Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Personae

Co.

Atqui pastorem decet hospitalitas.

Pas.

Pastor sum ovium, non amo lupos.

Co.

At non perinde fortassis odisti lupas. Sed quo tandem merito sic abhorres a nobis, ut ne tecto quidem digneris? Neque enim te gravabimus coena.

Pas.

Dicam, quia si conspiceretis in aedibus meis gallinam aliquam aut pullos gallinaceos, cras in concione traducerer apud populum. Hanc soletis referre gratiam communicati hospitii.

Co.

Non omnes sumus istiusmodi.

Pas.

Sitis cuiusmodi voletis, ego vix sancto Petro fiderem, si tali cultu veniret ad me.

Co.

Si ita stat sententia, saltem indica diversorium aliud.

Pas.

Est in hoc vico diversorium publicum.

Co.

Quod habet signum?

Pas.

In tabula pensili videbitis canem os inserentem in ollam. Hoc agitur in culina, ad abacum rationalem sedet lupus.

Co.

Signum inauspicatum.

Pas.

Fruamini.

Be.

Quod genus pastoris hoc est, per illum liceret perire fame.

Co.

Si non melius pascit oves quam nos, oportet esse parum obesas.

Be.

In malis rebus opus est bono consilio. Quid fiet?

Co.

Perfricanda frons est.

Be.

Nimirum inutilis est pudor, quum urget necessitas.

Co.

Admodum sanctus Franciscus aderit nobis.

Be.

Pro fortuna.

Co.

Non exspectabimus pandochei responsum pro foribus, sed recta irrumpemus in ipsum vaporarium, nec facile patiemur nos eiici.

Be.

0 facinus impudens.

Co.

Hoc satius quam noctem agere sub dio ac perire frigore. Interim depone pudorem in sacculo, cras resumpturus, ubi videbitur.

Be.

Scilicet, sic res ipsa suadet.

Pan.

Quod animantium genus hic video?

Co.

Servos Dei, filios sancti Francisci, vir optime.

Pan.

An Deus talibus servis delectetur, nescio, ego mihi nolim multos esse domi.

Co.

Quam ob rem?

Pan.

Quia ad edendum ac bibendum plusquam viri estis, ad laborandum nec manus habetis nec pedes. Ohe, vos estis filii sancti Francisci? Soletis praedicare eum esse virginem, et habet ille tot filios?

Co.

Spiritus filii sumus, non carnis.

Pan.

Infelix genitor ille. Nam quod in vobis pessimum est, animus est. Corpore nimium valetis, planeque melius habetis ista parte, quam expediar nobis, qui alimus uxorem et filias.

Co.

Tu forte suspicaris nos esse ex eorum genere, qui degenerant a progenitoris instituto. Nos sumus Observantes.

Pan.

Ego igitur observabo ne quid adferatis detrimenti. Nam istud genus ego odi pessime.

Co.

Quam ob rem, te quaeso?

Pan.

Quia circumfertis dentes, nec circumfertis pecuniam. Hoc genus hospitum mihi est ingratissimum.

Co.

At laboramus vobis.

Pan.

Vultis ostendam vobis quomodo laboretis?

Co.

Ostende.

Pan.

Inspicite picturam vobis proximam ad laevam. Illic videtis vulpem concionantem, sed a tergo anser collum profert e cuculla. Rursus videtis lupum absolventem confessum, sed prominet pars ovis occultatae sub veste. Videtis simium assidentem aegroto in veste Franciscana, altera manu praefert crucem, alteram habet in crumena aegrotantis.

Co.

Non inficiamur hac veste nonnunquam tegi lupos, vulpes ac simias, sed fatemur etiam saepe tegi porcos, canes, equos, leones ac regulos. Quin eadem vestis tegit multos bonos viros. Vestis ut neminem reddit meliorem, ita nullum reddit deteriorem. Proinde iniquum est quenquam ex veste aestimare. Alioqui tua vestis, qua nonnunquam uteris, esset execranda, quae multos tegit fures, homicidas, veneficos et adulteros.

Pan.

De veste cedam, si numeretis.

Co.

Rogabimus Deum pro te.

Pan.

Ego vicissim pro vobis, operam opera pensans.

Co.

Atqui non ab omnibus accipiendum.

Pan.

Cur vobis religio est contingere pecuniam?

Co.

Quia pugnat cum professione nostra.

Pan.

Itidem cum mea professione pugnat admittere gratuitum hospitem.

Co.

At nos cogit regula non contingere pecuniam.

Pan.

At mea regula diversum praecipit.

Co.

Ubi est tua regula?

Pan.

Lege versus istos.


Hospes, in hac mensa fuerint quum viscera tensa
Surgere ne properes, ni prius annumeres.
Co.

Nos non erimus tibi sumptui.

Pan.

At qui mihi non sunt sumptui, ne quaestui quidem sunt.

Co.

Deus abunde pensabit, si quid officii nobis praestiteris.

Pan.

Istis verbis non alo familiam.

Co.

Abdemus nos in angulum vaporarii, neque cuiquam erimus molesti.

Pan.

Non fert tales homines hoc vaporarium.

Co.

Itane nos eiicis, fortassis hac nocte devorandos a lupis?

Pan.

Lupus lupinam non est, ut nec canis caninam.

Co.

Crudelis esses, si hoc faceres Turcis; qualesquales sumus, homines sumus.

Pan.

Surdo canitis.

Co.

Tu molliter foves corpus tuum, nudus recubans post vaporarium; et nos extrudis frigore nocturno perituros, etiamsi parcant lupi.

Pan.

Sic vixit Adam in Paradiso.

Co.

Vixit, sed innocens.

Pan.

Et ego innocens.

Co.

Fortassis detracta syllaba prima. At vide, si tu nos nunc extrudis e paradiso tuo, ne Deus te non recipiat in suum.

Pan.

Bona verba.

Ux.

Mi vir, tot tua malefacta saltem hoc beneficio pensa, patere hos hac nocte tecto nostro uti; sunt viri boni, senties quaestum hinc fieri uberiorem posthac.

Pan.

Ecce deprecatricem, suspicor convenire inter vos, nec admodum lubens audio hoc elogium a muliere, viri boni.

Ux.

Hau, non ita est, sed cogita, quoties peccaris alea, temulentia, rixis, pugnis; saltem hac eleemosyna redime tua peccata, ne eiicias hos, quos optaris tibi adesse morienti; scurras et sanniones recipis saepenumero, et hos extrudis?

Pan.

Unde ista concionatrix nobis? Abi tu, et cura rem culinariam.

Ux.

Id quidem fiet.

Be.

Mitescit et sumit indusium lineum, spero fore recte.

Co.

Et mensam insternunt pueri. Bene habet, quod nulli veniunt hospites, alioqui nobis erat exulandum.

Be.

Feliciter cecidit, quod e proximo oppidulo retulimus nobiscum lagunculam vini et agni coxam assam. Alioqui hic, ut video, ne foenum quidem impartisset nobis.

Co.

Iam accubuere pueri. Adiungamus nos in mensae partem, sic tamen, ne cui incommodemus.

Pan.

Vobis imputandum arbitror, quod hodie nullum habeo convivam praeter domesticos et vos inutiles.

Co.

Nisi frequenter hoc accidit, imputa nobis.

Pan.

Frequentius quam vellem.

Co.

Noli laborare, vivit adhuc Christus, qui non deseret suos.

Pan.

Audivi vos dici evangelicos. At evangelium prohibet per viam circumferri peram aut panes. Vos manicas habetis pro pera, ut video. Nec panes modo circumfertis, verumetiam vinum et delicias carnium.

Co.

Fruere nobiscum, si libet.

Pan.

Meum vinum ad istud collatum vappa est.

Co.

Gusta et de carnibus, nobis enim superest.

Pan.

O felices mendicos, uxor mea nihil hodie coxit praeter caules et laridum rancidum.

Co.

Commutemus, si videtur, nostros apparatus. Nam nostra nihil refert, quibus vescamur.

Pan.

Cur igitur non circunfertis caules et vappam?

Co.

Quoniam haec nobis obtrudere maluerunt, apud quos hodie pransi sumus.

Pan.

Gratis pransi?

Co.

Maxime. Imo gratias etiam egerunt et abeuntes his apophoretis onerarunt.

Pan.

Unde venitis?

Co.

E Basilea.

Pan.

Hui. E tam longinquo?

Co.

Sic est.

Pan.

Quod tandem genus hominum estis vos, qui sic oberratis sine iumento, sine crumena, sine famulitio, sine armis, sine commeatu?

Co.

Vides qualecunque vestigium evangelicae vitae.

Pan.

Mihi videtur erronum vita, qui vagantur cum reticulo.

Co.

Tales errones erant Apostoli, talis erat et dominus Iesus.

Pan.

Nostis artem chiromanticam?

Co.

Nihil minus.

Pan.

Unde igitur suppetit victus?

Co.

Ab eo qui promisit.

Pan.

Quis ille?

Co.

Qui dixit: Nolite esse soliciti, haec omnia adiicientur vobis.

Pan.

Promisit, sed quaerentibus regnum Dei.

Co.

Id facimus pro virili.

Pan.

Apostoli clarebant miraculis, sanabant aegrotos, proinde non mirum illis ubique suppetisse victum, vos nihil tale potestis.

Co.

Possemus, si similes essemus Apostolis et si res posceret miraculum. At miracula data sunt ad tempus incredulis. Nunc nihil opus nisi pia vita. Et saepe felicius est aegrotare quam valere, saepe felicius mori quam vivere.

Pan.

Quid igitur vos facitis?

Co.

Quod possumus, pro sua quisque dote divinitus donata consolamur, exhortamur, admonemus, corripimus, ubi se dederit occasio; nonnunquam et concionamur, sicubi comperimus pastores mutos; si non datur prodesse, damus operam, ne quem laedamus moribus et lingua.

Pan.

Utinam cras velis nobis concionari. Nam dies est apud nos festus.

Co.

Cui divo?

Pan.

Antonio.

Co.

Fuit is quidem vir bonus, sed unde dies festus?

Pan.

Dicam: abundat hic vicus subulcis propter vicinum nemus glandiferum. Et persuasum est Antonio delegatam curam eius pecoris, et ideo colunt illum, ne saeviat neglectus.

Co.

Utinam vere colerent illum.

Pan.

Quo pacto?

Co.

Sanctissime coluit divos, quisquis imitatus est.

Pan.

Totus hic vicus cras perstrepet compotationibus, saltationibus, lusibus, rixis et pugnis.

Co.

Sic ethnici quondam colebant Bacchum suum. Miror autem, si sic cultus Antonius non saevit in homines ipso pecore stultiores. Qualem habetis pastorem? mutum ac malum?

Pan.

Qualis sit aliis, nescio, mihi optimus est, nam hic potat totos dies. Neque quisquam plures adducit aut meliores combibones, magno meo bono. Atque adeo demiror illum nunc abesse.

Co.

Nos experti sumus parum commodum.

Pan.

Quid audio? salutastis hominem?

Co.

Ambivimus apud illum hospitium, ille non aliter quam lupos abegit a limine, et huc iussit abire.

Pan.

Ha ha, nunc intelligo. Hinc est quod noluit adesse, quod sciret vos heic futuros.

Co.

Estne mutus?

Pan.

Mutus? Nemo illo vocalior in vaporario, ac strenue boat in templo. Concionantem nunquam audivi. Sed quid pluribus opus? vos ipsi sensistis, ut intelligo, non esse mutum.

Co.

Estne peritus sacrarum literarum?

Pan.

Ait se peritissimum, sed quicquid talium rerum didicit, didicit in secreta confessione, sic ut fas non sit proferre apud alios. Quid multa? Dicam in summa: qualis est populus, talis est sacerdos, et plane nacta est suum patella operculum.

Co.

Fortasse non dabit locum concionaturo.

Pan.

Dabit, ad me recipio, sed hac lege, ne quid in illum iaculere, quemadmodum plerique soletis.

Co.

Rei malae assueverunt, qui hoc solent. Ego clam admoneo pastorem, siquid offendit; quod superest, episcoporum est munus.

Pan.

At tales aves huc raro devolant. Equidem video vos esse viros bonos. Sed quid sibi vult ista vestium varietas? Nam plerique hoc ipso iudicant vos esse malos, quod sic vestiamini.

Co.

Unde id?

Pan.

Nescio, nisi quod tales mihi comperiantur.

Co.

Multi hoc ipso iudicant nos esse sanctos, quod sic vestiamur; peccant utrique, sed tamen humanius peccant, qui ex veste bene de nobis suspicantur, quam qui male.

Pan.

Esto sane. Sed quae tandem utilitas tot discriminum?

Co.

Quid tu censes?

Pan.

Mihi quidem nulla videtur, nisi in pompis aut in bellis; in pompis enim circunferuntur variae personae, sanctorum, Iudaeorum, ethnicorum. Has ex diverso cultu dignoscimus. In bellis autem hoc praestaret cultuum varietas, ut suum quaeque vexillum copiae sequerentur neque fieret ordinum confusio.

Co.

Pulchre dicis, et haec vestis est militaris. Alius alium ducem sequimur, sed omnes militamus sub uno Caesare Christo. Verum in veste tria spectanda sunt.

Pan.

Quae?

Co.

Necessitas, usus et decorum. Cur sumimus cibum?

Pan.

Ne pereamus fame.

Co.

Sic aliquando sumenda vestis, ne pereamus frigore.

Pan.

Fateor.

Co.

Hoc melius praestat haec vestis quam tua. Tegit enim et caput et collum et scapulas, unde plurimum est periculi. Usus postulat varia vestium genera. Equitaturo convenit brevis, quiescenti longa, in aestate tenuis, in hyeme densa. Sunt Romae qui singulis diebus ter commutant vestem, mane sumunt duplicatam pellibus, sub meridiem accipiunt simplicem, rursus sub noctem aliquanto crassiorem. Verum non omnibus suppetunt mutatoria. Proinde haec vestis reperta est, una ad plurimos usus accommoda.

Pan.

Qui sic?

Co.

Si flat Boreas, aut si fervet sol, adducimus cucullam. Si calor offendit, dimittimus in tergum; si quiescendum est, dimittimus vestem; si ambulandum, subducimus aut succingimus etiam.

Pan.

Non pessime sapuit, quisquis hoc invenit.

Co.

Est autem hoc ad bene vivendum praecipuum, ut homo consuescat esse paucis contentus. Alioqui si deliciis aut affectibus indulgere coeperimus, nullus erit finis. At nulla vestis inveniri potuit, quae una tot commoditatibus subserviret.

Pan.

Assentior.

Co.

Nunc decorum inspiciamus. Dic mihi bona fide, si tu sumeres uxoris tuae vestem, nonne dicerent omnes te facere praeter decorum?

Pan.

Dicerent me insanire.

Co.

Quid tu diceres, si illa sumeret vestem tuam?

Pan.

Fortasse nihil mali dicerem, sed contunderem eam bonis fustibus.

Co.

Atqui nihil refert, qua veste utaris.

Pan.

Heic plurimum refert.

Co.

Nec mirum. Nam et ethnicorum leges puniunt virum ac foeminam, si diversi sexus cultum sumpserint.

Pan.

Nec iniuria.

Co.

Age, quid si senex octogenalrius sumeret sibi vestitum adolescentis quindecim annos nati, aut contra, si iuvenis sumeret vestem senis, nonne dicant omnes rem esse fustuario dignam? Aut si anus coleretur ad modum adolescentulae, et contra?

Pan.

Admodum.

Co.

Itidem si laicus sumat cultum sacerdotis, contra sacerdos laici.

Pan.

Uterque faceret indecore.

Co.

Quid si privatus sumeret ornamentum principis? Aut sacerdos privatus episcopi, num faceret indecore?

Pan.

Scilicet.

Co.

Quid si civis sumeret cultum militis, plumas ceteraque stultitiae Thrasonicae insignia?

Pan.

Rideretur.

Co.

Quid si inter milites Anglus gestaret crucem albam, Helvetius rubram, Gallus nigram?

Pan.

Faceret impudenter.

Co.

Quid itaque miraris nostrum hunc cultum?

Pan.

Quid intersit inter privatum et principem, inter virum ac foeminam, scio; quid intersit inter monachum et non monachum, nescio.

Co.

Quid interest inter pauperem et divitem?

Pan.

Fortuna.

Co.

Et tamen indecorum esset, si pauper imitaretur cultum divitis.

Pan.

Verum, ut nunc ferme coluntur divites.

Co.

Quid inter fatuum et sapientem?

Pan.

Aliquanto plus quam inter divitem et tenuem.

Co.

Nonne moriones aliter vestiuntur quam qui sapiunt?

Pan.

Nescio quid vos deceat, attamen vester cultus non multum abest ab illorum cultu, si qui addat auriculas et tintinnabula.

Co.

Hoc plane deest. Et sumus huius mundi moriones, si modo vere sumus, quod profitemur.

Pan.

Quid vos sitis nescio, illud scio multos esse moriones gestantes auriculas et tintinnabula, qui plus sapiant iis, qui gestant pilea suffulta pellibus, epomides reliquaque sapientium insignia. Itaque mihi stultissimum videtur sapientiam profiteri veste potius quam ipsa re. Vidi quendam plus quam morionem, qui gestabat vestem usque ad talos demissam, epomidem magistri nostri; aderat et vultus, qui videri posset gravis theologi. Disputabat apud omnes non sine specie gravitatis. Magnatibus autem non minus erat iucundus, quam quivis alius morio, quum stultitiae genere superaret omnes.

Co.

Quid igitur tu postulas ut princeps, qui ridet morionem, commutet cum illo vestem?

Pan.

Fortassis hoc postularet aliquando decorum, quod tu proponis, si libeat repraesentare veste quicquid est in animo.

Co.

Urges tu quidem, sed tamen arbitror non sine causa vestem suam additam morionibus.

Pan.

Ob quam?

Co.

Ne laedantur a quoquam, si quid imprudenter dixerint aut fecerint.

Pan.

Non dicam interim, quod ista res quosvis irritat potius ad laedendum, adeo ut frequenter a stultis fiant insani. Nec video cur, quum bos cornupeta, qui occiderit hominem, aut canis aut sus, qui occiderint infantem, afficiantur supplicio, morio qui sceleratiora commiserit praesidio stultitiae sinatur vivere. Illud expeto, cur vos distinguamini cultu a ceteris. Nam si quaevis caussa sufficit ad diversum cultum, oporteret pistorem aliter vestiri quam piscatorem, calcearium aliter quam vestiarium, aliter pharmacopolam quam oenopolam, aliter aurigam quam nautam. Vos si sacerdotes estis, cur secus vestimini quam reliqui sacerdotes? Si laici, cur a nobis differtis?

Co.

Olim monachi nihil aliud eramus, quam purior pars laicorum. Et hoc intererat inter monachum et alium laicum, quod nunc interest inter frugalem et probum virum suis manibus alentem familiam, et inter Snaphanum ex praedationum reditu iactantem sese. Post Romanus Pontifex addidit nobis suos honores, vestis ex nobis nacta est dignitatem, quae nunc nec laicorum est nec sacerdotum, sed tamen huius, qualis qualis est, non puduit aliquando Cardinales et summos Pontifices.

Pan.

At tandem decorum istud unde sumitur?

Co.

Nonnunquam ex ipsa rerum natura, nonnunquam ex consuetudine mortalium et opinione. Nonne iudicarent omnes absurdum, si quis tergore bubulo sic vestiretur, ut cornua prominerent in capite et cauda traheretur humi?

Pan.

Ridiculum sane.

Co.

Rursum si quis vestem haberet, quae faciem ac manus tegeret, pudenda ostenderet?

Pan.

Multo absurdius.

Co.

Ob id notati sunt ab ethnicis etiam scriptoribus, qui multicia sumerent foeminis etiam indecora; verecundius enim est nudum esse, qualem te offendimus in vaporario, quam uti veste pellucente.

Pan.

Ego puto totum hoc de cultu pendere a consuetudine ac persuasione mortalium.

Co.

Qui sic?

Pan.

Non multi sunt dies, quod heic diversati sunt, qui se praedicarent peragrasse varias regiones nuper inventas, et quas in priscorum cosmographorum picturis desideramus. Hi se narrabant pervenisse ad insulam quandam coeli temperatissimi, ubi summi dedecoris loco habebatur tegere corpus.

Co.

Isti fortassis belvarum ritu vivebant.

Pan.

Imo, ut aiebant, humanissimam agebant vitam. Degebant sub rege, eum comitabantur ad opus mane, non amplius quam horam unam singulis diebus.

Co.

Quid operis faciebant?

Pan.

Evellebant radicum genus, quod illis tritici loco est, et tritico tum gratius tum salubrius; quo peracto redeunt ad suum quisque negotium, et quod cuiusque lubitum est animo, faciunt. Sancte educant liberos, vitant et puniunt flagitia, sed nullum acerbius quam adulterium.

Co.

Quo supplicio?

Pan.

Foeminis ignoscitur, datur hoc sexui. Ceterum viris adulterii convictis haec poena est, ut per omnem vitam in publicum prodeant membro pudendo velo obtecto.

Co.

O grave supplicium!

Pan.

Atqui consuetudo persuasit illis hoc esse quovis supplicio gravius.

Co.

Ubi contemplor quid possit persuasio, propemodum assentior tibi. Etenim si quis vellet furem aut homicidam afficere extrema ignominia, nonne satis esset, si praecideret illi interulam supra nates, si partes pudendas turpiter prominentes lupinis pellibus convestiret, caligas diversis coloribus variegaret, vestem quae thoracem tegit ac brachia totam conscinderet, veluti rete faciens e veste, scapulas et pectus nudaret, barbam partim demeteret novacula, partim promitteret, partim intorqueret, capillos tonderet, adderet pileum undique sectum cum ingenti fasciculo plumarum, ac sic iuberet prodire in publicum? Nonne magis traduceret hominem, quam si morionis cucullam adderet cum auriculis praelongis ac tintinnabulis? Et tamen sic vitro sese ornant milites ac sibi placent. Et reperiunt quibus hoc pulchrum videatur, quum nihil possit esse insanius.

Pan.

Imo non desunt honesti cives, qui hoc pro viribus aemulentur.

Co.

Atqui si quis nunc conetur Indorum aemulari cultum, qui plumis avium vestiuntur, nonne pueris omnibus videretur insanire?

Pan.

Prorsus.

Co.

Atqui quod nos miramur etiam, longe insanius est illo. Proinde ut verum est, nihil esse tam absurdum, quod non commendet assuetudo, ita negari non potest in vestibus esse quoddam decorum, quod apud sanos et cordatos semper decorum est. Ac rursus indecorum, quod apud omnes qui sapiunt, indecorum videri debeat. Quis enim non ridet, quoties videt foeminas onustas longae vestis coronide, quae nobilitatem generis caudae longitudine metiuntur? Quanquam hoc non pudet imitari quosdam Cardinales, duntaxat in palliis. Et tamen res est adeo violenta consuetudo, ut non sit huic aut illi liberum mutare, quod receptum est.

Pan.

Satis de consuetudine. Sed dic tu mihi, quid sentias, utrum existimes satius monachos non differre a ceteris cultu, an differre?

Co.

Equidem arbitror simplicius et christianius non aestimari quenquam ex cultu, modo sit honestus ac decorus.

Pan.

Cur igitur vos non abiicitis cucullas?

Co.

Cur Apostoli non statim vescebantur cibis quibuslibet?

Pan.

Nescio, dic tu.

Co.

Quoniam obstabat invicta consuetudo. Quod enim penitus infixum est animis hominum, multoque usu confirmatum inveteravit, ac velut in naturam abiit, subito tolli sine magna pernicie tranquillitatis humanae non potest, sed ita paulatim submovendum est, quemadmodum ille revulsit pilos caudae equinae?

Pan.

Tolerarem, si monachorum omnium esset unus cultus. Tot discrimina quis ferat?

Co.

Hoc malum usus invexit, qui nihil non invehit. Benedictus non commentus est novum cultum, sed is quo tum utebatur cum suis, erat cultus laici simplicis ac probi. Nec Franciscus invenit novam formam, sed haec erat vestis pauperum ac rusticorum. Posteriores additis quibusdam verterunt rem in superstitionem. Nonne videmus et hodie quasdam anus tenentes sui seculi cultum, qui magis est diversus a cultu horum temporum, quam meus cultus abest a tuo?

Pan.

Videmus.

Co.

Itaque quum hunc cultum vides, vides reliquias prisci seculi.

Pan.

Ergo nihil habet aliud sanctimoniae cultus vester?

Co.

Nihil prorsus.

Pan.

Quidam iactant istos cultus praemonstratos divinitus a diva Virgine matre.

Co.

Ista sunt hominum somnia.

Pan.

Sunt qui desperent se posse a morbo revalescere, ni vestiantur cultu Dominicano. Imo qui ne sepeliri quidem velint, nisi in veste Franciscana.

Co.

Ista qui suadent, aut captatores sunt aut fatui, qui credunt, superstitiosi. Deus non minus dignoscit nebulonem in veste Franciscana quam militari.

Pan.

At minor est plumarum varietas in avibus, quam in vobis cultus.

Co.

An non itaque pulchrum est imitari naturam? sed pulchrius vincere.

Pan.

Utinam vinceretis et rostrorum varietate.

Co.

Sed age, varietati quoque patrocinabor, si pateris. Nonne aliter vestitur Hispanus, aliter Italus, aliter Gallus, aliter Germanus, aliter Graecus, aliter Turca, aliter Saracenus?

Pan.

Scilicet.

Co.

Et in eadem regione quanta varietas vestium, etiam in eiusdem sexus, aetatis et ordinis hominibus. Quanto alius cultus Veneto, alius Florentino, alius Romano. Atque haec intra unam Italiam.

Pan.

Credo.

Co.

Hinc nata est et nostra varietas. Dominicus sumpsit cultum a probis agricolis eius Hispaniae partis in qua vixit, Benedictus a rusticis eius Italiae partis in qua vixit, Franciscus ab agricolis diversae partis. Atque item de ceteris.

Pan.

Proinde quantum video, vos nihilo estis sanctiores nobis, nisi sanctius vixeritis.

Co.

Imo peiores vobis, qui parum pie viventes gravius offendamus animos simplicium.

Pan.

Est igitur aliqua spes de nobis, qui nec patronum habemus nec cultum nec regulam nec professionem?

Co.

Habes, o bone, vide ut serves. Quaere a susceptoribus tuis quid professus sis in baptismo, quam vestem illic acceperis. Et humanam regulam desideras, qui regulam evangelicam professus sis? Desideras hominem patronum, qui patronum habeas Iesum Christum? Quum duceres uxorem, nihil professus es? Cogita quid debeas coniugi, quid liberis, quid familiae, et senties te plus habere sarcinae, quam si Francisci regulam professus esses.

Pan.

Credisne ullum pandocheum ingredi coelum?

Co.

Quid ni?

Pan.

Multa hunt ac dicuntur in hac domo, quae parum respondent evangelio.

Co.

Quae?

Pan.

Alius bibit plus satis, alius obscoene loquitur, quidam rixantur, quidam obtrectant. Denique an cetera sint casta, nescio.

Co.

His occurrendum est, quantum potes. Si non potes, certe ne alas quaestus causa haec mala, neve accersas.

Pan.

Nonnunquam parum bonae fidei sum in vino.

Co.

Qui sic?

Pan.

Ubi sensero illos plus satis incalescere, largiter aquam admisceo.

Co.

Istud quidem levius est quam si quibuslibet vendas vinum periculosis medicamentis infectum.

Pan.

Dic mihi serio, quot dies fuisti in hoc itinere?

Co.

Mensem ferme.

Pan.

Quis interim vos curat?

Co.

Nonne bene curantur qui habent uxorem, liberos, parentes et cognatos?

Pan.

Saepenumero.

Co.

Tu non habes nisi unam uxorem, nos centum; tu non nisi unicum patrem, nos centum; tu non nisi unicam domum, nos centum; tu non nisi paucos liberos, nos innumeros; tu non nisi paucos cognatos, nos infinitos.

Pan.

Qui sic?

Co.

Quia latius se porrigit cognatio spiritus, quam carnis. Et ita nobis pollicitus est Christus, et experimur verum, quod pollicitus est.

Pan.

Nae tu mihi praebuisti sat lepidum convivam. Emoriar nisi malim hanc confabulationem, quam pastoris mei compotationem. Cras dignaberis aliquid dicere populo. Et si posthac continget te hac facere iter, scito tibi hic paratum locum.

Co.

Quid si alii veniant?

Pan.

Non erunt ingrati, modo tui similes.

Co.

Meliores, uti spero.

Pan.

Verum inter tam multos malos quomodo dignoscam bonos?

Co.

Dicam paucis, sed in aurem.

Pan.

Dic.

Co.

Meminero et faciam.