Aug.
Equidem utroque iuxta delector. Nihil refert, quo sit colore, modo sapor placeat. Non
laboro, quantum oculis placeat vinum, modo palatum iuvet. Nihil me movet aspectus, si
sapor placeat. Parvi refert, quo sit colore, quem habeat colorem, si sapiat bene. Non
cupio oculos pascere, si palato satisfacere queat, modo palatum iuvare possit. Nihil
moror colorem, modo gratus sit sapor.
Ch.
Credo. Atqui sunt coenaticae philosophiae cum primis periti, qui negant, vinum esse
probandum, nisi quod placeat quatuor sensibus: oculis, colore: naribus, odore: palato,
sapore: auribus, fama et nomine.
Aug.
Ridiculum; quid fama conducit ad potum?
Ch.
Tantum, ut multi non stupidi palati vehementer probarint villum Lovanio vernaculum
quum crederent, esse Belnense.
Aug.
Fortasse iam larga potatione palatum obsurduerat.
Ch.
Imo nondum attigerant poculum. Tamen iudicium tuum audire cupio, hominis his in rebus peritissimi.
Aug.
Album nostrates rubro praeferunt, quod rubrum paulo sit acerbius, et alterum exilius
quidem, sed illud mitius, et, ut arbitror, salubrius.
Ch.
Habemus et subrubrum, et flavum, et purpureum. Hoc mustum est hornum. Hoc bimum est,
si quem capit vetustas. Habemus et quadrimum: sed iam vapescit ac desipiscit senio.
Aetate vigor evanuit.
Aug.
Luculli divitias audio.
Ch.
Heus puer, ubi cessas? Nos hic plane negligis: non vides, quanta sit hic siccitas?
Quid si hoc rerum statu incendium contingeret, quo restingueremus? Dato singulis
plenos cyathos. Augustine, quid habes, quod parum es hilaris? Quid accidit tibi, quod
sedes tristior? Quid est tibi, quod minime gaudes? Aut doles, aut carmina condis. Tu
nunc Chrysippum agis; Melissa tibi opus est.
Aug.
Quam hic mihi fabulam narras?
Ch.
Chrysippus adeo fertur intentus fuisse suis argutiis logicis, ut ad mensam etiam fame
periturus fuerit, nisi ancilla Melissa cibum in os ingessisset.
Aug.
Ille vero indignus erat, qui servaretur. Sed si te offendit taciturnitas, placetque
convivium vocalius, est, quo id efficias.
Ch.
Memini. Recte admones: liberalius bibendum: largius, copiosius, meracius oportet bibere.