Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER V

 

.1. Postridie mane, cum necessitas nulla urgeret mature surgendi, in multam lucem somnum produximus. Sed cum diei tempus atque hirae latrantes cibum exposcerent, subuculam, thoracem, femoralia ac tibialia poposcimus. 2. Quibus indutis, "Cogito, inquit Gallonius, postquam meus dynasta a mensa surrexerit, ducere vos in buleuterium. Delectabit enim signa pulcherrima ex aere vel marmore, tabulas pictas summorum artificum manu confectas aspicere. Nam commune hoc ad senatus habendos, ad magistratus creandos alendosque aedes amplissimas habet multis ejusmodi rebus refertas. 3. Ibi Poliarchi (id enim magistratui illi nomen est) causas eorum cognoscunt ac judicant qui in id forum conveniunt. Nam olim antequam haec Respublica in potestate ac moderatione dynastarum verteretur, ad Populi arbitrium judiciumque summa omnium rerum consiliorumque redibat, in eo summa potestas, summa auctoritas erat. 4. Sed post attritas civilibus discordiis opes, cum se dynastis permisisset, ne omnino spoliatus imperio videretur, rerum quarundam administrationem sibi retinuit. Videlicet dat operam ut ab emptionibus ac venditionibus, eduliorum praesertim, fraudes amoveantur, nimirum ut eadem ad mensuram pondusve respondeant. 5. Itaque Poliarchi singulis fere rebus precia constituunt, numerum vel pondus assignant et, si quod est admissum facinus, si res pluris vendita, si sit ejus ponderi, videlicet assi, uncia vel sextans ereptus, iidem discernunt multas poenasque constituunt. 6. Atqui ad perquirendas fraudes certos quosdam constitutos habent, qui quotidie mane lanienas, thermopolia ac fora circumeunt et quoscunque carnes, vina, pisces, succidiam vel quid ejusmodi ferentes offendunt, sistunt, rogant unde emerint, quanti, ac statera, quam ad eum usum ferunt, examinant vel hemina metiuntur.7. Ac si res emptas ad mensuram pondusve non respondere comperiunt, venditorem cogunt id quod fraudaverit reddere, ejusque nomen ad Poliarchos deferunt, qui, habita deferentibus fide, absque alia probatione reum vel pecunia multant vel aliqua corporis poena coercent. 8. Quamobrem olim id muneris optimo cuique locupletissimoque dabatur, quo ejus testimonio credi posset, neque esset aliqua acceptae pecuniae suspicio; sed ita nunc mos viget ut fere egentissimus quisque ab iis, qui summam habent auctoritatem in hac Republica, in hunc locum attrahatur. Quo fit ut fures manifestarii, fractis legum ac judiciorum laqueis, quibus obstricti tenentur, parva saepe pecunia meritas poenas effugiant." 9. Tum ego: "Nihil est, o Galloni, (ut etiam pro Paulo respondeam) quod malimus spectare quam buleuterium istud quod loqueris." "Mox, inquit ille, faciam cupiditati vestrae satis; eamus." 10. Sed vix domo pedem efferimus, cum aspicimus honesta facie atque eleganti vestitu hominem domi cujusdam fores impellere. Cui mulier de fenestra: "Quis, inquit, has fores pepulit?" "Ego sum, respondet, aperite aliquis si vultis." Tum illa: "Opportune advenis, here; non habemus domi olus in prandium; eme, nisi molestum est, obolo." At ille: "Recte admones; ego afferam; facite ut paratum sit prandium cum venero." "Fiet, here, inquit illa. I ergo cum diis benevolentibus." 11. "Quam lepide, inquit Gallonius, ancilla herum ab aedibus arcuit! Sed ni piget hic paulum consistere, ludos aspicietis longe pulcherrimos. Habitat in his aedibus mulier formosa et aetate integra, uxor ejus qui olus missus est emere. Haec, conscio marito, cum publicano locuplete rem habet. Sed quo eum faciat arietem Phryxi et usque ad vivam cutem auro detondeat, persuasit ipsi se clam viro morigeram esse. Nam, "Si paululum, inquit, hoc illi suboleat, illico omnes perimus. Tibi certe illud eveniat, quod moechis solet, quia ille est homo iracundus, violentus, ferus." 12. Sed revera nulla est ovis tam placida quam ille est hircus, neque qui magis in uxoris potestate versetur. Attamen quo metui videatur, placuit inter ipsos ut, si domum rediens, signo dato, intus esse moechus accipiat, simulatione aliqua a foribus tantisper abscedat, dum sese foras ille proripiat." 13. Vix ea Gallonius dixerat, cum ecce tibi foris crepuit ac moechum evomuit. "Dixin? inquit Gallonius; quid vobis videtur? At si esset ocium manendi hic nec alio vocarer, ut scitis, videretis advolantes huc bajulos cum sportis, coctum olido hirco prandium ferentes. Et sane ferax est haec tellus ejusmodi hominum, nec mirum si eorum numerus fere in immensum excreverit; nam est hic quaestus multo nunc uberrimus. 14. Ille enim divitias, voluptates, honores parit, ille summorum hominum voluptates et studia conciliat. Quamobrem cui viro paulo liberaliori forma uxor evenit, si venalem eam habeat, manipulatim ad eum munigeruli, cum auro, veste atque omnibus ad necessarium usum accurrunt. 15. Verum ideo haec ars prae ceteris pollet, quia, ut diximus, divitiae in honore sunt, paupertas probro ducitur, ocium ac luxus expetitur, labor ac modestia defugitur. Sed maritorum non unum est genus. Nam alii non dissimulanter et tacite, sed palam et aperte sunt improbi et dummodo praesto sit quod edant vel potent, suo arbitratu quotidie quid homines de se loquantur nauci non faciunt. 16. Aliis paulo honestioribus quamvis idem propositum sit atque illis, nempe supra suas vires edere ac vestitui indulgere, attamen volunt existimari se id nescire quod sciunt ac non videre quod vident. Sed quo liberior moechis suas ad uxores aditus pateat, saepe rus itant, interdum menses integros patria domoque carent. 17. Nec parum saepe contingit ut ab aliquo ex potentioribus, qui paulo solutiore animo eorum uxores secum habere expetit, vel triremi vel oppido praeficiantur, ut illi non solum absint domo, cum navigant vel oppido praesunt, sed etiam libenter cum honore ac beneficio absint. 18. Cum autem redeunt, hilare ac festive ab uxoribus excipiuntur, amplexibus implicantur, profert alia purpuram, aurum, torquem, ostendit alia conopea, stragulam vestem, eburneos lectos, aperit alia penum, cellam vinariam, granaria, frumentum ostentat, quod annum illum familiae sit satis, ac: 'Vide, inquit, quid mihi mater, quid soror die natali meo tradiderit, quid mihi cognatus, affinis Quinquatriis, Compitalibus, Circensibus miserit.' 19. Boni viri credunt, gaudent, neque altius rem esse indagandam existimant. Ajunt etiam hanc tam ingentem meritricum multitudinem immanes illos sumtus peperisse qui nunc fiunt. Nonne vides, ut quaevis mulier ancillarum gregem secum ducat? Ut reginae in morem aurata ac vestita incedat? Imo cum unus aut alter sufficere earum sumtibus nequeat, plures amatores habere coguntur atque inter eos partiri provinciam, hoc modo ut ille in redimiculum praebeat, ille in collum, ille in crines, ille in cellam, ille in mensam."