Erasmus Roterodamus Thomae Moro suo s. d.
Superioribus diebus quum me ex Italia in Angliam reciperem, ne totum hoc tempus, quo
equo fuit insidendum A)MOU/SOIS et illiteratis fabulis
tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel
amicorum, quos hic ut doctissimos, ita et suavissimos reliqueram, recordatione frui.
Inter hos tu, mi More, vel in primis occurrebas: cuius equidem absentis absens memoria
non aliter frui solebam quam praesentis presens consuetudine consueveram; qua,
dispeream, si quid unquam in vita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid
agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum videbatur accommodatum, visum
est Moriae encomium ludere. Quae Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum
admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit, quam es
ipse a re alienus. Es autem vel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar, hunc
ingenii nostri lusum tibi precipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis
iocis, hoc est, nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis, impendio delectari;
et omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere. Quanquam tu quidem, ut pro
singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a vulgo dissentire soles, ita
pro incredibili morum suavitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere
et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu MNHMO/SUNON tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, utpote tibi
dicatam iamque tuam, non meam. Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui
calumnientur, partim leviores esse nugas, quam ut theologum deceant, partim mordaciores,
quam ut Christiane conveniant modestiae; nosque clamitabunt veterem comoediam, aut
Lucianum quempiam referre, atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti levitas
et ludicrum offendit, cogitent velim, non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a
magnis auctoribus factitatum; quum ante tot secula *BATROXOMUOMAXI/AN luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem
Ouidius, quum Busiridem laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, Iniustitiam
Glauco, Thersiten et quartanam febrim Favorinus, Calvitium Synesius, Muscam et
Parasiticam Lucianus; quum Seneca Claudii luserit A)POQE/WSIN, Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et
Apuleius asinum, et nescio quis Grunnii Corocottae porcelli testamentum, cuius et divus
meminit Hieronymus. Proinde, si videbitur, fingant isti, me laterunculis interim animi
caussa lusisse, aut si malint, equitasse in arundine longa. Nam quae tandem est
iniquitas, quum omni vitae instituto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum
permittere, maxime si nugae seria ducant, atque ita tractentur ludicra, ut ex his
aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obese, quam ex quorundam tetricis
ac splendidis argumentis? veluti quum alius diu consarcinata oratione rhetoricen aut
philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum adversus
Turcas movendum adhortatur, alius futura praedicit, alius novas de lana caprina
comminiscitur questiunculas. Ut enim nihil nugacius, quam seria nugatorie tractare, ita
nihil festivius, quam ita tractare nugas, ut nihil minus quam nugatus fuisse videaris.
De me quidem aliorum erit iudicium: tametsi, nisi plane me fallit FILAUTI/A, Stultitiam laudaivmus, sed non omnino stulte. Iam vero ut
de mordacitatis cavillatione respondeam, semper haec ingeniis libertas permissa fuit, ut
in communem hominum vitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem.
Quo magis admiror his temporibus aurium delicias, quae nihil iam fere nisi solennes
titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo praepostere religiosos videas, ut vel
gravissima in Christum convicia ferant citius, quam pontificem aut principem levissimo
ioco aspergi; praesertim si quid PRO\S TA\ A)/LFITA attinet.
At enim qui vitas hominum ita taxat, ut neminem omnino perstringat nominatim, quaeso,
utrum is mordere videtur, an docere potius, ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus
ipse me taxo? Praeterea qui nullum hominum genus praetermittit, is nulli homini, vitiis
omnibus iratus videtur. Ergo si quis extiterit, qui sese laesum clamabit, is aut
conscientiam prodet suam, aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac
mordacius divus Hieronymus, ne nominibus quidem aliquoties parcens. Nos, praeterquam
quod a nominibus in totum abstinemus, ita praeterea stilum temperavimus ut cordatus
lector facile sit intellecturus nos voluptatem magis, quam morsum quaesisse. Neque enim
ad Iuvenalis exemplum, occultam illam scelerum sentinam usquam movimus, et ridenda magis
quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est, quem nec ista placare possunt, is
saltem illud meminerit, pulchrum esse a stultitia vituperari: quam quum loquentem
fecerimus, decoro personae serviendum fuit. Sed quid ego haec tibi, patrono tam
singulari, ut caussas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime
More, et Moriam tuam gnaviter defende. Ex Rure , quinto Idus Iunias. An. MDVII.