Ch.
Age, at cave ne me deluseris. Cave fallas. Cave spem frustra foveam. Cave luseris
exspectantem. Cave mihi verba dederis. Vide ne me frustra habeas. Vide ne me vana spe lactes.
Aug.
Nihil opus iureiurando. In ceteris, in aliis time perfidiam, hac in re non fallam.
Sed heus tu, cave quicquam paraveris praeter quotidiana: mea causa diem festum nolo.
Scis me convivam minime edacem, bibacem multo minus. Nosti enim me convivam non multi
cibi, sed ioci plurimi.
Ch.
Curabitur diligenter. Ego te Pythagorica coena excipiam, aut fortasse frugaliore.
Aug.
Imo Diogenica, si me delectare voles.
Ch.
Certe Platonica coena te excipiam, in qua multum sit literatarum fabularum, cibi
minimum, cuius voluptas duret etiam in posterum diem: alioqui, qui prolixe fuerit
acceptus, fortassis eo die suaviter afficitur, sed postridie dolet caput, crudus est
stomachus. Apud Platonem qui coenabat, unam voluptatem capiebat ex apparatu facili,
fabulisque philosophicis: alteram postridie, quod nec capitis gravedinem, nec stomachi
cruditatem sentiret. Ita prandebat etiam suaviter ex condimento coenae pridianae.
Aug.
Placet, fiat ut mones.
Ch.
Tu vide omnes curas tuas, ac rugas etiam istas domi relinquas. Huc praeter nugas et
risum nihil adferas, et, ut inquit Iuvenalis:
Protinus ante meum, quicquid dolet, exue limen
Aug.
Quid? literas mecum venire non vis? Musas meas mecum adducam, nisi quid aliter censes.
Ch.
Tetricas Musas una cum negotiis domi claudas. Blandas Camoenas omnes, deinde sales
tuos, dicteria, scommata, facetias, lepores, ridicula omnia tecum adducito.
Aug.
Ita fiet. Exporrigemus frontem. Bellos homunculos agemus. Ridebimus affatim.
Curabimus cutem. Indulgebimus genio. Genialiter coenabimus. Epicureos agemus. Bonum
vultum faciemus, et erimus boni socii; inelegantium elegantiae sunt, qui suam habent
linguam sibi peculiarem.
Ch.
Quo nunc properas?
Aug.
Ad generum meum.
Ch.
Quid illuc? Quid eo? Quid illo?
Aug.
Audio, nescio quid turbae inter eos natum, ut redigam eos in gratiam, ut reducam in
concordiam, ut pacem inter eos componam.
Ch.
Benigne facis, quanquam nihil te opus esse arbitror. Nam ipsi inter se melius hoc
bellum composuerint.
Aug.
Fortassis et induciae iam indictae sunt; noctu de pacis legibus agetur. Sed numquid
me aliud vis?
Ch.
Vocabo te per puerum meum.
Aug.
Ubi voles, domi ero. Bene vale.
Ch.
Bene sit tibi. Fac hic ad quintam horam adsis. Heus Petre, accerse ad coenam
Augustinum, qui mihi hodie, ut scis, coenam condixit.
Pe.
Eo. Salve, poëta. Coena iamdudum parata est; te herus exspectat domi; ubi
voles accedas.
Aug.
Venio. Salve mi Christiane.
Ch.
Bene factum, quod venisti. Gaudeo te advenisse. Gratulor mihi, quod venisti. Nondum
quinta sonuit, credo.
Pe.
Imo iamdudum praeterita est. Haud longe sexta abest. Instat hora sexta. Mox sextam audies.
Aug.
Parvi refert, an post quintam venerim, nec ne, modo ne post coenam. Nam post festum
venire, miserum est. At quorsum tantus apparatus? Quorsum tot epulae? Num me lupum
existimas? Num tibi lupus videor? Num me vulturem putas?
Ch.
Non vulturem, sed tamen nec cicadam, ut rore vivas. Nihil est luxus. Mundities mihi
semper placuit, sordes detestor. Nec Apitius mihi placet, nec Diogenes. Praestat
aliquid superesse, quam deesse. Si praeter cicer nihil apponeretur, et fuligo forte
illapsa in ollam, condiret legumen, quid tum ederetur? Nec omnia sapiunt omnibus.
Itaque mihi placet moderata varietas.
Aug.
Non tu metuis leges sumptuarias?
Ch.
Imo peccavi frequenter in diversum. Nihil nobis opus lege Fannia. Satis nos docet
frugalitatem ipsa tenuitas.
Aug.
Haud ita convenerat. Longe aliter pollicitus es.
Ch.
Age, inepte, nec ipse conventa servas. Convenerat enim, ne quid praeter nugas
inferres. Quin haec missa faciamus. Lavemus ac discumbamus. Heus tu, puer, cape guttum
ac patinam, linteum ex humero suspende, ministra aquam; quid cessas? Lava, Augustine.
Aug.
Lava tu prior.
Ch.
Bona verba: hoc anno perpetuo illotus coenare mallem.
Aug.
Ridiculum: non honoratiori, sed turpiori ante alios lavandum est: lava igitur, ut immundior.
Ch.
Tu es urbanus plus satis. Es urbanior, quam sat sit, quam par est. Quorsum attinet
ista urbanitas? Huiusmodi ceremonias ineptas mulierculis relinquamus, quae nunc et ab
aulicis fastidiuntur, unde tamen olim profectae sunt. Lavetis terni aut quaterni
simul. Ne teramus tempus huiusmodi moris. Ego nulli designabo locum; sumat sibi
quisque, quem volet. Qui delectatur igni, hic commodius accumbet. Qui offenditur luce,
deligat hunc angulum. Quem delectat prospectus, hic sedeat. Agite; satis morarum.
Accumbite. Ego domi sum; vel stans coenabo, si lubeat, vel obambulans. Cessatis? At
interim coena corrumpitur.
Aug.
Vivamus nunc, curemusque cuticulam. Simus nunc Epicurei. Nihil nobis cum fronte
Stoica. Valeant curae. Absit omnis livor, exulet obtrectatio. Sit mens laeta, frons
hilaris, sermo lepidus.
Ch.
Quinam sunt isti Stoici atque Epicurei, Augustine?
Aug.
Stoici philosophorum quoddam genus est triste, severum, ieiunum, qui hominis summum
bonum honesto nescio quo metiuntur. Epicurei, his longe diversi, felicitatem hominis
voluptate terminant.
Ch.
Tu igitur cuius es tandem? Stoicus, an Epicureus?
Aug.
Zenonem laudo, at Epicurum vivo.
Ch.
Quod tu ioco dicis, Augustine, id serio factitant hodie non pauci, pallio tantum et
barba philosophi.
Aug.
Imo isti vel asotos superant luxu.
Ch.
Heus, Dromo, ades huc. Tuo munere fungere; consecra coenam.
Aug.
Quicquid appositum est, et quicquid apponetur, felix ac sacrum esse iubeat, qui
sua benignitate pascit universa. Amen.
Ch.
Appone epulas. Quid cunctamur capum hunc discerpere? Quid trepidamus hunc gallum lacerare?
Aug.
Ego Herculem praestabo, ac belluam hanc conficiam. Utrum mavis de ala, an de poplitibus?
Ch.
Utrum vis; nihil mea refert.
Aug.
In hoc genere alis primae partes tribuuntur; in ceteris poplites lautiores putat vulgus.
Ch.
Tu multum laboris mea causa capis. Tu permultum laborem mea causa sumis. Tu omnibus
ministras; ipse nihil edis. Ego tibi hanc alam ministrabo; at ea lege, ut dimidium
mihi restituas.
Aug.
Itane agitur? At istud est tibi ministrare, non mihi. Tibi serva: ego enim sum
impudentior, quam cui ministrari quicquam debeat.
Ch.
Probe facis.
Aug.
Eho, tu lupo cibum ministras? Vulturem invitas?
Ch.
At ieiunas, non coenas.
Aug.
Imo me uno nihil edacius.
Ch.
Imo mendacius nihil. Proinde agito, ac si domi sis tuae.
Aug.
Istud iam plane mihi persuasi. Istud iam in animum induxi. Sic stat sententia.
Consilium est, istud facere.
Ch.
Quid tibi hoc vinum placet? Quid hoc villi delectat?
Aug.
Mihi quidem perplacet. Me certe vehementer iuvat. Me satis delectat. Me non
mediocriter iuvat.
Ch.
Utrum mavis? rubrum, an candidum?