Personae
Lu.
Euge mi lepidissime Sophroni, tandem nobis redditus es? Nam mihi videris abfuisse
saeculum. Prima fronte vix te agnoscebam.
So.
Quam ob rem, mea Lucretia?
Lu.
Quia pro imberbi nobis rediisti barbatulus. Quid rei est, meum corculum? Nam videre
solito torvior.
So.
Cupio tecum seorsim colloqui familiarius.
Lu.
Au, au, non solae sumus, mea mentula?
So.
Secedamus in locum secretiorem.
Lu.
Age concedamus in cubiculum interius, si quid libet.
So.
Nondum hic locus mihi videtur satis secretus.
Lu.
Unde iste novus pudor? Est mihi museion, ubi repono mundum meum, locus adeo obscurus,
ut vix ego te visura sim, aut tu me.
So.
Circumspice rimas omnes.
Lu.
Rima nulla est.
So.
Nullus est in propinquo, qui nos exaudiat?
Lu.
Ne musca quidem, mea lux. Quid cunctaris?
So.
Fallemus heic oculos Dei?
Lu.
Nequaquam: ille perspicit omnia.
So.
Et angelorum?
Lu.
Illorum oculos non licet effugere.
So.
Qui fit igitur, ut non pudeat homines id facere coram oculis Dei ac testibus sanctis
angelis, quod puderet facere in conspectu hominum?
Lu.
Quid hoc novae rei est? venisti huc concionaturus? indue cucullam Franciscanam,
conscende suggestum et audiamus te, barbatule.
So.
Nec istud gravarer facere, si te queam ab isto vitae genere revocare, non solum
turpissimo, verum etiam miserrimo.
Lu.
Quam ob rem, o bone? victus alicunde parandus est: sua quemque alit ars; hoc est
nostrum opificium, hic fundus noster.
So.
Optarim, mea Lucretia, ut excussa paulisper ista animi temulentia, rem ipsam mecum consideres.
Lu.
Serva concionem tuam in aliud tempus; nunc vivamus, mi Sophroni.
So.
Tu quaestus gratia facis quidquid facis.
Lu.
Non multum aberrasti a scopo.
So.
Nihil decedet tuo lucro; dabo quadruplum, ut auscultes tantum.
Lu.
Dic quae voles.
So.
Primum illud mihi responde: habesne quae tibi male volunt?
Lu.
Non unam.
So.
Et quas tu vicissim odisti?
Lu.
Ut merentur.
So.
Proinde si possis illis facere rem gratam, faceresne?
Lu.
Citius miscerem illis toxicum.
So.
Atqui cogita nunc, an illis quidquam potueris facere gratius, quam quod vident, te
vivere hanc vitam dedecorosam ac miserrimam. Quid autem poteras facere molestius iis,
qui tibi bene volunt?
Lu.
Sic erat fatum meum.
So.
Iam quod esse solet omnium difficillimum iis, qui deportantur in insulas, aut
relegantur ad extremos orbis barbaros, hoc tu tibi tuapte sponte sumpsisti.
Lu.
Quidnam est istud?
So.
An non sponte renuntiasti omnibus affectibus, Patri, Matri, fratribus, sororibus,
Amitae, Materterae, ceterisque quoscunque tibi natura coniunxit? Nam et illos tui pudet,
nec tu sustines in illorum venire conspectum.
Lu.
Imo feliciter commutavi affectus meos: pro paucis enim nunc habeo plurimos, quorum tu
es unus, mihi fratris loco semper habitus.
So.
Mitte iocos, ac rem ipsam, ut habet, expende serio. Quae tam multos habet amicos, ea
nullum habet amicum, mihi crede, Lucretia. Nam qui ad te commeant, non habent te pro
amica, sed pro matula potius. Vide quo te ipsa deieceris, misera. Christus te tam caram
habuit, ut suo sanguine redemerit, ut te coelestis haereditatis consortem esse voluerit:
et tu te facis cloacam publicam, ad quam commeant quilibet sordidi, impuri, scabiosi,
suamque spurcitiam in te repurgant. Quod si nondum eius leprae contagium, quam vocant
scabiem Hispanicam, attigit te, non diu poteris effugere. Quod si fiat, quid te
infelicius, etiamsi cetera essent secunda, puta res et fama? quid aliud eris, quam vivum
cadaver? Matri gravabaris esse morigera; nunc servis lenae turpissimae. Parentis audire
monita taedebat; heic saepe tibi vapulandum est ab ebriis et insanis scortatoribus.
Pigebat aliquid operis facere domi, quo victum quaereres; heic quos tumultus, quae
pervigilia sustines!
Lu.
Unde nobis hic concionatur novus?
So.
Iam mihi et illud fac cogites. Iste formae flos, qui tibi conciliat amatores, brevi
defluxerit. Quid tum facies, misera? Quod sterquilinium te fuerit abiectius? Fies ex
meretrice lena. Non omnibus contingit ista dignitas: et si contingat, quid sceleratius,
aut quid diabolicae malitiae vicinus?
Lu.
Vera sunt, mi Sophroni, propemodum, quae dicis, omnia. Sed unde tibi ista nova
sanctimonia, qui soleas esse nugator omnium nugacissimus? Nemo te uno frequentius aut
intempestivius huc commeabat. Audio, te fuisse Romae.
So.
Fui.
Lu.
Atqui inde solent redire deteriores. Quo pacto tibi diversum accidit?
So.
Dicam: quia non eodem animo modoque Romam adii. Ceteri fere ideo eunt Romam, ut redeant
deteriores: et ad eam rem ibi suppetunt affatim occasiones. Ego cum probo viro profectus
sum, cuius hortatu pro lagena libellum mecum attuli, Novum Testamentum ab Erasmo versum.
Lu.
Ab Erasmo? Aiunt, illum esse sesquihaereticum.
So.
Num et huc pervenit illius viri nomen?
Lu.
Nullum celebrius apud nos.
So.
Vidistin' hominem?
Lu.
Nunquam; sed optarim vidisse, de quo tam multa audivi mala.
So.
Fortassis a malis.
Lu.
Imo a viris reverendis.
So.
A quibus?
Lu.
Non expedit dicere.
So.
Quam ob rem?
Lu.
Quia si tu effutires, et res permanaret ad illos, meo quaestui non minima portio decederet.
So.
Ne metue; lapidi dixeris.
So.
Admove aurem.
So.
Inepta, quid opus est admota aure, cum simus soli? an, ne Deus exaudiat? Pro deum
immortalem! video te piam meretricem quae mendicos subleves eleemosyna.
So.
At ego ex istis mendicis plus capio lucri, quam ex vobis divitibus.
So.
Spoliant matronas bonas, ut effundant in meretrices malas.
Lu.
Sed perge de libro.
So.
Faciam et praestat. Ibi me docuit Paulus, qui nescit mentiri, quod nec scorta, nec
scortatores regni coelestis haereditatem consequentur. Hoc ubi legissem, sic coepi
cogitare apud me: modica res est, quam exspecto ex haereditate paterna; et tamen malim
renuntiare scortis omnibus, quam a Patre exhaeredari: quanto magis cavendum est, ne me
exhaeredet Pater coelestis? Et adversus exhaeredantem aut abdicantem Patrem aliquod
praesidium porrigunt humanae leges: adversus exhaeredantem Deum nihil est suffragii.
Itaque mihi protinus interdixi omnem scortorum usum.
Lu.
Si quidem possis continere.
So.
Bona continentiae pars est, ex animo continentem esse velle. Postremo superest extremum
mali remedium, uxor. Romae in poenitentiarii sinum totum Augiae stabulum effudi: is
multis prudenter hortatus ad puritatem animi et corporis, ad sacram lectionem, ad
crebras preces, ad vitae sobrietatem, pro poena nihil aliud indixit, quam ut flexis
genibus ad summum altarem dicerem psalmum, Miserere mei deus: et, si mihi suppeteret
pecunia, darem egenti cuipiam, carolinum unum. Admiranti mihi quod pro tot
scortationibus tantillum poenae infligeret, satis facete respondit: Filii, inquit, si
vere poenitet, si vitam commutas, nihil moror poenam: sin perges, ipsa libido tandem abs
te plus satis poenarum exiget, etiamsi sacerdos non indicat. Me vide lippum, tremulum,
incurvum: at olim talis eram, qualem te hactenus fuisse praedicas. Sic ego resipui.
Lu.
Ergo, ut video, perdidi meum Sophronium.
So.
Imo lucrifecisti. Nam ante perierat, nec sibi amicus, nec tibi. Is nunc te vere amat,
ac tuam sitit salutem.
Lu.
Quid igitur suades, mi Sophroni?
So.
Ut quamprimum te subducas ab ista vita. Adhuc puella es, quod contractum est labis,
potest elui. Aut nube marito; nos aliquid ad dotem conferemus: aut confer te in
collegium aliquod sacrum, quod lapsas recipit: aut commutato loco dedas te in familiam
alicuius honestae matronae. Ad horum quodlibet offero tibi operam meam.
Lu.
Amabo te, mi Sophroni, circumspicito, sequar tuum consilium.
So.
Sed interim hinc te submoveto.
Lu.
Hui tam cito?
So.
Cur non potius hodie quam cras, si dilatio damnum habet, mora periculum?
Lu.
Quo me vertam?
So.
Colliges omnem mundum tuum; eum trades mihi vesperi: famulus clam deferet ad fidelem
matronam: aliquanto post ego te producam, veluti deambulandi gratia: apud eam matronam
latitabis meo sumptu, donec tibi prospexero, id fiet brevi.
Lu.
Age mi Sophroni, trado me totam in tuam fidem.
So.
Gaudebis olim facto.