Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Alia.

Personae

Cl.

Gratulor tibi reduci, Balbe.

Ba.

Et ego tibi superstiti, Claudi.

Cl.

Gratulor tibi in patriam reverso.

Ba.

Imo gratulare magis e Gallia profugo.

Cl.

Quid ita?

Ba.

Quia illic bellis fervent omnia.

Cl.

Quid Musis cum Marte?

Ba.

Atqui illic ne Musis quidem parcitur.

Cl.

Tu igitur feliciter elapsus es.

Ba.

At non sine periculo.

Cl.

Totus alius nobis redisti.

Ba.

Qui sic?

Cl.

Ex Hollando versus es in Gallum.

Ba.

Quid? an capus eram, quum hinc abirem?

Cl.

Vestis indicat te mutatum ex Batavo in Gallum.

Ba.

Hanc metamorphosin malim, quam in gallinam. Sed ut cuculla non facit monachum, ita nec vestis Gallum.

Cl.

Iamne calles Gallice?

Ba.

Sic satis.

Cl.

Quo pacto didicisti?

Ba.

Magistris haudquaquam mutis.

Cl.

Quibus?

Ba.

Mulierculis, quovis turture loquacioribus.

Cl.

In tali ludo facile discimus loqui. Sonasne probe sermonem Gallicum?

Ba.

Imo et Latinum sono Gallice.

Cl.

Nunquam igitur scribes bona carmina.

Ba.

Cur ita?

Cl.

Quia periit tibi syllabarum quantitas.

Ba.

Mihi satis est qualitas.

Cl.

Quid? estne Lutetia immunis a pestilentia?

Ba.

Non est, sed perpetua non est: aliquando remittit sese, mox recrudescit; nonnunquam intermittitur deinde recipit sese.

Cl.

Non sat erat malorum, ubi bellum est?

Ba.

Erat, nisi secus esset visum superis.

Cl.

Annonae caritatem istic esse oportet.

Ba.

Imo penuriam. Omnium rerum illic inopia est, praeterquam sceleratorum militum. Bonorum virorum illic est mira vilitas.

Cl.

Quid accidit Gallis, ut bellum suscipiant cum aquila?

Ba.

Quia movet illos exemplum scarabei, qui non cessit aquilae. In bello nemo sibi non videtur Hercules.

Cl.

Non te remorabor diutius. Alias latius nugabimur, quum erit utrique commodum. Nunc alio me vocant negotiola quaedam.