Aug.
Auctioni hodiernae interfui. Ain' tu? Licitatus sum vectigalia. Quanti tandem? Decem
millibus. Hui, tanti? Ne mireris; erant, qui multo pluris licitarentur, pauci, qui
minoris. Cui tandem addicta sunt vectigalia? Chremeti, uxoris tuae summo et maximo
amico. Sed divina, quanti sunt addicta. Decem. Imo quindecim. Deus bone, ego mihi
hominem ipsum cum tota familia dimidio addictum nolim. At ille uxorem tuam duplo
emptam cupit. Animadvertistine in his orationibus, ubicunque adsit substantivum
pretii, id in ablativo poni, ceteris aut in genitivo positis, aut in adverbium
mutatis? Comparativum nunquam audisti sine substantivis, exceptis illis duobus, pluris
et minoris. Sunt et alia verba, de quibus sumus loquuti, non admodum dissimilia, sum,
facio, habeo, duco, aestimo, pendo, quae idem fere significant: fio itidem. Iunguntur
autem his fere genitivis, multi, parvi, magni, pluris, plurimi, minoris, minimi,
maximi, tanti, quanti, flocci, pili, nihili, nauci, huius, et si qua sunt his similia.
Ch.
Da exempla.
|