Diversoria
Personae
Be.
Cur ita visum est plerisque, biduum aut triduum commorari Lugduni? Ego semel iter
ingressus, non conquiesco, donec pervenero, quo constitui.
Gu.
Imo ego admiror, quemquam illinc avelli posse.
Be.
Quam ob rem tandem?
Gu.
Quia illic locus est, unde non poterant avelli socii Ulyssis, illic Sirenes. Nemo domi
suae tractatur melius, quam illic in pandocheo.
Be.
Quid fit?
Gu.
Ad mensam semper adstabat aliqua mulier, quae convivium exhilararet facetiis ac
leporibus. Et est illic mira formarum felicitas. Primum adibat materfamilias, quae
salutabat, iubens nos hilares esse, et, quod apponeretur, boni consulere. Huic
succedebat filia, mulier elegans, moribus ac lingua adeo festivis, ut possit vel ipsum
Catonem exhilarare. Nec confabulantur ut cum hospitibus ignotis, sed veluti cum olim
notis ac familiaribus.
Be.
Agnosco Gallicae gentis humanitatem.
Gu.
Quoniam autem illae non poterant adesse perpetuo, quod essent obeunda munia domestica,
reliquique convivae consalutandi, continenter adstabat puellula quaedam ad omneis iocos
instructa: una satis erat omnium iaculis excipiendis: haec sustinebat fabulam, donec
rediret filia. Nam mater erat natu grandior.
Be.
Sed qualis erat tandem apparatus? Nam fabulis non expletur venter.
Gu.
Profecto lautus, ut ego mirer, illos tam vili posse accipere hospites. Rursus peracto
convivio, lepidis fabulis alunt hominem, ne quid obrepat taedii. Mihi videbar domi esse,
non peregre.
Be.
Quid in cubiculis?
Gu.
Illic nusquam non aderant aliquot puellae, ridentes, lascivientes, lusitantes: ultro
rogabant, si quid haberemus vestium sordidarum: eas lavabant, ac lotas reddebant. Quid
multis? Nihil illic vidimus praeter puellas ac mulieres, nisi in stabulo: quamquam et
huc frequenter irrumpebant puellae. Abeuntes complectuntur, tantoque affectu dimittunt,
ac si fratres essent omnes, aut propinquae cognationis.
Be.
Fortassis isti mores decent Gallos; mihi magis arrident Germanicae mores, utpote masculi.
Gu.
Mihi nunquam contigit videre Germaniam: quare te quaeso, ne gravere commemorare, quibus
modis accipiant hospitem.
Be.
An ubique sit eadem tractandi ratio, nescio: quod ego vidi, narrabo. Advenientem nemo
salutat, ne videatur ambire hospitem. Id enim sordidum et abiectum existimant, et
indignum Germanica severitate. Ubi diu inclamaveris, tandem aliquis per fenestellam
aestuarii (nam in his degunt fere usque ad solstitium aestivuum) profert caput, non
aliter quam e testa prospicit testudo. Is rogandus est, an liceat illic diversari. Si
non renuit, intelligis dari locum. Rogantibus ubi sit stabulum, mota manu commonstrat.
Illic licet tibi tuum equum tractare tuo more. Nullus enim famulus manum admovet. Si
celebrius est diversorium, ibi famulus commonstrat stabulum, atque etiam locum equo
minime commodum. Nam commodiora servat venturis, praesertim nobilibus. Si quid
causseris, statim audis: Si non placet, quaere aliud diversorium. Foenum in urbibus
aegre ac perparce praebent, nec multo minoris vendunt, quam ipsam avenam. Ubi consultum
est equo, totus commigras in hypocaustum, cum ocreis, sarcinis, luto; id est unum
omnibus commune.
Gu.
Apud Gallos designant cubicula, ubi sese exuant, extergant, calfaciant, aut quiescant
etiam, si libeat.
Be.
Heic nihil tale. In hypocausto exuis ocreas; induis calceos; mutas, si voles, indusium;
vestes pluvia madidas suspendis iuxta hypocaustum; ipse te admoves, ut sicceris. Est et
aqua parata, si libeat lavare manus, sed ita munda plerumque, ut tibi post alia
quaerenda sit aqua, qua lotionem eam abluas.
Gu.
Laudo viros nullis deliciis effoeminatos.
Be.
Quod si tu appuleris ad horam a meridie quartam, non coenabis tamen ante nonam,
nonnunquam et decimam.
Gu.
Quam ob rem?
Be.
Nihil apparant nisi videant omnes, ut eadem opera ministretur omnibus.
Gu.
Quaerunt compendium.
Be.
Tenes. Itaque frequenter in idem hypocaustum conveniunt octoginta aut nonaginta,
pedites, equites, negotiatores, nautae, aurigae, agricolae, pueri, foeminae, sani, aegroti.
Gu.
Isthuc vere coenobium est.
Be.
Alius ibi pectit caput, alius abstergit sudorem, alius repurgat perones, aut ocreas,
alius eructat allium. Quid multis? Ibi linguarum ac personarum non minor est confusio,
quam olim in turri Babel. Quod si quem conspexerint peregrinae gentis, qui cultu
dignitatis nonnihil prae se ferat, in hunc intenti sunt omnes defixis oculis,
contemplantes, quasi novum aliquod animantis genus adductum sit ex Africa; adeo ut
postea quam accubuerint, reflexo in tergum vultu, continenter aspiciant, nec dimoveant
oculos, cibi immemores.
Gu.
Romae, Lutetiae ac Venetiae nemo quidquam miratur.
Be.
Nefas est interim tibi quidquam petere. Ubi iam multa est vespera, nec sperantur plures
adventuri, prodit famulus senex, barba cana, tonso capite, vultu torvo, sordido vestitu.
Gu.
Tales oportebat Cardinalibus Romanis esse a poculis.
Be.
Is circumactis oculis tacitus dinumerat, quot sint in hypocausto: quo plures adesse
videt, hoc vehementius accenditur hypocaustum, etiamsi alioqui sol aestu sit molestus.
Haec apud illos praecipua pars est bonae tractationis, si sudore diffluant omnes. Si
quis non assuetus vapori, aperiat rimam fenestrae, ne praefocetur, protinus audit:
Claude. Si respondeas: Non fero, audis: Quaere igitur alid diversorium.
Gu.
Atqui mihi nihil videtur esse periculosius, quam tam multos haurire eundem vaporem,
maxime resoluto corpore, atque heic capere cibum, et horas complures commorari. Iam enim
omitto ructus alliatos, et ventris flatum, halitus putres: multi sunt, qui morbis
occultis laborant, nec ullus morbus non habet suum contagium. Certe plerique scabiem
habent Hispanicam, sive, ut quidam vocant, Gallicam, quum sit omnium nationum communis.
Ab his opinor non multo minus esse periculi, quam a leprosis. Iam tu divina, quantum
discriminis sit in pestilentia.
Be.
Sunt viri fortes, ista rident ac negligunt.
Gu.
Sed interim multorum periculo fortes sunt.
Be.
Quid facias? Sic assueverunt: et constantis est animi, non discedere ab instituto.
Gu.
Atqui ante annos viginti quinque nihil receptius erat apud Brabantos, quam thermae
publicae: eae nunc frigent ubique. Scabies enim nova docuit nos abstinere.
Be.
Sed audi cetera. Post redit ille barbatus Ganymedes, ac linteis insternit mensas, quot
putat esse satis illi numero. Sed o Deum immortalem, quam non Milesiis! Cannabea diceres
ex antennis detracta. Destinavit enim unicuique mensae convivas ut minimum octo. Iam
quibus est notus mos patrius, accumbunt, ubi cuique libitum fuerit. Nullum enim
discrimen inter pauperem et divitem, inter herum ac famulum.
Gu.
Haec est illa vetus aequalitas, quam nunc e vita submovit tyrannis. Sic opinor vixisse
Christum cum suis discipulis.
Be.
Postquam accubuerunt omnes, rursum prodit torvus ille Gaymedes, ac denuo dinumerat sua
sodalitia: mox reversus apponit singulis pinacium ligneum, et cochleare ex eodem argento
factum, deinde cyathum vitreum: aliquanto post, panem: eum sibi quisque per otium
repurgat, dum coquuntur pultes. Ita nonnunquam sedetur ferme horae spatio.
Gu.
Nullus hospitum interim efflagitat cibum?
Be.
Nullus, cui notum sit regionis ingenium. Tandem apponitur vinum, Deus bone, quam non
famosum! Non aliud oportebat bibere Sophistas; tanta est subtilitas et acrimonia. Quod
si quis hospes, etiam oblata privatim pecunia, roget, ut aliunde paretur aliud vini
genus, primum dissimulant, sed eo vultu, quasi interfecturi: si urgeas, respondent: Heic
diversati sunt tot Comites et Marchiones, neque quisquam questus est de vino meo: si non
placet, quaere tibi aliud diversorium. Solos enim nobiles suae gentis habent pro
hominibus, et horum insignia nusquam non ostentant. Iam igitur habent offam, quam
obiiciant latranti stomacho: mox magna pompa veniunt disci. Primus ferme habet offas
panis madefactas iure carnium, aut, si dies est pisculentus, iure leguminum. Deinde
aliud ius, post aliquid carnium recoctarum, aut salsamentorum recalfactorum. Rursus
pultis aliquid, mox aliquid solidioris cibi, donec probe domito stomacho apponant carnes
assas aut pisces elixos, quos non possis omnino contemnere: sed heic parci sunt, et
subito tollunt. Hoc pacto totum convivium temperant, quemadmodum solent actores
fabularum, qui scenis admiscent choros; ita isti alternis miscent offas ac pultes.
Curant autem, ut extremus actus sit optimus.
Gu.
Et hoc est boni poëtae.
Be.
Porro piaculum sit, si quis interim dicat: Tolle hunc discum; nemo vescitur. Desidendum
est usque ad praescriptum spatium, quod illi clepsydris, ut opinor, metiuntur. Tandem
prodit ille barbatus, aut pandocheus ipse, vestitu minimum a famulis differens; rogat,
ecquid animi nobis sit? Mox adfertur vinum aliquod generosius. Amant autem eos, qui
bibunt largius, quum nihilo plus solvat ille, qui plurimum hauserint vini, quam qui minimum.
Gu.
Mirum gentis ingenium.
Be.
Quum nonnunquam sint, qui duplo plus absumant in vino, quam solvant pro convivio. Sed
antequam finiam hoc convivium, dictu mirum, quis sit ibi strepitus ac vocum tumultus,
postquam omnes coeperunt incalescere potu. Quid multis? Surda omnia. Admiscent se
frequenter ficti moriones; quo genere hominum quum nullum sit magis detestandum, tamen
vix credas, quantopere delectentur Germani: illi cantu, garritu, clamore, saltatione,
pulsu faciunt, ut hypocaustum videatur corruiturum, neque quisquam alterum audiat
loquentem. At interea videntur sibi suaviter vivere: atque illic desidendum est volenti
nolenti usque ad multam noctem.
Gu.
Nunc tandem absolve convivium. Nam me quoque taedet tam prolixi.
Be.
Faciam. Tandem sublato caseo, qui vix illis placet, nisi putris ac vermibus scatens,
prodit ille barbatus, adferens secum pinacium escarium, in quo creta pinxit aliquot
circulos ac semicirculos: id deponit in mensa, tacitus interim ac tristis; Charontem
quempiam diceres. Qui agnoscunt picturam deponunt pecuniam, deinde alius, atque alius,
donec expleatur pinacium. Deinde notatis qui deposuerunt, supputat tacitus: si nihil
desit, annuit capite.
Gu.
Quid si supersit?
Be.
Fortasse redderet, et faciunt hoc nonnunquam.
Gu.
Nemo reclamat iniquae rationi?
Be.
Nemo qui sapit. Nam protinus audiret: Quid tu es hominis? Nihilo plus solves quam alii.
Gu.
Liberum hominum genus narras.
Be.
Quod si quis ex itinere lassus cupiat mox a coena petere lectum, iubetur exspectare,
donec ceteri quoque eant cubitum.
Gu.
Videor mihi videre civitatem Platonicam.
Be.
Tum suus cuique nidus ostenditur, et vere nihil aliud quam cubiculum: tantum enim ibi
lecti sunt, et praeterea nihil quo utaris, aut quod fureris.
Gu.
Illic mundities est?
Be.
Eadem quae in convivio; lintea forte lota ante menses sex.
Gu.
Quid interim sit de equis?
Be.
Ad eandem disciplinam tractantur, ad quem homines.
Gu.
Sed est eadem ubique tractatio?
Be.
Alicubi civilior est, alicubi durior quam narravi: verum in genere talis est.
Gu.
Quid si ego tibi nunc narrem, quibus modis hospites tractentur in ea parte Italiae quam
Longobardiam vocant; rursus in Hispania; deinde in Anglia, et in Walia? Nam Angli partim
Gallicos, partim Germanicos mores obtinent, ut ex his duabus gentibus mixti. Wali se
praedicat AU)TO/XQONAS Anglos.
Be.
Quaeso te, ut narres. Nam mihi nunquam contigit eas adire.
Gu.
In praesentia non est otium. Nam nauta iussit, adessem ad horam tertiam, nisi vellem
relinqui, et habet sarcinulam: alias dabitur oportunitas ad satietatem usque garriendi.