Aug.
Decerperem tibi quidpiam, si palatum tuum tenerem. Ministrarem tibi, si gula tua mihi
satis cognita esset. Apponerem tibi, si, quid potissimum iuvaret, scirem. Si nossem
ingenium palati tui, essem tibi structor. Equidem tantundem palato, quantum animo, sapio.
Ch.
Palatum habes eruditissimum. Nihil tuo palato doctius. Nec eo te puto inferiorem, de
cuius singulari peritia testatur Satyricus:
Ostrea callebat primo deprendere morsu,
Et semel aspecti dicebat littus echini.
Aug.
Et tu mihi, Christiane, ut par pari referam, ipsum audivisse Epicurum, aut in schola
Catiana institutus videris. Quid enim tua gula aut sapientius, aut fastidiosius?
Ch.
Si oratoriam, aeque artem ut culinariam callerem, nec Cicero ipse me vinceret.
Aug.
Equidem si alterutra carendum esset, culinariam, quam rhetoricam, mallem.
Ch.
Subscribo tuo iudicio: graviter, acute, vereque iudicas. Quid enim oratorum confert
loquacitas, nisi quod aures otiosas inani voluptate demulcet? Culinaria tum palatum,
tum ventrem, tum totum hominem, quantus est, pascit ac reficit. Concedat laurea
linguae, inquit Cicero: at utraque concedat culinae. Nunquam mihi Stoici illi
magnopere placuerunt, qui, omnia ad suum nescio quod honestum referentes, cutis ac
palati nullam rationem habendam putant. Dici non potest, quanto Diogene sapientior
Aristippus mihi fuisse videtur.
Aug.
Ego Stoicos cum suis ieiuniis contemno. Epicurum, magis laudo ac probo, quam Diogenem
illum Cynicum, qui crudis oleribus, ac simplici aqua victitabat. Quare nihil miror, si
Alexander, rex fortunatissimus, se Alexandrum, quam Diogenem esse, maluit.
Ch.
Nec ego sane, quamlibet vilis homuncio, cum Diogene meam philosophiam commutarem:
fortassis et Catius tuus facere recusaret. Melius nostri temporis philosophi sentiunt,
qui contenti Stoicorum more disputare, vivendo ipsum etiam Epicurum vincunt. At ego
quidem rem in primis praeclaram philosophiam puto, si parce adhibeatur. Nimium
philosophari non laudo. Est enim res perquam ieiuna, sterilis, atque tristis. Ubi in
calamitatem aut aegritudinem incidi, tum demum ad philosophiam, tanquam ad medicam,
confugio. Ubi convalui, rursum illi vale renuncio.
Aug.
Tuam rationem probo. Belle philosopharis. Salve igitur, philosophe non e Stoa, sed e culina.
Ch.
Quid tandem habes, Erasmi, quod parum sis hilaris? Quid sibi vult corrugata frons?
quid silentium? An mihi succenses, quod te frugaliore coena acceperim?
Er.
Imo tibi sum iratus, quod tantum impendii mea causa sit factum. Interminatus erat
Augustinus, ne sua causa diem festum faceres: vis nos posthac redire nunquam. Nam
talem coenam dare solent ii, qui unam duntaxat dare constituissent. Quos tandem
convivas videris accepisse? Non amiculis, sed satrapis coenam parasse videris. An nos
helluones esse credis? Hoc non est dare coenam, sed triduanam saturitatem.
Ch.
Etiam tu pergis esse Demea? Cras, ut lubet, disputa: hodie Mitionem te praebeas, oro.
De impendio cras sobrii disputabimus; nunc nil nisi meras nugas audire libet.
Aug.
Christiane, utrum de bubulis an de ovillis carnibus mavis?
Ch.
Bubulis quidem magis delector, at ovillas magia salutares arbitror. Ita ingenium est
hominum, ut perniciosissima quaeque appetant vehementissime.
Aug.
Galli suillas carnes mirum in modum amant.
Ch.
Galli amant, quae parva constant.
Aug.
Hac una in re Iudaeus sum: nam nihil aeque odi atque carnes suillas.
Ch.
Nec iniuria; quid enim insalubrius? Ego in hoc non cum Gallis, sed cum Iudaeis sentio.
Er.
At ego ovillas pariter amo, et suillas; sed diversa ratione. Nam ovillis, quod amem,
libenter vescor: suillas prae amore non attingo, ne quid offendam.
Ch.
Bellus homo es, Erasmi, ac festivus. Equidem mirari mecum soleo, unde tanta in
palatis humanis diversitas. Nam, ut Horatiano carmine utar:
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.
Er.
Quanquam, ut ait Comicus, quot homines, tot sententiae, et suus cuique mos; tamen
nemo me adduxerit, ut credam, plus ingeniis inesse varietatis, quam palatis. Ita vix
duos reperias, quos eadem iuvent. Permultos vidi, qui butyri ac casei ne olfactum
quidem ferrent. Sunt, quibus carnes nauseae sint: alius elixis, alias assis abstinet.
Multi aquam vino praeferunt. Et, quod incredibile est, vidi hominem, qui nec pane, nec
vino uteretur.
Ch.
Et quibus tandem miser illo victitabat? Quibus vescebatur?
Er.
Ceterorum nihil fastidiebat, non carnes, non pisces, non olera, non poma.
Ch.
Vis, ut istud tibi credam?
Er.
Si lubet.
Ch.
Credo, at ea lege, ut vicissim mihi mentienti fidem sis habiturus.
Er.
Age faciam: modo vereconde mentiaris.
Ch.
Quasi vero sit quicquam tuo commento impudentius.
Er.
Quid dicet frons tua, si hominem tibi commonstrem?
Ch.
Macilentum quempiam ac monogrammum esse oportet.
Er.
Imo diceres athletam.
Ch.
Polyphemum potius.
Er.
Hoc tibi mirum videri demiror, quum multi sint, quibus pisces vento durati sint panis
loco: nonnullis hoc praestent herbarum radices, quod nobis panis.
Ch.
Credo; sed perge mentiri.
Er.
Quendam in Italia, quum illic agerem, videre memini, qui nullo neque cibo, neque potu
adiutus, sommo saginabatur.
Ch.
Ut nihil pudet! Non possum illud Satyricum non dicere:
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles.
Ch.
Tu poëtaris. Tu nunc poëtam agis. Nam, mentiris, dicere, mihi
religio est.
Er.
Mentiar, si non Plinius, auctor certissimus, scripsit, ursum quatuordecim dies solo
sommo mirum in modum saginari: quo tamen ita alte premitur, ut ne vulneribus quidem
queat excitari. Imo, quo magis mireris, addam quod Theophrastus scribit, per id tempus
ursorum carnes coctas quoque, si asserventur, reviviscere.
Ch.
Vereor, ne Parmeno ille Terentianus ista non contineat. Mihi facile fidem facis.
Ministrarem tibi de cervinis carnibus, si satis essem urbanus.
Er.
Unde tibi nunc venatio? Unde ferina?
Ch.
Midas, homo hominum, qui vivunt, liberalissimus, nostrique amantissimus, mihi misit
dono: dono quidem, sed sic, ut ego minoris emam saepenumero.
Er.
Qui sic?
Ch.
Quia famulis plus dandum, quam daretur in macello vendenti.
Er.
Quae res cogit hoc facere?
Ch.
Tyrannus omnium violentissimus.
Er.
Quis iste?
Ch.
Mos.
Er.
Profecto tyrannus iste frequenter iniquissimas leges obtrudit mortalibus.
Ch.
Idem suo more nudius tertius hunc cervum venatus est. Quid tu, qui soleas istius
studii esse amantissimus?
Aug.
Equidem hoc studio plane relicto, iam praeter literas nihil venor.
Ch.
At mihi videntur literae quovis cervo fugaciores.
Aug.
Duobus tamen potissimum canibus assequimur, admiratione scilicet, atque improbitate
laboris. Nam et admirari plurimum discendi ardorem ministrat; et, ut facundissimus
poëta scripsit,
Labor omnia vincit improbus
Ch.
Amanter admones, Augustine, ut soles: propterea non desistam, non conquiescam, non
defatigabor, donec consequar.
Aug.
Carnes cervinae sunt nunc admodum tempestivae. Meminit Plinius de hoc animante
quiddam admirabile.
Ch.
Quidnam obsecro?
Aug.
Quoties arrexere aures, acerrimi esse auditus: at contra quum remisere, surdos.
Ch.
Istud ipsum mihi saepenumero evenit. Nam si quando fiat sermo de recipiendis aureis,
nihil tam auritum. Hic enim cum Pamphilo illo Terentiano aures arrigo. Ubi de
numerando verba fiunt, illico demitto.
Aug.
Laudo te; facis, ut te decet.
Ch.
Vis de his leporinis clunibus?
Aug.
Tibi sumito.
Ch.
An de tergo mavis?
Aug.
Hoc animal praeter ilia et clunes nihil habet appetendum.
Ch.
Vidistine unquam leporem candidum?
Aug.
Saepenumero. Plinius in Alpibus candidos reperiri scribit, quibus hibernis mensibus
nivem pro cibatu esse, sit creditum. An verum sit, Plinius ipse viderit. Quodsi
leporis cutem candidam reddit nix, stomachum habeat candidum necesse est.
Ch.
Mihi verisimile non fit.
Aug.
Accipe, magis admirandum, at fortasse tibi non inauditum. Idem utramque vim singulis
inesse testatur, maris et foeminae, ac foemellas sine mare aeque gignere. Istud ipsum
multi asseverant, praesertim venandi studiosi.
Ch.
Est ita, ut dicis. Sed hos cuniculos, si placet, tentemus, quia pinguiusculi sunt ac
tenelli. Ministrarem illi Nymphae, si propius assiderem. Augustine, istius tibi
vicinae curam age, si libet: calles enim, quo gestu sit ministrandum istis Veneribus.
Aug.
Teneo quid dicas, nasute.
Ch.
Quid? Te anserinae carnes delectant?
Aug.
Me quidem non mediocriter iuvant, ut sum minime fastidiosus. At hic anser, nescio quo
pacto, nihil me iuvat: nihil enim in vita vidi siccius: siccior est pumice, aut etiam
noverca Furii illius, in quem Catullus multum iocatur. Ligneus mihi videtur. Et
mehercule, quantum suspicor, veteranus miles immodicis excubiis sese maceravit. Aiunt
enim anserem inter omnia animalia longe esse vigilantissimum. Et profecto, nisi
coniectura fallor, hic anser ex eorum numero est, qui, canibus una cum excubitoribus
somno sopitis, Romanum olim Capitolium defenderunt.
Ch.
Verisimile (ita me Deus amet) dicis: nam ex eo seculo relictum arbitror.
Aug.
Haec quoque gallina aut parcum saginatorem habuit, aut amavit, aut certe zelotypa
vixit, quo quidem morbo hoc animantis genus maxime laborat. Hic capus longe melius
pinguit. Vide, curae quid faciant. Quod si ex Theodorico nostro Gallo faceremus capum,
multo citius pinguesceret.
Th.
Non sum gallus.
Aug.
Fateor, non es Gallus Cybeles, neque gallus gallinaceus, at forte Gallus gallaceus.
Ch.
Quid hoc verbi est?
Aug.
Hoc aenigma tibi coniectandum relinquo: ego Sphingem praestiti, tu Oedipus esto.
Ch.
Dic mihi bona fide, Augustine; nulla tibi cum Gallis unquam fuit necessitudo? Nihilne
affinitatis tibi cum Gallis contraxisti? Nullum fuit commercium?
Aug.
Nihil, nihil sane.
Ch.
Tanto es nequior.
Aug.
Sed cum Gallabus nonnihil.
Ch.
Libetne de iecore anserino? Quod apud veteres in deliciis cum primis habebatur.
Aug.
Non sum reiecturus, quod a tua manu venerit.
Ch.
Non est, quod exspectes Romanas delicias.
Aug.
Quas?
Ch.
Carduos, cochleas, testudines, colubros, fungos, boletos, tubera.
Aug.
Istis omnibus ego vel rapam praeferam. Liberalis es, benignus es, Christiane.
Ch.
Has perdices nemo attingit, ne columbos quidem. Cras est dies ieiunii ab Ecclesia
indicti; adversus hanc esuriem munite vos. Onerate saburra navim adversus imminentem
tempestatem. Bellum instat; instruite ventrem commeatu.
Aug.
Utinam isthuc verbi tacuisses, hilariores surrexissemus a coena. Miseros nos reddis
ante tempus.
Ch.
Quid ita?
Aug.
Quia minus anguem odi, quam pisces.
Ch.
At non tu solus.
Aug.
Quis hoc taedii nobis invexit?
Ch.
Quis commonstravit aloën, absynthium et scammonium dare in remediis?
Aug.
Sed ista dantur aegrotis.
Ch.
Sic haec dantur nimium recte valentibus. Aliquando praestat aegrotare, quam plus
satis valere.
Aug.
At mihi videtur minus oneris olim impositum Iudaeis. Equidem ab anguillis et porcis
facile temperarim, modo liceat capis et perdicibus expleri.
Ch.
In plerisque non res, sed animus nos discernit a Iudaeis. Illi manum abstinebant a
certis cibis, velut ab immundis et animum inquinaturis. Nos quum intelligamus omnia
munda esse mundis, tamen carni lascivienti, velut equo ferocienti pabulum subducimus,
quo magis dicto sit audiens spiritui. Nonnunquam immoderatum suavium rerum usum
abstinentiae molestia castigamus.
Aug.
Audio: sed eadem opera defendi posset circumcisio praeputii. Moderatur et illa coitus
pruritum, et cruciatum adfert. Si omnes itidem abhorrerent a piscibus atque ego, vix a
parricida tam atrox supplicium exigerem.
Ch.
Quorundam palato gratior est piscium, quam carnium esus.
Aug.
Congruunt igitur his, qui gulae serviunt, non valetudini.
Ch.
Equidem audivi quondam apud Aesopos et Apitios praecipuum luxum in piscibus fuisse.
Aug.
Qui conveniunt igitur deliciae cum supplicio?
Ch.
Non omnibus sunt muraenae, aut scari, aut acipenseres.
Aug.
Ergo tenues soli discruciantur, quibus satis male est, etiam quum vesci licet
carnibus. Fit enim non raro, ut quum licet vesci per Ecclesiam, non liceat per crumenam.
Ch.
Durum mehercle interdictum.
Aug.
Quod si interdictus carnium esus divitibus vertitur in delicias; et, si pauperibus
saepe non licet vesci carnibus, etiam quum licet, ac ne piscibus quidem, qui fere
carius emuntur; cui igitur bono erit interdictum?
Ch.
Omnibus: nam tenuibus, cochleis aut ranis licebit vesci, aut cepe, porrumve arrodere.
Mediocres detrahent nonnihil quotidianis opsoniis. Quod si quid divites deliciabuntur
hac occasione, suae gulae imputent, non incusent ecclesiae constitutionem.
Aug.
Pulchre dixti, sed interim a tenuibus, qui summis sudoribus alunt familiam, et procul
absunt ab amnibus ac lacubus, exigere carnium abstinentiam, est indicere famem, aut
BOULIMI/AN magis. Atqui si quid Homero credimus, longe
miserrimum mortis genus est, perire fame.
Ch.
Sic visum est Homero caeco: at apud Christianos miser non est, qui bene moritur.
Aug.
Esto sane: sed tamen durum est, a quoquam exigere, ut moriatur.
Ch.
Nec hoc animo pontifices interdicunt esum carnium, ut intereant homines, sed ut vel
affligantur moderate, si deliquerunt, vel subducto laetiore pabulo, corpora minus
ferociant adversus spiritum.
Aug.
Isthuc ipsum efficiet moderatus carnium esus.
Ch.
Sed in tanta corporum varietate certus carnium modus praescribi non potest, cibi
genus potest.
Aug.
Sunt et pisces, qui multum addant alimenti: sunt carnes, quae minimum.
Ch.
Sed in genere plus alunt carnes.
Aug.
Age, dic mihi si quo tibi foret iter, utrum malles equum alacriorem ac sublascivum,
an morbidum, qui subinde collabens sessorem deiiciat in terram?
Ch.
Quorsum istud?
Aug.
Quia piscium esus corruptis humoribus corpora nostra reddit magnis morbis obnoxia, ut
iam spiritui non possint subservire.
Ch.
Quibus morbis?
Aug.
Podagrae, febri, leprae, morbo regio.
Ch.
Qui scis?
Aug.
Credo medicis: id malim, quam experiri.
Ch.
Id fortassis in paucis accidit.
Aug.
Equidem arbitror in pluribus. Porro, quoniam animus agit per organa materialia
corporis, quae malis aut bonis humoribus afficiuntur, vitiatis instrumentis non
potest, ut vult, exerere vim suam.
Ch.
Scio, medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus visum est maioribus
nostris, quibus obtemperare religiosum est.
Aug.
Religiosum erat et olim, non violare sabbatum: sed prius erat, servare hominem sabbato.
Ch.
Suae quisque saluti consulat.
Aug.
Imo, si Paulo volumus auscultare, nemo quae sua sunt, quaerat, sed quisque, quae alterius.
Ch.
Sed unde hic novus theologus in convivio? Unde novus hic ac subitus magister noster?
Aug.
Quia mihi male convenit cum piscibus.
Ch.
Quid igitur? An non abstines a carnibus?
Aug.
Abstineo, sed obmurmurans, nec sine meo magno malo.
Ch.
Caritas omnia suffert.
Aug.
Verum; sed eadem quam minimum exigit. Si suffert omnia cur non ferunt nos his vesci
cibis, quos indulsit libertas evangelica? Cur hi, a quibus Christus toties amorem sui
stipulatus est, patiuntur tot hominum et corpora periclitari morbis capitalibus, et
animas aeternae damnationis periculo, ob rem nec interdictam a Christo, nec per se necessariam?
Ch.
Ubi aliud suadet necessitas, cessat humanae constitutionis vigor, cessat et voluntas nomothetae.
Aug.
At non cessat offendiculum infirmorum. Non cessat scrupulus meticulosae conscientiae.
Postremo non satis constat, quibus limitibus finiatur ista necessitas. An quum
coeperit ichthyophagus agere animam? Sero morienti porriguntur carnes. An quum totum
corpus habet epialus? Non tanti erat ciborum delectus.
Ch.
Quid igitur tu velles praescribi?
Aug.
Scio, si quis mihi credat ecclesiasticae rei dictaturam.
Ch.
Quid isthuc verbi est?
Aug.
Si summus essem Pontifex, hortarer omnes ad perpetuam vitae sobrietatem, sed
praecipue sub diem festum. Ceterum ius facerem cuique vescendi quibus vellet, pro
corporis salubritate, dum moderate et cum gratiarum actione: daremque operam, uti hoc,
quod detraheretur observationibus huiusmodi carnalibus, accresceret ad studium verae pietatis.
Ch.
Nimirum istud mea quidem sententia tanti est, ut te faciamus Pontificem.
Aug.
Rides: sed tamen cervix haec sufficeret vel triplici coronae sustinendae.
Ch.
At interim vide, ne ista scribantur inter articulos Parisiensium.
Aug.
Imo quicquid dictum est, scribetur in vino, sicuti par est dicta inter pocula. Sed
satis iam theologiae in convivio. In coena sumus, non in Sorbona.
Ch.
Quid vetat dici Sorbonam, ubi bene sorbetur?
Aug.
Sorbeamus igitur, non disputemus, ne nobis a sorbis dicatur Sorbona, sed a sorbendo.
Ch.
Agite, hospites humanissimi, quaeso ut coenulam nostram, licet tenuem, aequi bonique
consulatis. Praebete vos hilares ac lubentes, quamvis convivium tenue sit et frugale:
ego, vestra facilitate fretus, familiariter vos vocare sum ausus. Et est sane vester
mihi adventus conspectusque non modo gratissimus, verum etiam iucundissimus.
Convivae
Coena tua, Christiane optime, multis modis elegans lautaque nobis videtur. Quod
excusas, id unum habet accusandum. Nam magnificentior fuit, quam sat est. Siquidem hoc
convivium opiparum in primis ac lautum iudicarim, quod primum simplicibus epulis,
deinde hilaritate, risu, iocis, salibus sit conditum: quae omnia nostro convivio non
defuerunt. Verum de convivarum numero hic mihi quiddam in mentem venit, quos neque
pauciores tribus, neque plures novem esse oportere scripsit Varro. Tres enim sunt
Charites, id est, Gratiae, humanitatis ac benevolentiae praesides: et novem sunt
Musae, honestiorum studiorum duces. At hic decem convivas esse video, virginibus exceptis.
Aug.
Nihil convenientius accidere potuit. Nos sumus Varrone ipso paulo sapientiores. Nam
tres puellas lepidissimas, tanquam tres Charites adhibuimus. Deinde, quia a novem
Musarum choro Apollo abesse nunquam credendus est, iure decimum adiecimus convivam.
Ch.
Poëtice dixisti. Si mihi laurus adesset, laurea corona caput tuum cingerem,
fieresque poëta laureatus.
Aug.
Si malva coronatus essem, malvatus. Tantum honoris mihi non arrogo. Honor hic maior
est, quam ut mihi conveniat. Haud equidem tali me dignor honore.
Ch.
Vultisne singuli tantundem mea causa facere, quantum vestra sum facturus?
Convivae
Volumus, ac lubentes quidem.
Ch.
Ebibetis igitur ordine suum quisque calicem; a me exemplum capietis. Tibi hoc primum
propino, Mida.
Mi.
Accipio abs te libenter. Pro quo vulgus, praestolor, dicit. Equidem non recuso. Nihil
tua causa recusabo.
Ch.
Tu deinde ceteris propina.
Mi.
Erasmi, praebibo tibi dimidiatam pateram.
Er.
Precor, ut sit tibi bono. Sit tibi bonum atque commodum. Prosit tibi. Proficiat,
durius dicitur.
Ch.
Sed cui cessat patera? Cur non obambulat? Defecit nos vinum? Ubi sunt oculi tui,
furcifer? Vola, adfer eiusdem generis sextarios duos.
Puer
Erasmi, salve; quidam pro foribus te conventum expetit.
Er.
Quisnam est?
Puer
Mori famulum se dicit; herum eius ex Britannia advenisse: cupere, ut se visas,
quandoquidem prima luce iter parat in Germaniam.
Er.
Christiane, subducatur ratio: nam mihi quidem abeundum.
Ch.
Rationem, Erasmi, doctissime, huius coenae ego confecero. Non est, quod calculum
frustra teras: gratiam habeo, qui dignatus sis, nostro adesse convivio. Sed avocari
te, molestum est, nondum peracta fabula.
Er.
Quid superest, nisi ut dicam, Valete et plaudite?
Ch.
Age, boni consulemus, quando tu non ab equo ad asinos, sed ab amicis ad amicissimos properas.
Er.
Ego pariter tibi gratias ago, quod pro tua humanitate ad hoc convivium longe
suavissimum me vocaris. Valete, sodales optimi. Bibite non segniter, et vivite suaviter.
Ch.
Heus Dromo. Sedetis iamdudum otiosi omnes. Libetne cuiquam quicquam amplius?
Convivae
Nihil omnino. Strenue munus nostrum administravimus.
Ch.
Tolle igitur haec, ac bellaria appone. Muta quadrulas atque orbes. Tolle cultrum
meum, qui humi decidit. Pira vino perfunde. Adsunt mora praecoqua, etiam domi nostrae nata.
Convivae
Tanto erunt suaviora, quod vernacula.
Ch.
En pruna cerea, en Damascena, rarum apud nos spectaculum. En mitia mala. En mali
novum genus, cuius matrem ego hisce manibus consevi. Nuces castaneae, omne deliciarum,
quas horti nostri benigne effundunt, genus.
Aug.
Sed flosculi desunt.
Ch.
Isti Gallici sunt apparatus, qui magnificentiam eam potissimum amant, quae minimo
constat. Nobis non est ea mens aut ingenium.
Aug.
Non apud Gallos tantum reperies, quibus ea placent, quae minimo constant.
Ch.
Sed heus tu, Augustine, num tu credis, te hic immunem bibisse? Egone te meis immunem
tinxero poculis? At interim propinatori tuo dimidium scyphi debes.
Aug.
Is iamdudum me missum fecit. Is mihi huius debiti gratiam fecit.
Ch.
Unde ille sibi vendicat tantum auctoritatis? Vix Romanus pontifex hoc vinculi
relaxet. Nosti priscam conviviorum legem, *)\HPI=QI, H)\ A)/PIQI.
Aug.
Remittendi iurisiurandi ius habet, cui factum est, et cuius intererat servari.
Ch.
Sed omnium convivarum interest, servari leges inviolabiles.
Aug.
Age, quando haec est Germanorum religio, exsorbebo, quod reliquum est. Sed quid tibi
rei mecum est?
Ch.
Impendium reddas oportet unus nomine omnium. Quid expalluisti? Ne verere; perfacile
poteris. Fac quod saepe fecisti, ut aliqua elegantia doctiores a coena surgamus: neque
enim clam te est, veteres illos in secundis mensis hilariora quaedam disputare
solitos. Age igitur: quibus et quot modis haec oratio potest enuntiari, indignum auditu?