Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER VIII

 

.1. Dum ita ille sermones caedit, interea in oppidum edito amoenoque in loco situm ascendimus. In quo forum maximum, pulcherrimi fontes, tum plures latae viae perpetuae, multis transversis divisae, privata aedificia quam plurima atque ornatissima continebant. 2. Sed dum ille loqueretur, nihil nobis longius videbatur quam dum dicendi finem faceret. Eramus enim cupidi cognoscendi quaenam esset natura loci, qui ritus, quodque hominum genus. 3. Atque audimus agrum illum esse eorum omnium feracissimum, quae sunt ad victum necessaria : vini, olei, tritici. Homines vero quietissimos, officiocissimos, a furtis vero ita abhorrentes ut si qui forte nummi cuipiam excidant, nemo ad eos tollendos sese demittat. 4. Praeterea hospitum advenarumque adeo studiosos amantesque ut quemquam, qui illuc se contulisset, violare vel digito attingere inexpiabilis cujusdam sceleris loco duceretur. 5. Quibus cognitis, venit nobis in mentem, si vera essent quae dicerentur, ibi consistere neque alias regiones persequi ac maris pericula rursus obire. Quae postea oratione illorum aliquanto ampliora esse nos ipsi quoque cognovimus. 6. Itaque sedem ac domicilium ibi nostrum collocare et quod reliquum vitae daretur, traducere constituimus. Atque in suscepta sententia stabilivit nos philosophi illius oratio, qui vitia libidinis erat versibus persecutus; qui ibidem omnes aequo esse jure ajebat, neque plus uni licere quam alteri. 7. Id adeo contingere quod omnes fere essent pares, neque quisquam alteri dignitate divitiisque anteiret, quam rem ille in summa felicitatis parte ponebat. Esse enim intolerabilem potentiorum superbiam et injustitiam. 8. Sibi vero facilem eam esse orationem quod in eorum iniquitatibus non semel haesisset et in primis, quod sibi bene de aliquot principibus viris merito, quorum nomina non reticebat, pessime gratia relata fuisset. Atque aliud ita orsus est carmen:

9.


Est operae precium pernoscere divitis artes,
Nempe quibus viciis hic totus langueat ordo.
Quem, quotquot lacerant probroso vulnere mentes,
Corripiunt animi morbi, nec deserit ullus.
Hunc primum aëreo ventosa superbia curru
Abripit, admotis et vanum follibus inflat.
Nec sic inflatus tumidos ostendere vultus
Dignatur tenui, rerum cui copia desit.
Iam non humano concretum sanguine, verum
Se putat aetheriis affinem civibus esse,
Ac Iovis aeterni solium tetigisse beatum,
Quod prope divinos tradi sibi poscit honores
Dum patitur, capite obstipo genibusque minorem
Auxilium donis inopem votisque precari.
At neque ventosi tantum gaudetque superbi
Nomine, sed vitiis longe pejoribus ardet.
Surgit amor nummi, et fulvi sitis atra metalli
Insilit exultim, atque imis sedet alta medullis.
Ut cupido rapidis uruntur pectora flammis
Turpis avaritiae ! studioque ut flagrat habendi!
Dum tenui ereptas fidoque impune sodali
Injustus sibi cogit opes, atque addit acervo
Vel pacta artifices fraudat mercede misellos,
Emptis sive negat precium persolvere rebus.
Nec saevum potis est animum tetigisse querela
Insontum, aut lacrimae resonantiaque atria circum,
Creditor elusus querulis quae vocibus implet,
Dum: 'Mihi redde meum', magnis clamoribus instat,
'Quo pueris caraeque simul frigusque famemque
Depellam uxori, scissis quae vestibus aegra
Saepe dolet tenebris siccos se jungere soles.'
Ipse graves inter gemitus moestasque querelas
Crudelis gaudet laetis accumbere mensis,
Et symphoniacos lacrimis componere cantus.
Iam quae sic aderit turpis vel dira libido,
Quae non continuo venas inflaverit illi,
Ac tumidas rapido victrix impleverit aestu !
Sic, ut nulla quies membris animoque supersit,
Optatam donec valeat contingere metam.
Cf. Hor., . 412: "Qui studet optatam cursu contingere metam."

Vertitur in rabiem furiis ardentibus acta
Saepe libido furens, sibi dum dolet esse negatum
Quod cupit, aut alios parili sibi munere findi
Quadram poscentes obliquo lumine cernit.
Unde pudicitiam precio quae vendere nolit,
Aut cupidi propere insanis occurrere votis,
Huic olido coeno sputantur saepe fenestrae,
Aut lapidum dira franguntur grandine postes,
Quique audax abiit, bolum sectatus eundem,
Vel faciem retulit famoso stigmate turpem,
Vel caput et scapulas praeduro fuste dolatas
Vel fera non bellam subiit per vulnera mortem.
Sic gladio miscetur amor, dum lividus ultro
Vult sine rivali, quod diligit, ipse potiri.

10. His auditis et urbe tota perlustrata, aedes in edito urbis colle conduximus, unde ab una parte prospectus erat in agrum lepidissimus, in mare ab altera. Tum ex ea pecunia, quam nobiscum attuleramus, fundum qui nos aleret, coëmimus.