Uxor MEMYI/GAMOS
Personae
Eu.
Salve multum, exoptatissima mihi Xantippe.
Xa.
Salve tantundem, mihi carissima Eulalia. Videre mihi solito formosior.
Eu.
Itane statim me scommate excipis?
Xa.
Non profecto; sed ita mihi videris.
Eu.
Fortasse nova vestis commendat formam.
Xa.
Recte coniectas. Nihil iam diu vidi elegantius. Suspicor pannum esse Britannicum.
Eu.
Lana Britannica est, tinctura Veneta.
Xa.
Mollities byssum superat. Quam vero blandus purpurae color! Unde tibi tam egregium munus?
Eu.
Unde decet honestas matronas accipere, nisi a maritis suis?
Xa.
O te felicem, cui talis contigit sponsus! At ego vellem me nupsisse fungo, quum meo
nuberem Nicolao.
Eu.
Quid ita, quaeso te? tam cito male convenit inter vos?
Xa.
Nec unquam conveniet cum tali. Vides quam sim pannosa; sic patitur uxorem suam
incedere: dispeream, nisi saepe pudet me prodire in publicum, quum video quam cultae
sint aliae, quae multo pauperioribus nupsere maritis.
Eu.
Matronarum ornatus non est in vestibus aut reliquo corporis cultu, quemadmodum docet
divus Petrus Apostolus (nam id audivi nuper in concione), sed in castis ac pudicis
moribus, et in ornamentis animi. Meretrices coluntur oculis multorum. Nos satis cultae
sumus, si placeamus uni marito.
Xa.
Sed interim ille bonus vir, tam in uxorem parcus, strenue prodigit dotem, quam ex me
non mediocrem accepit.
Eu.
Quibus rebus?
Xa.
Quibus ipsi visum fuerit; vino, scortis, alea.
Eu.
Bona verba.
Xa.
Atqui sic res habet. Deinde quum mihi temulentus ad multam noctem redit domum diu
exspectatus, destertit noctem totam, nonnunquam et lectum convomens, ut ne quid addam.
Eu.
St, te ipsam dehonestas, quum dehonestas maritum.
Xa.
Emoriar, nisi malim dormire cum scropha, quam cum tali marito.
Eu.
Non tu tum illum excipis iurgio?
Xa.
Ita ut dignus est: sentit me non esse mutam.
Eu.
Quid ille contra?
Xa.
Initio reclamabat saevissime, credens fore, ut me saevis verbis protelaret.
Eu.
Nunquamne rixa incruduit usque ad verbera?
Xa.
Semel duntaxat eo incaluerat utrinque contentio, ut minimum res abfuerit a pugna.
Eu.
Quid ego audio?
Xa.
Librabat fustem, saevis interim clamoribus intonans, ac dira minitans.
Eu.
Non ibi metuebas tu?
Xa.
Imo vicissim ego corripiebam tripodem: si contigisset me digito, sensisset mihi non
deesse manus.
Eu.
Novum clypei genus. Deerat colus lanceae vice.
Xa.
Sensisset sibi cum viragine rem esse.
Eu.
Ah mea Xantippe, non ita decet.
Xa.
Quid decet? Si ille me non habet pro uxore, nec illum habitura sum pro marito.
Eu.
At Paulus docet, uxores oportere subditas esse viris cum omni reverentia. Et Petrus
nobis exemplum proponit Sarae, quae maritum suum Abraham, dominum appellabat.
Xa.
Audivi ista. Sed idem Paulus docet, ut viri diligant uxores suas, sicut Christus
dilexit sponsam suam Ecclesiam. Meminerit ille officii sui, ego meminero mei.
Eu.
Sed tamen ubi res in eum statum devenit, ut alteri cedendum sit, aequum est uxorem
marito cedere.
Xa.
Si modo ille maritus est appellandus, qui me habet pro ancilla.
Eu.
Sed dic, mea Xantippe, post desiit minitari verbera?
Xa.
Desiit; et sapuit; alioqui vapulasset.
Eu.
Sed tu non desiisti rixari cum illo?
Xa.
Nec desinam.
Eu.
Quid ille interea?
Xa.
Quid? nonnunquam dormit, somnium hominis; interdum nihil aliud quam ridet; aliquoties
arripit testudinem, in qua vix tres habet fides: eam quantum potest pulsans, mihi
vociferanti obstrepit.
Eu.
Ea res male urit te?
Xa.
Sic ut dici vix possit. Aliquando vix tempero a manibus.
Eu.
Mea Xantippe, permittis mihi, ut liberius loquar apud te?
Xa.
Permitto.
Eu.
Idem ius erit tibi apud me. Hoc certe postulat nostra necessitudo, ab ipsis pene
incunabulis inter nos inita.
Xa.
Vera narras, nec ulla sodalium unquam carior fuit animo meo.
Eu.
Qualisqualis est tuus maritus, illud cogita, non esse ius permutandi. Olim
immedicabilibus dissidiis remedium extremum erat divortium: nunc hoc in totum ademptum
est: usque ad extremum vitae diem ille tuus sit maritus oportet, et tu illius uxor.
Xa.
Superi male faxint, qui ius hoc nobis ademerunt.
Eu.
Bona verba: sic visum est Christo.
Xa.
Vix credo.
Eu.
Sic habet. Nunc nihil superest, nisi ut uterque, ad alterius mores et ingenium
accommodando sese, concordiae studeatis.
Xa.
An ego possum illum refingere?
Eu.
Non minimum momenti est in uxoribus, quales sint mariti.
Xa.
Pulchre convenit tibi cum tuo?
Eu.
Nunc tranquilla omnia.
Xa.
Ergo turbarum nonnihil erat initio?
Eu.
Nihil unquam tempestatis; sed tamen, ut fit inter homines, nonnunquam nubeculae quaedam
oboriebantur, quae poterant gignere tempestatem, nisi commoditate morum fuisset
occursum. Habet suos quisque mores, et est sua cuique sententia: et, si verum fateri
volumus, sunt sua cuique vitia: quae si usquam, certe in matrimonio novisse oportet, non odisse.
Xa.
Recte mones.
Eu.
Fit autem frequenter, ut dissiliat benevolentia mutua inter maritum et uxorem, antequam
alter alteri satis notus sit. Id est in primis cavendum. Semel enim orta simultate,
aegre sarcitur gratia, praesertim si res ad atrocia convicia processerit. Quae glutino
committuntur, si statim concutias, facile distrahuntur: ceterum ubi siccato glutino
semel cohaeserint, nihil firmius. Proinde in initio nihil non faciendum, ut inter uxorem
et maritum coalescat confirmeturque benevolentia. Id maxime fit obsequio, morumque
commoditate. Nam benevolentia, quae sola formae gratia conciliatur, ferme temporaria est.
Xa.
Sed narra nobis, obsecro, quibus artibus pertraxeris maritum ad tuos mores.
Eu.
Dicam in hoc, ut imiteris.
Xa.
Si queam.
Eu.
Facillimum erit, si velis; nec adhuc serum est. Nam et ille iuvenis est, et tu puella;
ac nondum annus, opinor, expletus est a nuptiis.
Xa.
Vera praedicas.
Eu.
Dicam igitur, sed taciturae.
Xa.
Maxime.
Eu.
Illa prima mihi cura fuit, ut in omnibus essem iucunda marito, ne quid esset, quod
illius animum offenderet: observabam affectum ac sensum illius; observabam et tempora,
et quibus rebus deliniretur, quibus irritaretur, quemadmodum facere solent ii, qui
elephantos ac leones cicurant, aut similia animantia, quae vi cogi non possunt.
Xa.
Tale animal mihi domi est.
Eu.
Qui adeunt elephantos, non gestant vestem candidam; nec puniceam, qui tauros: quod his
coloribus compertum sit ea animantia efferari. Quemadmodum et tigres tympanorum sonitu
sic aguntur in rabiem, ut seipsas dilanient. Et qui tractant equos, habent voces, habent
poppysmata et palpum, aliaque quibus ferocientes mitigent. Quanto magis decet nos his
artibus uti erga maritos, quibuscum nobis, velimus nolimus, per omnem vita est tectum ac
lectus communis?
Xa.
Perge quod coepisti.
Eu.
His animadversis, attemperabam me illi, cavens ne quid offensae nasceretur.
Xa.
Quinam id poteras?
Eu.
Primum in cura rerum domesticarum, quae peculiaris est provincia matronarum,
advigilabam, non solum cavens, ne quid esset praetermissum, verum etiam ut omnia
congruerent ad illius sensum, in rebus etiam minutissimis.
Xa.
Quibus?
Eu.
Puta, si maritus hoc aut illo cibo peculiariter delectetur, si cibus placeat hoc aut
illo modo coctus, si lectus hoc aut illo modo stratus.
Xa.
At quo pacto attemperares te ei, qui domi non esset, aut esset ebrius?
Eu.
Mane, istuc ibam. Si quando maritus videbatur admodum tristis, nec esset appellandi
tempus, nequaquam ridebam ac nugabar, quemadmodum nonnullae mulieres solent; sed sumebam
et ipsa vultum submoestum ac solicitum. Quemadmodum enim speculum, si probum est, semper
reddit imaginem intuentis: ita decet matrem familias ad affectum mariti congruere, ne
sit alacris illo moerente, aut hilaris illo commoto. Quod si quando commotior erat, aut
blando sermone leniebam, aut silentio concedebam iracundiae, donec, ea refrigerata,
tempus se daret vel purgandi, vel admonendi. Idem faciebam, si quando plus aequo potus
redibat domum; nec id temporis nisi iucunda loquebar illi: tantum blanditiis pertrahebam
ad lectum.
Xa.
Infelix vero uxorum conditio, si iratis, ebriis, et quidquid libet patrantibus maritis
tantum obsequentur.
Eu.
Quasi vero hoc non sit mutuum obsequium. Coguntur et illi multa ferre in moribus
nostris. Est tamen tempus, quum in re seria fas est uxori monere virum, si quid est
alicuius momenti: nam ad levia praestat connivere.
Xa.
Quod tandem?
Eu.
Quum erit animo vacuo, nec commotus, nec solicitus, nec potus; tum absque testibus
blande monendus, vel rogandus potius, ut in hoc aut illo melius consulat rei, aut famae,
aut valetudini suae. Atque haec ipsa admonitio leporibus ac facetiis erit condienda.
Nonnunquam praefatione ab illo stipulari soleo, ne mihi succenseret, si quid stulta
mulier admonerem, quod ad illius honorem, aut valetudinem, aut salutem facere videretur.
Ubi monuissem, quae volebam, amputavi sermonem illum, et ad alia iucundiora deflectebam.
Est enim fere hoc nostrum vitium, mea Xantippe, ut semel exorsae loqui, finem facere nequeamus.
Xa.
Aiunt.
Eu.
Illud in primis cavebam, ne praesentibus aliis maritum obiurgarem, aut ne quid
querelarum domo efferrem. Facilius sarcitur, si quid inter duos commissum est. Quod si
quid extiterit eius generis, ut nec ferri possit, nec uxoris admonitione sanari,
civilius est, ut uxor querelam deferat ad parentes et cognatos mariti, quam ad suos, et
ita querelam temperet, ne videatur odisse maritum, sed vitium potius mariti. Nec tamen
effutiat omnia, ut hic quoque tacitus agnoscat, et amet uxoris civilitatem.
Xa.
Philosopham esse oportet, quae ista praestet.
Eu.
Imo talibus factis maritos ad similem civilitatem invitabimus.
Xa.
Sunt quos nulla civilitate corrigas.
Eu.
Equidem non arbitror. Sed fac esse. Primum illud cogita: maritus ferendus est,
qualisqualis est. Praestabilius igitur est ferre vel sui similem, vel paullo commodiorem
factum nostra civilitate, quam nostra saevitia peiorem in dies. Quid si proferam
maritos, qui simili civilitate correxerunt sponsas suas? Quanto magis decet nos idem
praestare adversus maritos?
Xa.
Narrabis igitur exemplum meo marito dissimillimum.
Eu.
Est mihi familiaritas cum homine quodam nobili, docto, singularique morum dexteritate.
Is duxerat puellam virginem, annos natam decem et septem, ruri in parentum aedibus
perpetuo educatam, ut nobiles fere gaudent habitare ruri, ob venatum et aucupium. Rudem
volebat ille, quo facilius illam ad suos mores fingeret: coepit eam instituere literis
ac musica, paullatimque assuefacere, ut redderet ea, quae audisset in concione,
ceterisque rebus formare, quae post essent usui futurae. Haec quoniam erant nova
puellae, quae domi suae fuerat in summo otio, et inter famulorum colloquia lususque
educata, coeperant esse taedio. Detrectabat obsequium, et quum maritus urgeret, illa
sine fine flebat, nonnunquam et in terram abiiciebat sese, obcipitium illidens solo,
quasi mortem optans. Earum rerum quum nullus esset finis, maritus dissimulato stomacho,
invitabat uxorem, ut animi relaxandi gratia una proficiscerentur rus ad aedes soceri.
Ibi lubens obtemperabat uxor. Eo quum ventum esset, maritus reliquit uxorem apud matrem
et sorores; ipse cum socero prodibat venatum. Ibi submotis testibus denarrat socero, se
sperasse iucundam vitae sociam; nunc habere perpetuo lacrymantem, ac sese discruciantem,
nec ullis monitis sanabilem: orat, ut sibi adsit in medendo filiae morbo. Socer
respondet: se semel illi tradidisse filiam, quod si illa non obtemperaret verbis,
uteretur suo iure, et verberibus eam emendaret. Tum gener, Novi, inquit, ius meum; sed
malim eam tua vel arte, vel auctoritate sanari, quam ad hoc extremum remedium venire.
Socer pollicitus est se curaturum. Post unum atque alterum diem captat tempus ac locum,
ut solus esset cum filia: ibi vultu ad severitatem composito, incipit commemorare, quam
illa esset infelici forma, quam non amabilibus moribus, quam saepe metuisset, ne nullum
illi posset invenire maritum. At ego meo maximo labore, inquit, talem inveni tibi,
qualem nulla non optaret sibi, quantumvis felix. Et tamen tu, non agnoscens, quid pro te
fecerim, nec intelligens, te talem habere maritum, qui, nisi esset humanissimus, vix te
dignaretur habere in ancillarum numero, rebellas illi. Ne longum faciam, sic incanduit
patris oratio, ut vix videretur manibus temperare. Est enim vir ingenio mire vafro, qui
citra personam omnem posset quamvis agere comoediam. Ibi puella partim metu, partim
veritate commota, accidit ad patris genua, rogans ut praeteritorum vellet oblivisci, se
in posterum memorem fore officii sui. Ignovit pater, pollicitus se quoque fore patrem
amantissimum, si, quod polliceretur, prastaret.
Xa.
Quid deinde?
Eu.
Puella digressa a colloquio parentis, rediit in cubiculum, offendit maritum solum;
accidit illi ad genua, et ait: Marite, hactenus non novi neque te, neque me ipsam:
posthac videbis me aliam factam, tantum obliviscere superiorum. Hanc vocem maritus
excepit osculo, et omnia pollicitus est, si illa persisteret eo animo.
Xa.
Quid? perstitit?
Eu.
Usque ad mortem: neque quidquam erat tam humile, quod illa non alacris ac volens obiret
volente marito. Tantus amor inter eos natus est et confirmatus. Post annos aliquot
puella crebro sibi gratulata est, quod contigisset, tali marito nubere; qui nisi
contigisset, eram, inquit, omnium mulierum perditissima.
Xa.
Talium maritorum non minus rara est copia, quam alborum corvorum.
Eu.
Iam si molestum non est, referam tibi quiddam de marito commoditate uxoris correcto,
quod nuper accidit in hac ipsa civitate.
Xa.
Nihil est quod agam, et perquam grata mihi est tua confabulatio.
Eu.
Est vir quidam non postremae nobilitatis: is, ut solet hoc hominum genus, plerumque
venabatur. Ruri incidit in puellam quandam pauperrimae mulierculae filiam: in eam coepit
deperire, homo iam provectioris aetatis. Atque huius gratia frequenter pernoctabat
foris. Praetextus erat venatio. Uxor huius, mulier insigni probitate, nescio quid
suspicans, pervestigavit furta mariti sui: et eo profecto, nescio quo, adiit casam illam
rusticanam; expiscata est de toto negotio, ubi dormiret, unde biberet; quis esset
apparatus convivii. Nihil erat ibi supellectilis, sed mera paupertas. Abiit matrona
domum, ac mox rediit, secum adducens lectum commodum et apparatum, vasa aliquot
argentea; addidit pecuniam, admonens, ut, si quando rediret ille, tractarent eum
civilius; dissimulans interim sese uxorem esse, ac sororem esse simulans. Post dies
aliquot redit eo furtim maritus; videt auctam supellectilem, et apparatum lautiorem.
Rogat unde is nitor insolitus: aiunt, matronam quandam honestam illi cognatam haec
advexisse, ac mandasse, ut honestius posthac acciperetur. Illico tetigit animum illius
suspicio, uxoris hoc esse factum. Reversus domum, rogat num illic fuisset: illa non
negat. Rogavit, et quo tandem consilio, misisset eo supellectilem. Mi vir, inquit,
assuetus es vitae commodiori. Videbam illic te durius accipi; putabam, esse officii mei,
ut, quando ita tibi cordi est, lautius illic habereris.
Xa.
0 matronam nimium bonam. Ego citius pro lecto substravissem illi fasciculum urticarum
ac tribulorum.
Eu.
Sed audi finem. Vir, perspecta tanta probitate, tantaque mansuetudine coniugis suae,
nunquam deinde usus est furtivo concubitu; sed domi semet oblectavit cum sua. Scio tibi
notum esse Gilbertum Batavum.
Xa.
Novi.
Eu.
Is, ut scis, florenti aetate duxit uxorem iam provectiorem ac vergenti aetate.
Xa.
Dotem fortasse duxit, non uxorem.
Eu.
Sic est. Is, fastidiens uxoris, adamabat mulierculam, cum qua se subinde oblectabat
foris. Raro domi prandebat aut coenabat. Quid tu heic eras factura?
Xa.
Quid? Ego illi adamatae involassem in capillos, et maritum exeuntem ad illam
perfudissem lotio, ut sic unctus iret ad convivium.
Eu.
At quanto haec prudentius! Invitabat mulierculam domum suam, comiter accipiebat. Ita
maritum quoque sine veneficiis domum pertraxit. Et si quando foris coenabat cum illa,
misit eo missum aliquem elegantiorem, iubens ut suaviter viverent.
Xa.
Ego malim mori, quam esse lena mei mariti.
Eu.
Verum interim rem ipsam expende. Nonne hoc multo satius erat, quam si saevitia sua
prorsus alienasset maritum, ac totam aetatem in iurgiis exegisset?
Xa.
Fateor minus esse mali; sed ego non possem.
Eu.
Unum adiiciam; atque ita discedam ab exemplis. Hic vicinus noster, vir probus et
integer, sed paulo imcundior, quodam die pulsaverat uxorem suam, foeminam laudatissimam.
Ea se recepit in intimum conclave, atque illic lacrymans atque singultiens, decoquebat
animi aegritudinem. Aliquanto post per occasionem eodem ingressus est maritus; reperit
uxorem flentem. Quid, inquit, heic lacrymas ac singultis, puerorum more? Tum illa
prudenter: Quid? inquit; an non hoc satius, ut heic deplorem malum meum, quam si in via
vociferer, quemadmodum solent aliae mulieres? Hoc dicto tam uxorio fractus ac victus
hominis animus; data dextra pollicitus est uxori, se posthac nunquam in illam
coniecturum manus: nec fecit.
Xa.
Ego idem impetravi a meo diversa ratione.
Eu.
Sed interim est inter vos bellum perpetuum.
Xa.
Quid igitur velles me facere?
Eu.
Primum mussanda est tibi omnis iniuria mariti, et animus illius officiis, comitate,
mansuetudine paullatim est conciliandus: aut vinces tandem, aut certe multo commodiore
uteris, quam nunc uteris.
Xa.
Ille ferocior est, quam ut ullis officiis mansuescat.
Eu.
Eia, ne dixeris. Nulla est fera tam immanis, quin officiis cicuretur; ne desperes in
homine. Fac periculum menses aliquot; me accusa, nisi senseris consilium hoc tibi fuisse
bono. Sunt etiam quaedam vitia, ad quae tibi connivendum est. Illud ante omnia tibi
cavendum censeo, ne quid rixae moveas in cubiculo aut in lecto: sed curandum est, ut
illic omnia sint festiva ac iucunda. Etenim si is locus qui diluendis offensis,
sarciendaeque gratiae consecratus est, lite aut aegritudine quapiam profanetur; iam
sublatum est omne remedium benevolentiae reconciliandae. Sunt enim foeminae quaedam tam
morosae, ut in ipso etiam coitu querantur ac rixentur, eamque voluptatem, quae diluere
solet ex animis virorum, si quid inerat molestiae, morum fastidio reddant insuavem;
pharmacum ipsum vitiantes, quum licuisset mederi offensis.
Xa.
Istud mihi frequenter accidit.
Eu.
Atqui tametsi semper est cavendum uxori, ne qua re molesta sit viro, tamen id maxime
studere debet, ut in eo congresso se viro praebeat modis omnibus commodam et iucundam.
Xa.
Viro: mihi cum bellua res est.
Eu.
Mitte male loqui: fere nostra culpa viri mali sunt. Sed ut ad rem redeam: qui versantur
in priscis fabulis poëtarum, narrant Ve nerem (eam faciunt deam connubii
praesidem) habere cestum arte Vulcani confectum: in eo intextum esse quidquid est
amatorii medicamenti: eo se cingit, quoties congressura est cum marito.
Xa.
Fabulam audio.
Eu.
Verum; sed audi, quid sibi velit fabula.
Xa.
Dic.
Eu.
Illud docet, uxorem omnem curam adhibere oportere, ut in congresso connubiali iucunda
sit marito, quo recalescat ac redintegretur amor ille maritalis, et discutiatur ex
animo, si quid erat offensionis aut taedii.
Xa.
Sed unde nobis cestus ille?
Eu.
Nihil opus veneficiis aut incantamentis. Nullum incantamentum efficacius, quam morum
probitas cum suavitate coniuncta.
Xa.
Ego tali marito blandiri non possum.
Eu.
At hoc tua refert, ut desinat esse talis. Si Circes artibus posses maritum vertere in
suem aut ursum, faceres?
Xa.
Nescio.
Eu.
Nescis? An malles habere suem maritum, quam hominem?
Xa.
Equidem malim hominem.
Eu.
Age, quid si Circes artibus posses ex temulento reddere sobrium, ex prodigo frugalem,
ex cessatore diligentem, nonne faceres?
Xa.
Plane facerem: sed unde mihi istae artes?
Eu.
Atqui istas artes habes in te, si modo velis adhibere. Tuus, velis nolis, sit oportet.
Quo meliorem eum reddideris, hoc magis consulueris tibi. Tu tantum oculos habes defixos
in illius vitia, eoque tibi exaggerant odium; et hac ansa tantum arripis illum, qua
teneri non potest. Illa potius contemplare, quae bona sunt in illo; et hac ansa prehende
illum, qua teneri potest. Antequam illi nuberes, tempus erat expendendi, quid haberet
malorum. Oportebat enim non oculis solum, verum etiam auribus maritum deligere: nunc
medendi tempus est, non accusandi.
Xa.
Quae mulier unquam auribus cepit maritum?
Eu.
Oculis capit, quae nihil aliud spectat, quam corporis formam: auribus, quae diligenter
observat, quid fama de ille praedicet.
Xa.
Pulchre mones, sed sero.
Eu.
At non serum est studere corrigendo marito. Ad eam rem conducet, si quid pignoris ex te
natum fuerit viro.
Xa.
Iam natum est.
Eu.
Quando?
Xa.
Iam pridem.
Eu.
Quot menses sunt?
Xa.
Ferme septem.
Eu.
Quid ego audio? Tu nobis trimestris foetus iocum renovas?
Xa.
Nequaquam.
Eu.
Ita necesse est, si tempus a nuptiarum die supputas.
Xa.
Imo ante nuptias fuerat mihi cum eo colloquium.
Eu.
An ex colloquio nascuntur pueri?
Xa.
Forte solam nactus, coepit alludere, titillans axillas, ac latera, quo me provocaret ad
ri sum. Ego non ferens titillationem, me resupinabam in lectum; ille incumbens figebat
oscula, nec satis scio, quid egerit praeterea: certe paucis post diebus uterus coepit intumescere.
Eu.
I nunc, et maritum contemne; qui si lusitans gignit liberos, quid faciet, quum serio
rem aget?
Xa.
Suspicor et nunc me gravidam esse.
Eu.
Euge contigit felici fundo bonus cultor.
Xa.
Hac in parte plus praestat, quam vellem.
Eu.
Ista querela tibi cum paucis uxoribus est communis. Sed inter vos intercesserat pactum connubiale?
Xa.
Intercesserat.
Eu.
Levius igitur peccatum est. Estne proles mascula?
Xa.
Est.
Eu.
Illa vos rediget in gratiam, si tu vel paullulum temet accommodes. Quid alii praedicant
de tuo marito sodales, et quibuscum habet commercium foris?
Xa.
Praedicant eum esse moribus commodissimis, comem, liberalem, amicum amico.
Eu.
Et ista mihi bonam spem faciunt, illum fore qualem volumus.
Xa.
At mihi uni talis non est.
Eu.
Sed tu te illi praebeto, qualem dixi; meque pro Eulalia voca Pseudolaliam, nisi tibi
quoque talis esse coeperit. Quin et illud cogita, illum adhuc iuvenem esse, nondum
opinor egressum annos viginti quatuor: nondum novit, quid sit esse patremfamilias. Iam
non est tibi cogitandum de divortio.
Xa.
At frequenter cogitavi.
Eu.
Verum ea cogitatio quando tibi inciderit in mentem, primum reputa tecum, quam nihili
res sit foemina divulsa a viro. Summum decus matronae est, morigeram esse suo coniugi.
Ita natura comparatum est. Ita voluit Deus, ut mulier tota pendeat a viro. Tantum cogita
id quod res est: maritus est, alius non potest obtingere. Dende veniat in mentem puellus
ille duobus communis. Quid de illo statues? Auferes tecum? fraudabis maritum sua
possessione. Relinques apud illum? spoliabis te ipsam eo, quo nihil habes carius.
Postremo dic mihi, habesne, quae tibi male velint?
Xa.
Habeo novercam germanam; praeterea socrum huic simillimam.
Eu.
Adeo tibi male volunt?
Xa.
Cuperent extinctam.
Eu.
Et istae tibi fac ut in mentem veniant. Quid enim illis possis facere gratius, quam si
videant te divulsam a marito, viduam, imo plus quam viduam vivere? Nam viduis licet
alteri nubere.
Xa.
Equidem probo tuum consilium, sed taedet diutini laboris.
Eu.
At reputa, quantum laborum sumpseris prius, quam hunc psittacum docueris quaedam humana
verba sonare.
Xa.
Plurimum profecto.
Eu.
Et piget operam sumere in fingendo marito, quicum perpetuo suaviter degas aetatem?
Quantum laboris sumunt homines, ut equum sibi commodum reddant? et nos pigebit
adlaborare, ut maritis utamur commodioribus?
Xa.
Quid faciam?
Eu.
Iam dixi. Cura ut domi niteant omnia, ne quid sit molestiae, quod illum exigat ex
aedibus. Tu te illi comem praebe, semper interim memor reverentiae cuiusdam, quam uxor
debet marito. Absit tristitia; sed absit et petulantia: nec putida sis, nec lasciva. Sit
apparatus domi lautus. Nosti palatum mariti: quod illi suavissimum est, id coquito. Quin
etiam iis, quos ille amat, comem et affabilem te praebeto. Hos frequenter ad convivium
voca. In convivio facito, ut laeta plenaque hilaritatis sint omnia. Denique si quando
ille vino laetior pulsabit suam testudinem, tu voce accinito. Sic assuefacies maritum
manere domi, et minues impensas. Sic enim ille cogitabit tandem: Nae ego insigniter
insanio, qui foris magna rei famaeque iactura victitem cum scorto, quum domi habeam
uxorem multo lepidiorem, meique amantiorem, apud quam nitidius ac lautius accipi liceat.
Xa.
An credis successurum, si tentem?
Eu.
Me vide. Ad me recipio. Interim et maritum tuum aggrediar; admonebo et illum sui officii.
Xa.
Laudo consilium; at vide ne quid huius rei suboleat ipsi: misceret coelum terrae.
Eu.
Ne metue. Ita per ambages temperabo sermonem, ut ipse mihi narret, quid inter vos sit
turbarum. Hoc facto, meo more tractabo illum blandissime, et ut spero, tradam eum tibi
commodiorem. De te per occasionem mentiar, quam amanter de illo sis locuta.
Xa.
Christus bene fortunet quod agimus.
Eu.
Aderit, modo ne desis tibi.