Personae
Au.
Puerorum est cantilena, Saluta libenter. Verum haud scio, an mihi fas sit tibi dicere salutem.
Ba.
Equidem malim, qui det salutem, quam qui dicat. Sed quam ob rem istuc ais, Aule?
Au.
Quam ob rem? Quia, si scire vis, oles aut sulphur, aut fulmen Iovis.
Ba.
Sunt et Veioves, sunt bruta fulmina, multum etiam origine dissidentia a fatidicis. Nam,
ut suspicor, tu de anathemate sentis.
Au.
Rem coniectas.
Ba.
Audivi quidem horrenda tonitrua, fulminis ictum non sensi.
Au.
Qui sic?
Ba.
Quia nihilo peius concoquo, neque irrequietius dormio.
Au.
Sed hoc periculosius solet esse malum, quia non sentitur. Verum haec bruta fulmina,
quae tu vocas, feriunt montes et maria.
Ba.
Feriunt, sed irritis ictibus. Est et fulgur e vitro, seu vase aereo.
Au.
Certe territat et hoc.
Ba.
Verum, sed pueros. Solus Deus habet fulmen, quo feriat animam.
Au.
Quid si Deus est in suo vicario?
Ba.
Utinam sit!
Au.
Imo multi demirantur te iam dudum non esse quovis carbone atriorem.
Ba.
Finge me talem. Atqui tanto magis erat optanda salus perdito, si placet Evangelica doctrina.
Au.
Optanda quidem, at non dicenda.
Ba.
Cur ita?
Au.
Quo pudescat ictus fulmine, ac resipiscat.
Ba.
Si sic nobiscum egisset Deus, perieramus omnes.
Au.
Quam ob rem?
Ba.
Quia quum essemus inimici Dei, cultores idolorum, militantes in castris Satanae, hoc
est, modis omnibus excommunicatissimi, tum ille maxime nobiscum confabulatus est per
filium suum, suoque colloquio nos restituit in vitam, quum essemus mortui.
Au.
Ista quidem vere narras.
Ba.
Imo male ageretur cum omnibus aegrotis, si medicus fugeret alloquium, quoties ingens
morbus gravat miserum: imo quum maxime conveniebat adesse medicum.
Au.
At ego metuo, ne tu mihi citius adfles aliquid tui mali, quam fiat, ut tuo morbo
medear. Nonnunquam usu venit, ut pro medico fiat palaestrites, qui visit aegrotum.
Ba.
Ita quidem usu venit in corporum morbis; verum in animi malis est tibi parata antidotus
adversus omne contagium.
Au.
Quaenam?
Ba.
Adamantinum propositum, non divelli a sententia semel infixa. Deinde cur palaestram
metuis, ubi res verbis agitur?
Au.
Est aliquid quod dicis, si modo spes sit profectus.
Ba.
Proverbio dicitur: Donec spirat homo, sperandum esse. Et iuxta Paulum, Caritas
nescit desperare, quia sperat omnia.
Au.
Non pessime mones, atque hac spe puto mihi fas esse tecum miscere sermonem
aliquantisper: ac, si pateris, medicum agam.
Ba.
Licet.
Au.
Vulgo sunt invisi percunctatores. Et tamen in medicis probantur, qui percunctantur de singulis.
Ba.
Percunctare a coelo usque ad terram, si libet.
Au.
Experiar, modo fidem des, te responsurum ex animo.
Ba.
Do, modo sciam, qua de re velis percunctari.
Au.
De Symbolo Apostolorum.
Ba.
Audio militare verbum, nec recuso haberi pro hoste Christi, si quid heic fefellero.
Au.
Credis in Deum patrem omnipotentem, qui condiderit coelum ac terram?
Ba.
Et quidquid coelo terraque continetur, atque etiam mentes angelicas.
Au.
Quum Deum dicis, quid sentis?
Ba.
Sentio mentem esse quandam aeternam, quae nec initium habuerit, nec finem sit habitura,
qua nihil esse potest nec maius, nec sapientius, nec melius.
Au.
Ista quidem satis pie.
Ba.
Quae nutu suo omnipotenti condidit quidquid est rerum visibilium aut invisibilium: quae
sapientia mirabili moderatur ac gubernat universa, sua bonitate pascit ac servat omnia,
atque hominum genus collapsum gratuito restituit.
Au.
Sunt quidem ista tria praecipua in Deo: sed quid fructus capis ex istorum cognitione?
Ba.
Quum omnipotentem cogito, me totum illi submitto, ad cuius maiestatem nihil est hominum
aut angelorum sublimitas. Deinde plena fiducia credo, quod ab illo factum tradunt sacrae
literae, simulque futurum, quidquid ille promisit, quando nutu, quidquid vult, potest,
quantumvis homini videatur impossibile. Ita fit, ut meis viribus diffisus, totus ab illo
pendeam, qui potest omnia. Ubi sapientiam illius intueor, nihil tribuo meae sapientiae,
verum credo omnia rectissime iustissimeque ab eo fieri, etiamsi iuxta sensum humanum
videantur absurda aut iniqua. Quum bonitatem considero, video nihil esse in me, quod
illius gratuitae beneficentiae non debeam: et nullum arbitror esse tantum crimen, quod
ille nolit ignoscere resipiscenti: neque quidquam esse, quod ille non sit largiturus cum
fiducia petenti.
Au.
Num satis esse putas, quod credis illum esse talem?
Ba.
Nequaquam, sed sincero affectu totam fiduciam ac spem in illum unum transfero,
detestans Satanam, omnemque idololatriam, et quidquid est artium magicarum. Illum solum
adoro, nihil illi nec praeferens, nec aequans; non angelum, non parentes, non liberos,
non uxorem, non principem, non opes, non honores, non voluptates; paratus et vitam
illius caussa perdere, si iusserit; certus eum non posse perire, qui se totum illi tradiderit.
Au.
Nihil igitur colis, nihil times, nihil amas, nisi unum Deum?
Ba.
Si quid veneror, si quid metuo, si quid amo praeter eum, eius caussa amo, metuo, colo,
omnia ad illius gloriam referens, semper illi gratias agens, sive laeta contingunt, sive
tristia: sive mori datur, sive vivere.
Au.
Sana quidem est hactenus tua oratio. De secunda persona quid sentis?
Ba.
Sciscitare.
Au.
Credis, Iesum fuisse Deum et hominem?
Ba.
Maxime.
Au.
Qui fieri potuit, ut idem sit Deus immortalis, et homo mortalis?
Ba.
Istuc illi facile fuit efficere, qui quidquid vult, potest. Et ob divinam naturam, quam
eandem habet cum patre, quidquid magnitudinis, sapientiae et bonitatis attribuo patri,
idem tribuo et filio: quidquid debeo patri, debeo et filio: nisi quod ita visum est
patri, ut per filium conderet ac donaret nobis omnia.
Au.
Cur igitur sacrae literae filium magis appellant Dominum quam Deum?
Ba.
Quia Deus auctoritatis, hoc est, principatus est nomen, quae patri praecipue convenit,
qui simpliciter principium est omnium, atque ipsius etiam deitatis fons: Dominus
redemptoris et assertoris vocabulum est. Quanquam et pater redemit per filium, et filius
Deus est, sed ex Deo patre.
Au.
Ergo et in Iesu collocas tuam fiduciam?
Ba.
Quidni?
Au.
Sed Propheta maledictum dicit, qui fidit in homine.
Ba.
Sed huic uni homini data est omnis potestas in coelo et in terra: ut in nomine eius
flectatur omne genu coelestium, terrestrium, et inferorum. Quanquam nec in hoc fiduciae
speique meae sacram, ut aiunt, ancoram figerem, ni Deus esset.
Au.
Cur eum filium appellat?
Ba.
Ne quis somniet esse creaturam.
Au.
Cur unicum?
Ba.
Ut discernat naturae filium a filiis adoptivis, cuius cognominis honorem nobis etiam
impartit, ut neminem praeter hunc alium exspectemus.
Au.
Cur eum, qui Deus erat, hominem fieri voluit?
Ba.
Ut homines homo reconciliaret Deo.
Au.
Credis conceptum citra virilem operam, opificio Spiritus Sancti, ac natum ex incorrupta
virgine Maria, de illius substantia sumpto mortali corpore?
Ba.
Maxime.
Au.
Cur sic nasci voluit?
Ba.
Quia sic decebat nasci Deum; sic decebat nasci, qui nostrae conceptionis ac nativitatis
sordes purificaret. Hominis filius nasci voluit Deus, ut nos in illum renascentes
efficeremur filii Dei.
Au.
Credis illum versatum in terris, ea gessisse miracula, ea docuisse, quae prodita sunt
literis evangelicis?
Ba.
Certius quam te credo esse hominem.
Au.
Non sum inversus Apuleius, ut suspiceris asinum latere sub hominis specie. Sed credis
hunc eundem esse Messiam illum, quem delinearant figurae legis, quem promiserant oracula
Prophetarum, quem tot seculis exspectarant Iudaei?
Ba.
Nihil habeo persuasius.
Au.
Credis, huius doctrinam ac vitam sufficere ad perfectam pietatem?
Ba.
Admodum.
Au.
Credis, eundem vere comprehensum a Iudaeis, vinctum, colaphis et alapis caesum,
consputum, irrisum, flagellatum sub Pontio Pilato, ac denique suffixum in crucem, atque
inibi mortuum?
Ba.
Maxime.
Au.
Credis, illum ab omni lege peccati cuiuscunque fuisse immunem?
Ba.
Quidni? agnum absque macula.
Au.
Credis, illum sua sponte haec omnia perpessum?
Ba.
Imo libenter, atque etiam sitienter, sed ex voluntate patris.
Au.
Cur pater filium suum unicum innocentem sibique carissimum haec tam atrocia pati voluit?
Ba.
Ut hac victima nos nocentes sibi reconciliaret, in illius nomen collocantes fiduciam ac
spem nostram.
Au.
Cur Deus passus est sic collabi totum humanum genus? et, si passus est, non patuit alia
via sarciendi ruinam nostram?
Ba.
Hoc mihi persuasit non humana ratio, sed fides, nulla ratione potuisse fieri melius,
neque ad salutem nostram utilius.
Au.
Cur hoc mortis genus illi potissimum placuit?
Ba.
Quia iuxta mundum erat probrosissimum: quia diri lentique cruciatus: quia conveniebat
illi, qui porrectis in omnem mundi plagam membris, omneis orbis nationes invitaret ad
salutem, et homines terrenis curis affixos evocaret ad coelestia. Denique ut referret
nobis serpentem aeneum, quem Moses suspenderat in stipite, ut, quicunque defigerent in
illum oculos, sanarentur a vulnere serpentum: fidemque prophetae liberaret, qui
praedixerat: Dicite in nationibus, regnavit a ligno Deus.
Au.
Cur et sepeliri voluit, idque tam accurate, oblitus myrrha et unguentis, inclusus novo
monumento, e solido vivoque saxo exciso, obsignato ostio, adhibitis etiam custodibus publicis?
Ba.
Quo magis constaret, esse vere mortuum.
Au.
Cur non statim revixit?
Ba.
Hac ipsa de caussa. Etenim si mors fuisset ambigua, fuisset et ambigua resurrectio: sed
hanc voluit esse certissimam.
Au.
Credis huius animam descendisse ad inferos?
Ba.
Hanc particulam non fuisse quondam additam nec in Symbolo Romano, nec in Symbolo
Orientalium ecclesiarum, testis est Cyprianus, nec recensetur apud Tertullianum
vetustissimum scriptorem. Ego tamen et hoc firmiter credo, vel quia congruit cum
prophetia Psalmi: Non derelinques animam meam in inferno; et rursus:
Domine, eduxisti ab inferno animam meam: vel quia Petrus apostolus in
epistolae prioris (de cuius auctore nunquam fuit dubitatum) capite tertio scripsit hunc
in modum: Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu; in quo et his, qui
in carcere erant, spiritu veniens praedicavit. Verum, ut credo descendisse ad
inferos, ita non credo illic aliquid esse passum: descendit enim, non ut illic
cruciaretur, sed ut nobis frangeret regnum satanae.
Au.
Nihil adhuc impium audio. Sed mortuus est, ut nos peccato mortuos revocaret ad vitam.
Ceterum cur revixit?
Ba.
Tribus potissimum de caussis.
Au.
Quibus?
Ba.
Primum ut nobis certam spem faceret resurrectionis. Deinde ut sciremus, eum immortalem
esse, nec unquam moriturum, in quo praesidia salutis nostrae collocavimus. Postremo ut
nos quoque per poenitentiam mortui peccatis, per baptismum una cum illo sepulti, per
gratiam eius revocemur ad vitae novitatem.
Au.
Credisne, quod idem corpus, quod mortuum fuit in cruce, quod revixit in sepulchro, quod
visum et contrectatum est discipulis, subvexerit in coelum?
Ba.
Maxime.
Au.
Cur voluit relinquere terras?
Ba.
Ut illum omnes spiritualiter amaremus, neque quisquam in terris sibi Christum proprie
vindicaret, sed omnes ex aequo tolleremus animos in coelum, scientes illic esse caput
nostrum. Etenim, si nunc homines tantopere sibi placent ob vestis colorem ac figuram,
quumque sic quidam ostentent sanguinem aut praeputium Christi, et lac matris Virginis,
quid credis futurum, si mansisset in terris vestitus, comedens, loquens? Quae dissidia
parassent ista corporis peculiaria?
Au.
Credis, illic, immortalitate donatum, assidere dextrum patri?
Ba.
Quidni? ut rerum omnium dominum, et totius regni paterni consortem. Hoc ipse discipulis
promiserat futurum, atque hoc spectaculum exhibuit Stephano martyri suo.
Au.
Cur hoc exhibuit?
Ba.
Ne nos ulla in re trepidaremus, gnari quam potentem patronum ac dominum habeamus in coelis.
Au.
Credis illum eodem corpore rediturum, ut iudicet vivos et mortuos?
Ba.
Quam habeo certum, esse hactenus peracta, quae Prophetae de Christo praedixerant, tam
habeo certum, fore quidquid in posterum voluit nos exspectare. Prior adventus exhibitus
est iuxta vaticinia Prophetarum, quo venit humilis, ut nos institueret ac servaret.
Exhibebitur et secundus, quo veniet sublimis in gloria patris: ante cuius tribunal sisti
cogentur omnes homines cuiuscunque nationis, cuiuscunque status, sive reges, sive
plebeii, sive Graeci, sive Scythae: nec solum hi, quos adventus ille deprehendet vivos,
verum etiam omnes, qui ab initio mundi usque ad illud tempus mortui fuerint, subito
reviviscent, et suo quisque corpore conspiciet iudicem. Aderunt et angeli beati, tanquam
famuli fideles: aderunt et daemones iudicandi. Tum e sublimi pronuntiabit illam
inevitabilem sententiam, quae diabolum, cum his qui illi adhaeserunt, tradet aeternis
suppliciis, ut postea nulli possint nocere: pios transferet in consortium regni
coelestis, tutos ab omni molestia: quanquam huius adventus diem nobis ignotum esse voluit.
Au.
Nihil adhuc audio morbi. Veniamus igitur ad tertiam personam.
Ba.
Ut videtur.
Au.
Credis in Spiritum Sanctum?
Ba.
Credo hunc esse verum Deum, una cum Patre et Filio. Credo hoc Spiritu afflatos fuisse,
qui nobis veteris ac novi Testamenti libros tradiderunt, sine cuius ope nemo pervenit ad salutem.
Au.
Cur appellatur spiritus?
Ba.
Quia quemadmodum corpora nostra vivunt halitu, ita tacito Sancti Spiritus afflatu
vivificantur animi nostri.
Au.
An non licet Patrem vocare Spiritum?
Ba.
Quidni?
Au.
An non igitur confunduntur personae?
Ba.
Non. Nam Pater spiritus dicitur, quod sit incorporeus; id quod omnibus personis est
commune iuxta naturam divinam. Sed tertia persona dicitur spiritus, quod alicunde
spiret, et per animos sese transfundat insensibiliter, velut a terra seu fluviis spirant aurae.
Au.
Cur personae secundae tribuitur nomen filii?
Ba.
Ob perfectam naturae et voluntatis similitudinem.
Au.
Est filius similior patri quam Spiritus Sanctus?
Ba.
Non, iuxta naturam divinam; nisi quod hoc magis refert proprietatem patris, quod ab
ipso quoque procedat Spiritus Sanctus.
Au.
Quid igitur prohibet Spiritum Sanctum appellari filium?
Ba.
Quia cum divo Hilario nusquam hunc lego genitum, nec huius lego patrem; spiritum et
procedentem lego.
Au.
Cur in Symbolo solus pater dicitur Deus?
Ba.
Quod hic, ut dixi, simpliciter sit auctor omnium quae sunt, ac totius deitatis fons.
Au.
Dic clarius
Ba.
Quoniam nihil nominari potest, cuius origo non manat a patre. Siquidem hoc ipsum quod
Filius ac Spiritus Sanctus Deus est, patri acceptum referunt. Praecipua igitur
auctoritas, hoc est, originis ratio, est in patre solo, quod unus ille a nullo est. In
Symbolo tamen sic accipi potest, ut Dei nomen non sit personae proprium, sed in genere
positum, quod mox per Patris, Filii, et Spiritus Sancti vocabulum distinguatur in unum
Deum: quae naturae vox comprehendit Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, hoc est, tres personas.
Au.
Credis in sanctam ecclesiam?
Ba.
Non.
Au.
Quid ais? non credis?
Ba.
Credo sanctam ecclesiam, quae est corpus Christi, hoc est, congregatio quaedam omnium
per universum orbem, qui consentiunt in fide evangelica, qui colunt unum Deum Patrem,
qui totam suam fiduciam collocant in eius Filio, qui eodem huius Spiritu aguntur; a
cuius consortio resecatur quisquis admittit crimen letale.
Au.
Cur horres dicere: Credo in sanctam ecclesiam?
Ba.
Quia sic me docuit divus Cyprianus, in solum Deum esse credendum, in quo simpliciter
omnem fiduciam reponimus. Ecclesia vero proprie dicta, quanquam non constat, nisi ex
bonis, tamen ex hominibus constat, qui ex bonis possunt fieri mali, qui falli possunt et fallere.
Au.
Quid sentis de communione sanctorum?
Ba.
Hic articulus omnino non attingitur apud Cyprianum, quum ille nominatim indicet, quid
in quibus ecclesiis plus habeatur aut minus. Sic enim ille connectit: Sequitur
namque post hunc sermonem: Sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, huius carnis
resurrectionem. Ac nonnullis videtur haec pars non esse diversa a superiore, sed
explicare et infigere, quod modo dictum erat, Sanctam ecclesiam: ut nihil
aliud sit ecclesia, quam unius Dei, unius Evangelii, unius fidei, unius spei professio,
eiusdem spiritus, eorumdem sacramentorum participatio: breviter, talis quaedam communio
bonorum omnium inter omnes pios, qui fuerunt ab initio mundi usque ad finem, qualis est
membrorum corporis inter ipsa societas, sic ut aliorum benefacta subveniant aliis, donec
viva sunt membra corporis. Caeterum extra societatem hanc ne propria quidem benefacta
conducunt cuiquam ad salutem, nisi reconcilietur sanctae congregationi: et ideo
sequitur: Remissionem peccatorum: quia extra ecclesiam non est ulla
peccatorum remissio, quantumvis homo maceret se poenitentia, aut exerceat opera
misericordiae. In ecclesia, inquam, non haereticorum, sed sancta, hoc est, spiritu
Christi congregata, est remissio peccatorum per baptismum, et post baptismum, per
poenitentiam et claves ecclesiae datas.
Au.
Ista sunt adhuc sani hominis. Credisne, futuram carnis resurrectionem?
Ba.
Frustra crederem caetera, si hoc, quod est omnium caput, non crederem.
Au.
Quid sentis, quum dicis carnem?
Ba.
Corpus humanum, humana anima animatum.
Au.
Num unaquaeque anima recipiet suum corpus, quod exanime reliquerat?
Ba.
Idem hoc, unde demigrarat. Et ideo in symbolo Cypriani additum est, Huius carnis.
Au.
Qui fieri potest, ut corpus iam toties ex aliis in alia versum possit idem reviviscere?
Ba.
Qui potuit quidquid vult ex nihilo creare, an huic difficile sit, quod ex sua forma
mutatum est, in pristinam naturam restituere? Non anxie disputo, quibus modis id fiat:
mihi satis est, quod qui promisit hoc futurum, sic verax est, ut mentiri non possit; sic
potens est, ut, quidquid velit, nutu valeat efficere.
Au.
Quid opus erit tum corpore?
Ba.
Ut totus homo glorificetur cum Christo, qui heic totus afflictus erat pro Christo.
Au.
Quid sibi vult quod addit: Et vitam aeternam?
Ba.
Ne quis suspicetur nos sic revicturos, quemadmodum sub vernum tempus reviviscunt ranae,
rursus moriturae. Nam heic duplex mors est: corporis, bonis ac malis omnibus communis;
et animi. Mors autem animi peccatum est. At post resurrectionem piis erit aeterna vita,
tum corporis, tum animi. Nec enim corpus erit amplius obnoxium morbis, senio, fami,
siti, dolori, lassitudini, morti aut ulli incommodo; sed spirituale factum spiritus
arbitrio movebitur: nec animus deinceps ullis vitiis aut doloribus solicitabitur, sed
sine fine fruetur summo bono, qui est Deus. Contra, impios mors aeterna possidebit, tum
corporis, tum animi. Nam et corpus habebunt ad aeternos cruciatus immortale, et animum
peccatorum stimulis semper afflictum absque spe veniae.
Au.
Credis haec ex animo ac serio?
Ba.
Sic, inquam, ut mihi minus certum sit, te mecum colloqui.
Au.
Ego quum essem Romae, non omneis reperi aeque sincere credentes.
Ba.
Imo si excutias, reperies et alibi multos, quibus haec non aeque persuasa sunt.
Au.
Quum in tam multis et arduis consentias nobiscum, quid obstat quo minus totus sis noster?
Ba.
Istud ex te audire cupio. Nam ipse mihi videor orthodoxus, etiam si vitam meam nolim
praestare; tametsi sedulo conor, ut professioni respondeat.
Au.
Unde igitur tantum bellum inter vos et orthodoxos?
Ba.
Exquire. Sed heus medice, si non poenitet huius prooemii, sumes nobiscum prandiolum, et
a prandio per otium percunctaberis de singulis; praebebo brachium utrumque: inspicies
excrementa, tum crassiora, tum liquidiora. Denique facies, si videbitur, totius huius
pectoris anatomiam, quo certius de me iudices.
Au.
At religio est tecum mensam habere communem.
Ba.
Atqui id solent medici, quo melius observent, quid affectent aut peccent aegroti.
Au.
Sed vereor ne videar favere haereticis.
Ba.
Imo nihil est sanctius, quam favere haereticis.
Au.
Qui sic?
Ba.
Nonne Paulus optavit anathema fieri pro Iudaeis plus quam haereticis? An non favet
ille, qui studet ut quis ex malo fiat bonus, ex mortuo vivus?
Au.
Maxime.
Ba.
Sic igitur fave, nec erit quod metuas.
Au.
Nunquam audivi aegrotum commodius respondentem. Age, duc me ad prandium.
Ba.
Medice accipieris, et ut decet apud aegrotum; et sic curabimus corpuscula cibo, ut
nihilo secius animus idoneus sit ad disputandum.
Au.
Fiat bonis avibus.
Ba.
Imo malis piscibus fiet: nisi forte nunc oblitus es esse diem Veneris.
Au.
Id quidem est praeter symbolum nostrum.