Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .
LIBER III
.1. Ac brevi anfractu in illius viri nobilis domum pervenimus. Erat enim sita in ea urbis parte, quae colitur et habitatur frequentissime, quaque certis horis ultro citroque commeare animi causa omnis fere nobilitas solet. 2. In aedium fronte domini earum nomen grandibus litteris erat incisum: LUCIUS MINUCIUS SINISTER.
Est Paulus [= 'Minutus'] Mancinus [= 'sinistern' Italice]
Adeuntibus fons in medio viridarii elegantissimi positus objiciebatur. 3. Pegasus, factus e marmore, Phoebo Musisque circundatus, pede terram feriens, magnam vim aquarum in altum excitabat. In cujus basi legebatur hoc epigramma in honorem domini ab Arido academico factum.
4.
Hic, ubi dulce sonat cygnorum cantibus aether, Atque Helicona novum Lucius instituit, Conspicuum late fontem salientibus undis Durus Pegasei suscitat unguis equi; Ut sit ubi dominum tollatis in aethera, Musae, Et testudinea, Phoebe superbe, lyra, Quilibet insolito premeretur pondere, vestrae, Phoebe et Pierides, hoc erat artis opus.
5. Postquam ea amoenitate ac pulchritudine satis oculos pavimus, venimus in aulam tabulis pictis undique ornatam ac refertam, in quibus primum tutelaris Academiae deus colebatur. Tum in altera tabula multis Virgo voluminibus insidens conspiciebatur, in cujus dextera tuba haerebat, simiaeque demortuae duae jacebant ad pedes. In virgine Academia referebatur, in simiis autem extinctis academiae itidem duae significabantur quae ad aemulationem illius infelicibus ortae auspiciis brevi perierant. 6. Ab utraque parte duorum illustrium Academicorum imagines ad vivum expressae pendebant, quorum alter, Bellino nomine, insignem eclogam edidit, quae hodie ab omnibus legitur; alter vero, Thalassicus appellatus, multa optimorum versuum volumina scripsit et in his fabulam Adonidis egregio poëmate cecinit.
Thalassicus: Giambattista Marini (1569-1625), a secretis Cardinalis Aldobrandini, qui scripsit fabulam pastoritiam, c. t. "Adone" (1623).
Erant autem omnes hae tabulae inaurata corona vestitae. 7. Supra suggestum, Academicis dicturis extructum, ad quod duplici scalarum ordine ascenditur, insigne Academiae, Arpinatis pictoris nobilissimi manu depictum, inhaeret. 8. Reliquos parietes singulorum Academicorum insignia vestiunt atque ornant. Sunt autem insignia apud eos similitudines quaedam, quibus unusquisque utilitatem quam ex academicis exercitationibus percipit, ad(d)ito aliquo brevi dicto, exponere atque oculis pene ipsis subjicere conatur. At erant ita apta, ita venusta, ut eorum cognitione nequaquam animum satiare atque oculos explere possemus. 9. Sed quia audiendi gratia concursus fiebant, veriti ne, dum ociose spectamus, sedilia complerentur, sessum ivimus. Ubi oculos in se nostros macilentus quidam ac natu grandis attraxit, qui hac atque illac concursans, hunc rogabat ut accederet, illi in aurem loquebatur, alium ducebat sessum, alii obviam ibat, neque ullam partem quietis accipiebat. 10. Quaero quisnam sit ille adeo negociosus, adeo irrequietus, qui nusquam consistat. Respondet Gallonius illum esse Salvium Tifernatem quendam, Lucii Minucii contubernalem, cujus solicitudini, diligentiaeque Academiae universae pondus incumbat, uno verbo eum esse Academiae ta; pavnta, ejusque in primis studium laudari in eo quod litteratos omnes inquirat, agnoscat, amicitia comprehendat, obsequio tueatur, officiis beneficiisque omnibus sibi devinciat. 11. Quamobrem, dum aliena negocia curat, sua negligit, prope ad egestatem redactus est. Sed constans est omnium opinio hanc hodie Academiam stare opera ac diligentia quam praestat. Ille enim crebro academici uniuscujusque domum salutandi gratia venire, ille eos in hunc locum ducere, domum reducere, ille solus perficere ut huic coetui litteratorum (neque) numerus neque frequentia desideretur. 12. Haec Gallonio fabulante, ex improviso Salvius adest ac cuidam, fusca facie nigroque capillo, Cumino nomine, qui tabellas quas habebat in manibus, attente legebat: "Quid tibi, inquit, videtur haec oratio, qua Obtusus noster Nihil laudavit?" 13. " Elegans, inquit ille, atque venusta. Sed venisse hoc illi in mentem gaudeo, praesertim mea caussa. Nam antea ferebam moleste quod nihili homo haberer, ac propterea dabam operam sedulo ut aliquid essem. Nunc vero cum tantum in eo, quod nihil sit, ponatur esse soliditatis et ornamentorum, jam mei non me poenitet, imo plane nihil esse delectat. Verum si Obtuso daretur optio eligendi utrum vellet, nescio an mallet esse nihil quam Caesar. 14. Sed obsecro, cedo mihi stylum. Nam volo in his ipsis tabellis, in ima cera aliquot versiculis hanc illi sententiam exponere."
CUMINUS OBTUSO SALUTEM
Ingemui quondam, traxique per ora ruborem, Cum me forte aliquis dixerat esse nihil. Nunc, Obtuse, Nihil cum sic tua pagina laudet, Nec doleo, nec me dispudet esse nihil. Sed peream, si, cum vel Caesar vel nihil esse Possis, malueris funditus esse nihil.
15. His scriptis, tradidit tabellas Salvio, quas ille solita sua festinatione Obtuso deferendas reddendasque curavit. Nos vero magna cupido incesserat uniuscujusque cognoscendi. Itaque voluimus scire quid hic Cuminus hominis esset. Atque responsum est eum esse virum Graecis et Latinis litteris doctum, atque ita Graece loqui ut nullam nosse aliam linguam videretur. 16. Atque eramus plura de eo audituri, nisi effusissimi quidam risus editi ab iis, qui nobis assidebant, curiositatem nostram alio avocassent. At ii philosophi cujusdam ex eo numero ingenium et acumen irridebant, qui invenisset densa omnia ac solida corpora esse perlucida, idque hac ratione conaretur ostendere. 17. Manum suam dexteram hinc et illinc supra laevam agebat tanta celeritate ut breve illud tempus, quo dextera excurrens laevam obtegeret, aciem effugeret ac propterea laeva semper cerni videretur. At ille, sive hoc dissimulans, sive non animadvertens, rationem concludebat hoc modo: "Nonne mea haec dextera est corpus densum ac solidum? At sic impulsa ac agitata saepius laevam contegit, neque tamen oculis eripit. Sunt igitur omnia solida ac densa perspicua." 18. Non intelligebat dexterae agitationem oculis, ut dicebamus, illudere; quae si supra laevam immobilis staret, ita eam obduceret, ut cerni non posset. 19. Docebat praeterea, terram esse fluidam, atque in ea animantia omnia velut pisces moveri. "Quid enim aliud, ajebat, sunt illa corpuscula, quae per solis radios aquarum more decurrunt, nisi terrae particulae? Sola igitur terra haec inferiora occupat, quaeque moventur omnia complectitur." 20. Verum non audiemus haec ab eo, qui mox dicturus est. Nam semper aliquid affert ingenio perfectum atque elaboratum industria ac praesertim judicio limatum. Hic est ille Hiero Volusius in primis doctus, humani ac divini juris peritus, Graecis et Latinis litteris, denique omni eruditionis genere excultus. Qui plura et egregia volumina, tum soluta oratione tum versibus edidit, neque quamvis egregius ad honores ascendit, id quod saepe in hac Republica optimo cuique contingit. 21. Haec atque alia de illo audiebamus, cum interim ipse comparet in cathedra. Erat facie honesta, sed macie ac pallore ex studiorum labore nonnihil obducta et, quia oculis minus utebatur, oculariorum praesidio munita, quae illi res auctoritatem magis quam deformitatem addebat. 22. Coepit igitur culicem laudare, ea eruditione et eloquentia, sententiis adeo concinnis, adeo venustis ut omnium consensu sit judicatum nihil ex eo loco auditum esse magis absolutum magisque perfectum. Qui postquam peroravit, descendit ac sessum inter alios abiit. 23. At Princeps Academiae (qui erat adolescens rufus, genere summo, ingenio maximo, quique cursum suum transcucurrerat; nam qua aetate alii de ineundo studiorum curriculo cogitant, ipse eorum metam attigerat), hic igitur adolescens tam nobilis coepit sigillatim unumquemque rogare ut, si quid novi carminis haberent, in medium afferrent. 24. Ac primus omnium rogatur Plusius Accipiter. Hic capillo erat albo, sed ingenio et comitate neutiquam senex. Nam dicebatur esse cavillator facetus, hilaris, jucundus, comis et amico amicus, ac poëta in primis suavis, argutus ac lepidus. Hic, inquam, clara et suavi voce recitavit hoc hexastichum, quod ad virginem scripserat, cui melimela muneri miserat.
25.
Purpureis conspersa notis melimela rubemus, Et distenta gravi levia melle sumus. At simul exiguo perfuncta senescimus aevo; It rubor a nobis foedaque ruga venit. Sic crispanda manes, venient tibi fata senectae, Et tibi pulchra genis purpura, virgo, cadet.
26. Et quia mos est illius academiae repetere quae dicuntur, ut si quid primo intellectum est minus, iterum prolatum rectius percipiatur, ideo satis mihi fuit ocii ad excipiendum ea quae dicebantur. 27. Secundo loco jussus est dicere Nicobulus Aridus, qui Claudium Magium mortuum, magna apud eos homines fama ac nomine, quique olim Academiam illam princeps rexerat, laudavit hoc carmine in quo acute, ut mihi videtur, allusit ad insigne Academiae, quod fons erat eximius, in cujus humore perlucido complures cygni natabant. 28. Et quia coeperat ita submisse ab initio dicere ut vix a proximis audiretur, Plusius, sua solita festivitate: "Dic, inquit, Nicobule, clarius, ut qui in ultima aula sedent, exaudiant." Qui obtemperans ait :
29.
Navigat Elysium placido dum Magius amne, Et fugit evictos nobilis umbra rogos, Turba frequens passim viridantibus abdita silvis Prosilit, et totis emicat alta jugis: Nescia sed, quali properaret navita mundo, Quaeritat, unde novum cymba referret onus. Ast ubi Bellinum veteri dare plura sodali Oscula, et amplexu nectere colla videt, Fontibus ex istis tantum fluxisse decorem Comperit, atque illis enituisse locis. Protinus ingeminat plausus, festisque choreis Mista refert blandis talia dicta modis: Scilicet ille humor si tales educat umbras, Hoc erit aetherea clarius arce nemus.
30. Nicobulo tacente, Fabullus Leonatus, sponte sua nec expectato Principis jussu: "Hoc, ait, epigramma Nicobuli revocavit mihi in memoriam odam, qua ego ejus quem meminit Bellini, poetae clarissimi, mortem deflevi. Hanc ego, nisi aliter vobis videatur, exponam." "Ut lubet, inquit Princeps, quidquid enim attuleris, proderit." 31. Qui sic orsus est dicere:
Quantus, heu, terris abiit relictis Splendor! heu quanto fremit aura luctu! Occidit Bellinus, amor, voluptas, Curaque Phoebi. Aetheris vastas penetravit oras, Sicut et velox petit ignis alta, Et recurvatum celeris sagitta Praeterit arcum. Stridet ut nervum fugiente telo Fulminis ritu laceratus aër, Morte Bellini repetentis astra Sic gemit Orbis. Ille sed DivÛm numero Iovisque Insitus, fertur rapido sonantis Impetu caeli, oceanoque serus Mergitur alto. Et trahens albos nova stella crines Monstrat ut justis operata Divis Inter aeternos generosa Virtus Fulgeat ignes. Hunc Venus pulchro rutilans nitore, Hunc sibi gaudet sociare Phoebus, Et simul noctis reparare, juncto Lumine, damna. Frondibus textas hederae coronas, Delphica et lauru, viridique myrto Nectite, et magni date thura sacram Vatis ad aram. Dulce testudo resonare carmen Docta, quod ripis remoretur amnes, Evolet, dum par fidicen resurgat, Cominus astris.
32. Assidebat Fabullo Lepidus Gallutius Sinister, Lucii Sinistri aedium illarum domini filius, paucis diebus ante ob ingenii celeritatem et eruditionis copiam celerius quam per leges Academiae liceret in eum numerum cooptatus. Atque erant omnes vehementer cupidi ejus ingenii speculam aliquam degustandi. Sed ille, vel pudore liberali adductus, vel quod verebatur tot hominum eruditorum judicia subire, rogatus ut aliquid diceret recusabat. 33. Sed tandem, ab amicis exoratus: "Aliquot, inquit, versiculos proferam, quos mihi superioribus diebus, cum essem ruri, sum passus excidere. Excitabat enim me et loci amoenitas et caeli salubritas ac diei serenitas ut anni tempus lepidissimum laudarem.
34.
Iam nunc festivo resonet mea fistula cantu Delicias teneras et laeti gaudia veris, Hic ubi rura suos pandunt laetissima vultus, Collesque et campi, quos aura beata Favoni Aspirans niveo rutiloque exornat amictu. O decus eximium, splendor nitidissimus anni, Ver, quo purpureo collucent arva colore, Floribus atque suis stellata decentibus audet Sidereo tellus forma contendere caelo, Candida quos inter calathos imitata renident Lilia narcissique, et purpurei amaranthi,
Cf. Plin., . xxi 47: "[Amaranthus] ...est autem spica purpurea verius quam flos aliquis..."
Et molles violae, quas suavis pallor amantum Inficit, et vario rerum natura colore Vestit. Namque albent, speciem ducuntque cruoris. At rosa virgineo gremium suffusa rubore, Tum pudibunda comas viridi abscondisse galero, Tum revocare cupit roseos e limine vultus, Virgineasque inter residens fulgere papillas, Vel niveo pueri mirantis pollice carpi. Haec lasciva sinum pandit; post languida florem Excutit e gremio, nativo murice tinctum, Ac viridans campo gramen depingit aprico. Sed volucrum tenui modulatum gutture carmen Ut curas abigit tristes, atque ocia reddit! Sirenes nemorum pictae, placidaeque volucres, Innocuo pavidas rapitis quae carmine mentes, Et mala demersas securo gurgite lethes Cogitis abluere invictas, animoque soluto Ducere solicitae jucunda oblivia vitae. Quo semper vestris resonent mea rura querelis, Hinc omnes abeant laquei, cumque aucupe viscum. Nec minus invisas avertunt pectore curas Cecropiae volucres, tenui placidoque susurro Vel thyma carpentes, vel cerea tecta locantes. Iamne tuos taceam tantos oblitus honores, Lene susurrantis caelestis anhelitus aurae? Ut ferit usque meas veniens dulcissimus aures Spiritus ipse tuus; quot naribus afflat odores! Nam per odoriferos colles, Nabathaeaque rura, Dulcia percurrens ereptaque floribus ultro Munera grata refert, medio mihi lenis in aestu. Aura, mane, tantumque meo da mitis agello, Ut circum haec volites frondosa cacumina semper; Quo glacie ac rigidis niteant viduata pruinis; Nec desint apibus flores, nec amica coronis Vel rosa, vel vivax apium, violaeque vel alba Lilia, velque ipsa nive candidiora ligustra, Sive ferox urat sitientes Sirius agros, Sive nives imbresque trahant cum murmure caelum.
35. Placuit omnibus adolescentis indoles ad poësin; atque ea fuit opinio, dulcem illam atque decoctam et tanquam de musto ac lacu fervidam eloquentiam annorum decursu multo mitiorem ac suaviorem fore. 36. Post hunc Liberalis recitavit haec duo epigrammata,
Dum tua turgidulas impellunt lumina gemmas, Igne ferox valido pectora torret Amor. Quid mirum, duplices si tunc radiata per auras Emittunt ignes, et magis uda micant? Sic tenui toties rutiloque infecta vapore Cernimus ardentes sidera ferre faces.
37. Hic cum paulum tacuisset, "Laudavi, inquit, lacrymas alterius: nunc meas conquerar:
Et mea perpetuis torrentur pectora flammis, Udaque largifluo lumina rore madent. Num possunt liquidos oculi deducere fontes, Et simul ardentes mittere corda rogos? Cur rapidos lacrymarum imber non comprimit ignes, Vel saltem irriguas non bibit ignis aquas? Non mirum; crudelis Amor contraria nectit, Atque imbrem facibus miscet, et imbre faces."
38. Vir hic apud eos homines habetur poëta tragicus atque ejus scriptiones grande quiddam sonare et tanquam classicum canere dicuntur; sed ex epigrammatibus, quae attulit, conjecimus habere eundem suavitatis non minus. 39. Secutus est Sabellus, qui: "Provocor, inquit, a Lepido Sinistro, ut carmen alterum recitem, quo proximis Kal<endis> Maji ejus mensis amoenitatem laudavi."
Festivi mensis festae venere kalendae, Labentisque anni gloria Majus adest. Ecce tibi roseo perfusus lumine Titan, Luce refert nitidos et sine nube dies; Cultaque odoratis depicta coloribus arva Lilia cum violis ad nova serta parant. Cernuntur tenerae per compita longa puellae Ferre sinu niveas purpureasque rosas, Et simul extructas cumulantes frondibus aras Undique sublata poscere dona manu. Cur non sic totus decoratur floribus annus? Cur aestas urit? cur fera saevit hyems? Sed tibi vere novo reparantur gaudia rursum, Et redit arboribus graminibusque decor. At nobis simul ac melior defluxerit aetas, Omnis abest rigidis flosque decusque genis.
40. Laudaverunt omnes genus illud scribendi laetum, exhilaratum, amoenum; ac sensimus nos, qui audiebamus, in hilaritatem impelli. At Sextilius Ligur
Est Augustinus Mascardus Sarzanensis Ligur (1591-1640), camerarius Urbani VIII, rhetoricae professor in Collegio Sapientiae (1628), sodalis Academiae Humoristarum, orator et poeta. Cf. Hélène Lotthé, "Éloquence et peinture dans la Rome pontificale: Agostino Mascardi, réformateur chrétien de la physiognomonie",XVIIdeg. siécle40 (1988), 141-147.
, qui ingenio, eruditione, doctrina ferebatur in primis, quique, ut ajebant, praeter libros optimorum epigrammatum et luculentas orationes, in tabulam Cebetis doctissimos commentarios ediderat, "Duo, ait, praeclara ingenia quae ante me dixerunt, veris divitias et praemia suis versibus extulerunt. At ego qui tanto autumnum veri praestare intelligo quanto pluris sunt fructus quam flores et frondes, cum eo magis mihi arbitror rem esse. Accedit quod aetas mea propius abest ab autumno. Quamobrem poma Punica, quorum illud tempus est ferax, conatus sum his versibus laudare:
41.
Impiger extremos currit mercator ad Indos, Et mare gemmiferum findere classe parat, Ut, quos dant lapides Indi Tyriique colores, Evehat in pompas, o nova nupta, tuas. Haec si purpureos imitantia grana pyropos Murice vel gemmis splendidiora nitent, Quin solis illinc oculis alimenta petuntur, Insuper hinc roseum nectar et ora trahunt."
42. Postea jussus est dicere juvenis (nomen non memini), in quo praesertim indoles mirifica inerat ad poësin quique stans pede in uno centum posset versus effundere
Cf. Hor., . I 4.9-10: "...in hora saepe ducentos, / ut magnum, versus dictabat stans pede in uno."
. Hic, "Nescio, inquit, utrum sit optabilius ingenio an divitiis praestare, praesertim in his moribus et in hac civitate, ubi divitibus solis praemia, voluptates, honores et gaudia contingunt. Verum ego amico cuidam meo, fortunato homini ac nobili, qui tarditatem sterilitatemque ingenii sui, praesertim in versibus scribendis, querebatur mihique se invidere diceret, cui ad versiculos faciendos natura ipsa tanta, ut dicebat, adjumenta tribuisset, hoc epigramma conscripsi:
43.
Sudas, palles, contremis et moribundus anhelas, Scribis ut averso carmina pauca Deo. Stulte, quid infernas properas nunc ire sub umbras, Fortunae facies cum tibi grata nitet? Illa tibi nummos et culti jugera campi, At mihi versiculos fundere posse dedit. Quod si plus justa quereris mihi parte relictum, Ut rata sint Superis haec mea vota, roga: Nempe, quibus tumidus graderis, mihi dona resignent; Te vena faciant uberiore frui." 10
44. Ianus erat quidam in eo numero, cognomento Thorio, quique in eo conventu Offuscatus appellabatur; cui veterum numismatum et inscriptionum notitiae omnium concessu primae dabantur. Et quamvis summam doctrinae et eruditionis laudem paucis concederet, sale tamen facetiisque facile omnes superabat. Hic summe expectabatur ab omnibus, ut diceret. Semper enim venustum aliquod et facetum afferebat. 45. Qui tandem, appellatus a Principe, "Deplorabo, inquit, hoc carmine adversam Caesaris amici mei fortunam, cui annos nato duos supra triginta in sulcis rugosi illius menti nullus adhuc potuit pilus radices immittere:
Sex Caesar lustris binos adjunxerat annos, Et nondum barba cinxerat ora levi, Nec dare cessabat medicata liquamina mento Sedulus, et votis solicitare Deos. Quod tandem faciles Dii concessere roganti, Rugosaeque pilis obriguere genae. Verum dum gaudet barbato incedere vultu, Et sic formosum se putat esse virum, Nescio quo fato, tanto quae parta labore Barba fuit misero, non bene firma cadit. Scilicet haec Superis est inconstantia magnis! Tam parva eripiunt munera tam subito!"
46. Hic simul omnes cachinnos extollere, ac eodem tempore Latini sermonis puritatem elegantiamque, quam illud epigramma praeferebat, efferre. Erat ibi forte Quaesitor Euganeus
Est Antonius Querenghius Patavinus, poeta (deg.1546 - + Romae 1 IX 1633).
quidam, summa auctoritate ac senectute, cujus in aedibus Gallonii scripta quaedam aspexeram. Quae ita mihi placuerant ut non facile quidquam me vidisse faterer quod magis incorruptam illam Virgiliani saeculi scribendi rationem conservaret. 47. De quo palam omnes loquebantur, debuisse illum jam pridem ad summum dignitatis fastigium ascendere, si esset locus probitati ac bonis artibus. Itaque vehementer aures arrexeram; cupiebam enim eas voce illa erudita et digna Romanis auribus oblectare. Sed ea spe prorsus excidi. Nam ea aetate et auctoritate praeditum virum omnes in parentis loco habent, ac bene et praeclare secum agi existimant, si interdum ad academicas illas exercitationes et in illum eruditorum conventum non gravetur accedere. 48. Sed lenivit desiderium nostrum adolescens nobilis, Tyrrhenus
Est Fabius Chisius, postea Alexander VII P. M. (deg. Senis 13 II 1599).
nomine; cujus majores, religiosissimi mortales iidemque locupletissimi, quippe qui modio ac trimodio nummos metiti essent
Plaut., . 14-15: "Vobis demensum dabo / Non modio neque trimosio, verum ipso horreo."
Refertur ad Augustinum Chisium, qui villam Chisianam, nunc Farnesinam aedificavit necnon Sacellum Chisianum in Ecclesiam S. Mariae de Populo, anno 1513 a Raphaele inchoatum.
in ea urbe excitaverant. 49. Hic praestantissimum ingenium suum contulerat ad summam juris civilis scientiam et jurisconsulto doctissimo se in disciplinam tradiderat. Cujus artibus et exercitationibus ita deditus est ut tamen, cum est ocium, praesertim rebus prolatis, versus componat ea sermonis puritate elegantiaque praeditos ut admirationem faciant, eo urbanitatis colore conspersos ut Romanis etiam hominibus possint imponere ac persuadere se idem cum ipsis natale solum habere. 50. Rogatus igitur ut diceret, recitavit hoc epigramma de Cupidine et Apolline sub quercu dormiente:
Dum somnus placidis Phoebum circumvolat alis, Et tegit umbriferis quercus opaca comis, Vicina properans vidit de rupe Cupido, Qui jussit celeres segnius ire pedes; Ac, "Solem video, dixit, recubare sub umbra, Quaeque diem retegunt lumina, nocte premi."
51. Erant in eo eruditorum numero quidam immisti a quibus nullum pensum exigebatur, sed praeteribantur immunes. Cujus rei causam exquirentibus nobis, respondit unus illos esse ex vetere Academia neque ullis legibus ad recitandum obstringi. 52. Sed cum pergeremus interrogare, quo ex genere hominum vetus Academia constaret, "Ex optimo, inquit, genere ac festivissimo. Ut enim ceterae res, ita etiam haec Academia a parvis initiis orta, ad hanc amplitudinem quam videtis excrevit. 53. Etenim ab initio aliquot tantum adolescentes coiere in hanc domum per Dionysia ut comoediis agendis requiem ac voluptatem exquirerent. Et sunt isti qui taciti inter alios sedent. Neque mos iste exolevit, sed viget nunc etiam. 54. Nec ad has comoedias, ut leges eorum sunt, quisquam nisi suffragiis admittitur, et si uno puncto minus tulerit, quamvis sit Dynasta, quamvis Rex ipse, repellitur ac rejicitur. Nuptis tantum nobilibus earumque viris simul liber ad eas aditus patet. Non enim putant indecorum ac turpe foeminis primariis aetate ac forma praestantibus risum movere." 55. Erat in hoc numero quidam honesta facie, capillo candido ac veste ad talos demissa, Ibero nomine, qui cum de more praeteriretur, surrexit ac, "Nolim, inquit, videri in comoediis tantum agendis satisfacere. Cupio etiam in versibus faciendis probari vobis industriam meam atque ostendam hoc epigrammate rationem tuendae per aestatem valetudinis." Erecti sunt omnium animi ad audiendum. Qui sic infit:
Aestate ut valeas tota, nec saeva Leonis Vesani possit stella nocere tibi, Os nigro semper madeat gelidoque Lyaeo, Et jaceant sicco cetera membra loco.
56. Risus est commotus et simul amoenum hominis ingenium cunctorum approbatione laudatum. De hoc audiebamus, esse neminem in illo nobilissimo actorum grege, qui Militem Gloriosum
Cf. Plauti fabulam et Terentianam.
ad veritatem propius exprimeret. Hunc propter ejus suavitatem ab omnibus diligi, hunc in conventibus amicorum, in conviviis, in compotationibus principem esse. 57. Restabat Micrus a Pisauro, qui fere semper postremus rogabatur. Huic nemo voce, nemo ingenii celeritate praestabat. Nemo erat in lacessendo respondendoque acutior, nemo in omni genere sermonis lepore ac festivitate conditior. Praeterea erat illi scribendi genus magnificum, enucleatum, dulce, sententiae splendidae et acutae. 58. Hic cum paratus ad dicendum venisset, noluit in quorundam ineptiis haerere qui cum multo ipsi malint dicere quam alii audire, recusando excusandoque diem consumunt, sed libera ingenuaque fiducia sic ait:
Dum pius Aeneas flammis torretur Amoris, Quas bibit ex oculis, dulcis Elisa, tuis, "Mene, ait, incolumem misere incendia Trojae, Ut Carthago novis ureret alta rogis? Heu dispar morior! Potuit tunc addere famam Mors mihi; nunc misero vita decusque perit."
59. "Cogitabam aliud etiam carmen vobis recitare, quo Philippi copiarum nostrarum Praefecti conjugem nuper extinctam, loquentem induco. Verum satietati aurium vestrarum potius occurrendum quam aliis eas versibus onerandas censeo. Quamobrem in praesentia supersedebo, illudque in aliud dicendi tempus rejiciam." 60. Sed omnes se statim velle audire dixerunt . Qui, solita alacritate, sic inquit:
Ut mea perpetuum celebretur fama per aevum, Spargitur hic lacrymis carminibusque lapis. Sunt haec grata quidem cineri pia munera nostro; Attamen illa magis gloria summa placet, Quod tibi conjugio fuerim sociata, Philippe, Luminibusque ipsis carior atque anima. Hoc mihi longa dabit securae tempora vitae; Unus eris titulis firma columna meis. Versibus indigeant aliae, mihi laudis abunde est, Quod tali dicor nupta fuisse viro. 10
61. Silentium, quo fuit exceptum hoc carmen, et cunctorum approbatio non mediocriter placuisse illud ostendit. Sed cum jam nemo videretur superesse qui diceret, discedendi causa omnes surrexerunt. At Hiero Volusius qui ita copiose culicem laudaverat, manu silentium indixit ac, "Nolim, inquit, videri venisse asymbolus in hunc locum, vel potius in hoc litterarium quasi convivium, ubi a tot litteratis viris tanquam a convivis collectae sunt exactae. Quamobrem ego etiam in commune aliquod conferam, ac recitabo Iambum quo Ursati, virtutis et honoris antistitis nuper extincti, immaturam mortem deflevi. Qui erat, ut scitis, exemplum innocentiae virtutumque omnium."
62.
Praeceps in improbum nefas semper ruit Non aequa mens mortalium: Nec jussa legum comprimunt minacium; Nec saeva lictorum manus Peccare conantem securibus tenet; Nec dicta justis praemia Ad fulgidum Virtutis excitant decus. Sic recta, quae sunt, odimus. Quae laus tibi, decusque quantum saeculis, Ursate, restat omnibus, Quem nec virens aetatis ac florens decor, Nec purpurae clarus nitor, Virtutis arcta perculit de semita, Traxitque segne in ocium? Miramur, atra te quod abstulit dies, Citoque mersit funere: At rara res non longa dat spectacula De se, sed interit brevi: Tu aetatis haud probae, velut miraculum, Praecox in astra diffugis. 20
63. Haec cum dixisset, conclamatum est ilicet. Itaque, facta potestate abeundi, consurgimus, relictaque academicorum corona, quae obviam Hieroni processerat eidemque doctissimam illam culicis laudationem gratulabatur, una cum reliqua turba discedimus.
IVAs.1. At domus illius limen egressi, longum agmen impuberum puerorum aspicimus, qui nudis pedibus atque oculis humi defixis, bini incedebant ac nescio quod carmen flebili voce atque demissa canebant. Hos magnus itidem puellarum numerus consequebatur, ad eundem fere modum concinentium. 2. Quod sane admirantibus nobis, inquit Gallonius: "Alexander, Daphnes et Apollinis praeses ac Dynasta clarissimus, sextum jam diem decumbit in lecto, gravi periculosoque morbo implicitus. Atque, ut audivi, dum vos attentius dicta Academicorum excipitis, paucis abhinc horis morbus illi amplior est factus, ita ut medici prope desperent. At hi pueri puellaeque, quae ejus misericordia sustentantur, ad omnia Deorum pulvinaria Aesculapium orant ut fit propitius. Et sane magnum haec civitas damnum immaturo ejus interitu faciet, quo nemo est qui sumptu ac magnificentia longius prodeat. 3. His dictis, quia non multum ad solis occasum temporis supererat, pedetentim ac placide domum regredimur. Ubi nos primo coenae, tum lecto tradidimus.
4. Sed circa secundam noctis vigiliam expergiscimur, querulis lamentantium vocibus excitati, quae totam viciniam impleverant. 5. Quamobrem exterriti consurgimus, capita ex fenestra proferimus, easque lamentationes ex nosocomio Gallonii aedibus proximo venire comperimus. Nullae aliae voces exaudiebantur nisi illae: "Hei mihi, hei mihi! crucior, disrumpor; lien, hepar, intestina omnia seditionem faciunt, eruptionem parant." 6. Erat nosocomium illud omnium ejus urbis maximum ac celeberrimum ibique ad aegrotos procurandos magnus mercenariorum numerus conductus alebatur, quibus Magistri auctoritate et nomine imperabat senex quidam, ut dicebatur praeparcus et durus, qui nulli rei ita studebat ut parsimoniae. Verum nullum in ea re neque judicium neque modum adhibebat; nam interdum ut minam lucrifaceret, talentum magnum perdebat. 7. At Gallonius, sive captus misericordia laborantium mercenariorum, sive vitio gentis humanae avidus cognoscendi quid esset, "Quid si adeamus, inquit, et laborantibus succurramus?" "Censeo", ait Aemilius atque una omnes, succincti gladiis, miseris in auxilium properamus. 8. Sed, nosocomium ingressi, perreptamus usque illud omne, ad coenationem, ad penum, ad tabernam aromatariam, quo non? neque quisquam occurrebat. Unum in valetudinario medicum cucurbitulas aegrotanti aeneas applicantem offendimus, eidemque cruorem ex cute securi ducentem. 9. Postremo cum fieret obviam nemo, secuti querentium sonitum latrinam intramus, ubi totam familiam ventris necessitate compulsam, coisse comperimus. Erant in eo loco stercorariae sellae plus quindecim omnesque ad unam ab exonerantibus ventrem obsessae. 10. Sed qui postremi accurrerant, rogabant primos ut surgerent, ut locum darent. Alii iracundiores, se iis in gremium alvum educturos minabantur. Alii ad vim confugiebant, ac sellarum obsessores loco movere nitebantur, omnesque strepitu obscoeno simul atque odore locum implebant. 11. Rogamus unum, qui surrexerat, unde natum esset quod omnes una atque eadem hora citata alvus exerceret? Respondet se id vino tribuere, quod in proxima coena bibissent. Etenim magister nosocomii, homo parcus ac tenax, cum faecis magnam vim pluribus ex doliis collectam projici nollet, consultavit cum cellario quemadmodum eam potantibus nobis obtruderet. 12. Ille, ut a Magistro gratiam iniret, "Concinnabo tibi, inquit, ex hac faece vinum ita purum, ita liquidum, ita simul mordax et lene ut qui degustet non modo non aspernetur, verum avariter in se illud ingurgitet." 13. In pauca ut conferam, faecem illam diligenter collectam multa vappa diluit additisque ovorum vitellis, sulphure ac magna praesertim aluminis copia totam eliquat ac pro vino hauriendam exhibet. 14. Vix horae quatuor intercesserant ab ejus epotatione, cum coepit singulis nobis alvus effluere atque acerbissimis doloribus distrahi. 15. Haec audientes, in eum plane risum effundebamur ut prope ilia disrumperentur. Sed Gallonius bono eum animo esse jussit. Se enim sperare vinum illud ipsis medicae potionis loco futurum, quae lethales morbos averteret, quos pestilens anni tempus induxisset. Statimque discedimus, lectum repetimus, redormimus.