Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Virgo poenitens

Personae

  • Eubulus
  • Catharina
Eu.

Tales ianitrices mihi semper optarim.

Ca.

Et ego semper tales pulsatores.

Eu.

Sed vale, Catharina.

Ca.

Quid ego audio? Valebo prius quam salveam?

Eu.

Non huc veni ut te viderem lacrymantem. Quid sibi vult, quod protinus me conspecto lacrymis suffusi sunt oculi?

Ca.

Quo fugis? mane, mane inquam, sumam alium vultum, et ridebimus affatim.

Eu.

Quas aves hic video?

Ca.

Est illius collegii patriarcha. Ne subducito te, iam perpotarunt, accumbe paulisper. Illo digresso, confabulabimur nostro more.

Eu.

Age obtemperabo tibi, quae mihi noluisti. Nunc soli sumus. Narra totam fabulam. Malim enim ex te cognoscere.

Ca.

Ex tot amicis quos putabam sapere plurimum, nunc sentio nullum fuisse, qui mihi prudentius as senilius consilium dederit, quam tu omnium natu minimus.

Eu.

Dic, quomodo expugnasti parentum affectum?

Ca.

Primum improbis hortatibus monachorum ac monacharum, deinde etiam meis precibus ac blandimentis labefactatus est matri animus. Pater nullo pacto quibat perpelli. Tandem omnibus admotis machinis, et hic victus et oppressus est potius quam assensit. Id factum est inter pocula. Minitabantur homini malum exitium, si Christo suam sponsam pernegaret.

Eu.

O improbitatem stolidorum. Quid fit deinde?

Ca.

Servor triduo domi clam. Interim semper aderant mulieres aliquot eius collegii, quas illi Conversas vocant, hortatibus suis addentes animum, ut persisterem in sancto proposito: ac sollicite caventes, ne qua cognatarum aut sodalium adiret me, quae mentem videretur mutatura. Interim adornabantur vestes, aliaque quae ad convivium attinebant.

Eu.

Tibi quid interim erat animi? num vacillabas?

Ca.

Non, sed passa sum quiddam tam horrendum, ut malim emori decies quam iterum perpeti.

Eu.

Quaeso, quid isthuc erat?

Ca.

Non possum effari.

Eu.

Quod mihi dixeris, amico tuo dixeris.

Ca.

Promittis silentium?

Eu.

Id praestaturus eram, etiam si nulla fuisses stipulata. Quasi vero me nondum noris.

Ca.

Apparuit mihi spectrum horribili specie.

Eu.

Is nimirum erat genius tuus malus, qui te eo instigabat.

Ca.

Prorsus opinor fuisse cacodaemonem.

Eu.

Dic mihi, quae species erat? Estne talis qualis pingitur, rostro adunco, longis cornibus, harpyiarum unguibus, praelonga cauda?

Ca.

Tu ludis. At ego malim mihi terram dehiscere, quam denuo tale viderem spectrum.

Eu.

Interim aderant illae mulieres hortatrices?

Ca.

Non, nec unquam illis indicavi, tametsi valde sciscitantibus quid esset mali, cum me totam exanimatam offenderent.

Eu.

Vis tibi dicam quid fuerit?

Ca.

Siquidem potes.

Eu.

Illae mulieres incantaverant te, vel potius excantarant tibi cerebrum. Sed interim tu persistebas in sententia?

Ca.

Maxime, nam aiebant id multis accidere, qui se consecrant Christo, verum si primo illo congressu superetur tentator, post tranquilla fore omnia.

Eu.

Qua pompa producta es?

Ca.

Adornant me toto mundo meo, demittunt capillos. Itaque non aliter quam nuptura sponso.

Eu.

Crasso monacho, hem, male sit huic tussi.

Ca.

Ex aedibus paternis clara luce deducor ad collegium, multis ad spectaculum concurrentibus.

Eu.

O scitos histriones, ut norunt agere suas fabulas simplici populo. Quot dies egisti in illo sancto virginum collegio?

Ca.

Ferme duodecim.

Eu.

Sed quae res verterat animum tuum tam pertinacem?

Ca.

Non dicam quid sit, sed aliquid magni fuit. Post sex ab ingressu dies, accerso matrem, obtestans, obsecrans, si me vivam vellet, ut me eximeret ab eo collegio. Illa reluctatur animo meo, et hortatur ad constantiam. Post accerso patrem. Ille etiam obiurgabat, addens se aegre vicisse suos affectus, ut vicissim nunc vincerem animum meum, nec hoc dedecus conciliarem sibi, quod resiliissem ab instituto. Tandem ubi video me nihil proficere, respondeo parentibus, me, si ita iubeant, in gratiam illorum morituram. Nam hoc mihi certum esse, nisi mature eximerer. Hoc audito, reduxerunt domum.

Eu.

Bene habet quod mature resilieris, prius quam servitutem aeternam esses professa. Sed nondum audio, quae res mutarit animum tuum tam subito.

Ca.

Hoc nemo mortalium ex me scit hactenus, nec tu scies.

Eu.

Quid si divinem?

Ca.

Nec divinabis, sat scio: et si divines, non dicam.

Eu.

Tametsi coniecto. Verum interim periit sumptus?

Ca.

Plus quam quadraginta coronati.

Eu.

O comessatores nuptiales! Gaudeo tamen, periisse pecuniam, te nobis incolumi: posthac ausculta melioribus consilis.

Ca.

Ita faciam, et, cum piscatore, icta sapiam.