum genere, qui omnium vulnerum notas medicamentis abstergeret, sed opus esse argento, quinque praesentibus minis. Quod si fecisset, se in amore et gratia cum ipso futuram. 21. Hic erat circulator quidam, nimis graphicus sycophanta, ad artes nugatorias circulatorum primus. Ille miser, qui Nannae desiderium ferre non posset, ne passus est quidem se exorari, sed sine ulla mora illud dimuneraverit argentum, quod cum ea nugator partitus est statim. 22. Verum, quia mercator curationi intererat, haec vafro illi ad decipiendum ratio erat. Fidem ex testudine detractam meretrici ubi vulnus assimulabatur inusserat, quae alte ibidem inhaerendo sulcum cicatrici non absimilem fecerat. Hunc sulcum, praesente mercatore, ungebat obligabatque diligentissime. Clam eo fide illa iterum obstringebat, sed quotidie remissius, quo fiebat ut paulatim deleri videretur. Quid opus est verbis? Vix dies octo intercesserant cum plane omnis evanuit. 23. Iam emanarat in vulgus, insigne in os Nannae fuisse vulnus inflictum, cum ecce tibi de admirabili novi istius medici curatione percrebuit. Itaque tanti ad eum cicatrices habentium concursus fiebant ut resisti non posset. 24. Non defuit occasioni nugator, sed properavit eripere. Nam, ab omnibus illis arrhabonis nomine pecuniis acceptis, se praeda refersit et die quadam ante lucem, non conclamatis vasis, castra commovit."