Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

*PTWXOLOGI/A

Personae

  • Irides
  • Misoponus
Ir.

Quam ego huc novam avem video advolare? Agnosco faciem, sed vestis non convenit. Aut ego prorsus hallucinor, aut hic est Misoponus. Audendum est: compellabo hominem, quamlibet pannosus. Salve, Misopone.

Mi.

Iridem video.

Ir.

Salve, Misopone.

Mi.

Tace, inquam.

Ir.

Quid? an salvere non vis?

Mi.

Non, isto quidem nomine.

Ir.

Quid accidit? an non es idem, qui fueras? An cum veste mutatur et nomen?

Mi.

Non; sed vetus receptum est.

Ir.

Quis tum eras?

Mi.

Apitius.

Ir.

Ne te pudeat veteris sodalis, si quid melioris obtigit fortunae: non diu est, quod eras ordinis nostri.

Mi.

Concede huc sodes, et audies rem omnem. Non pudet ordinis vestri, sed pudet primi ordinis.

Ir.

Quem ordinem narras? Franciscanorum?

Mi.

Nequaquam, o bone, sed decoctorum.

Ir.

Nae tu istius ordinis sodales habes quam plurimos.

Mi.

Eram re lauta; prodegi strenue; ubi res defecit, nullus agnoscebat Apitium. Profugi pudore, verti me ad vestrum collegium: hoc malui, quam fodere.

Ir.

Sapuisti. Sed unde subito novus nitor corporis? Nam de veste mutata non perinde miror.

Mi.

Quam ob rem?

Ir.

Quia Dea Laverna multos subito ditat.

Mi.

An suspicaris, me furto parasse rem?

Ir.

Hoc fortassis ignavius. Rapina igitur.

Mi.

Non, per vestram Peniam, neque furto, neque rapina. Sed de nitore corporis prius expediam, quod tibi videtur mirabilius.

Ir.

Nam apud nos eras totus ulcerosus.

Mi.

Nimirum sum usus amicissimo medico.

Ir.

Quonam?

Mi.

Non alio quam me ipso, nisi si quem arbitraris mihi me ipso amiciorem.

Ir.

Atqui nesciebam, te callere rem medicam antehac.

Mi.

Totum illum ornatum ipse pigmentis affixeram, thure, sulphure, resina, visco, linteis, cruore. Ubi visum est, quod affixeram, detraxi.

Ir.

O impostorem! nihil te videbatur miserabilius. Poteras in tragoedia sustinere personam Iob.

Mi.

Sic tum ferebat egestas; quanquam fortuna nonnunquam et cutem mutare solet.

Ir.

Dic igitur de fortuna. Repertus est thesaurus aliquis?

Mi.

Non; sed repertus est quaestus vestro paulo commodior.

Ir.

Qui potuisti facere quaestum, quum non suppeteret sors?

Mi.

Artem quaevis terra alit.

Ir.

Intelligo. Dicis artem incidendi loculos.

Mi.

Bona verba. Dico artem alcumisticam.

Ir.

Vix quindecim dies sunt, quod nos reliquisti, et artem assequutus es, quam alii vix multis annis perdiscunt?

Mi.

Nactus sum viam compendiariam.

Ir.

Quam, obsecro?

Mi.

Ars vestra conflaverat mihi quatuor ferme aureos; bona quadam fortuna incidi in veterem congerronem, qui nihilo felicius rem administrarat quam ego. Compotabamus: coepit, ut fit, narrare suas fortunas: paciscor hac lege, ut ille biberet immunis, mihi communicaret artem. Communicavit bona fide: ea nunc vectigal est mihi.

Ir.

Non licet discere?

Mi.

Tibi vel gratis impartiam ob pristinum sodalitium. Scis nusquam non inveniri plurimos huius artis avidissimos.

Ir.

Audivi, et credo.

Mi.

In horum familiaritatem quacunque occasione memet insinuo; iacto artem. Ubi sensero larum hiantem, escam paro.

Ir.

Quo pacto?

Mi.

Ultro eos moneo, ne temere credant eius artis professoribus. Nam plerosque esse impostores, id agentes praestigiis suis, ut exhauriant loculos incautorum.

Ir.

Istuc prooemii parum accommodum tuo negotio.

Mi.

Imo illud etiam addo, ne quid mihi ipsi credant, ni rem certam oculis ac manibus deprehenderint.

Ir.

Miram artis fiduciam mihi narras.

Mi.

Iubeo illos adesse, dum peragitur metamorphosis: iubeo attentos esse: quoque minus dubitent, iubeo ut ipsi manibus rem omnem peragant, me procul spectante nec digitum admovente: liquefactam materiam iubeo ut purgent ipsi, aut aurifici purgandam deferant: praedico quantum argenti aurive sit eliquandum: denique quod eliquatum est, iubeo ut pluribus aurificibus deferant ad Lydium lapidem explorandum. Reperiunt pondus praedictum, reperiunt purgatissimum aurum aut argentum: nihil enim refert, nisi quod minore periculo mihi quidem res tentatur in argento.

Ir.

Proinde nihil habet ars tua fuci.

Mi.

Imo merus fucus est.

Ir.

Nondum video praestigium.

Mi.

Faxo ut videas. Primum paciscor de mercede; eam nolo mihi numerari, nisi prius edito artis experimento. Trado illis pulvisculum, quasi huius vi conficiatur totum negotium. Rationem conficiendi pulveris non communico, nisi magna mercede redemerint. Exigo iusiurandum, ne proferant arcanum artis intra sex menses cuiquam mortalium aut immortalium.

Ir.

Nondum audio fucum.

Mi.

Fucus omnis est in uno carbone in hoc parato. Excavo carbonem; in eum insero liquefactum argentum, quantum praedico reddendum: post infusum pulverem sic instruo vas, ut non solum inferne et a lateribus cingatur prunis, verum etiam superne: persuadeo, hoc esse artis. Inter carbones, qui superne imponuntur, unum admisceo, qui tegit argentum aut aurum. Id vi caloris liquefactum defluit in reliquam materiam, quae liquescit, puta stannum, aut aes: repurgatione facta invenitur quod admixtum est.

Ir.

Ars expedita: sed quomodo fallis, si alter rem agat suis manibus?

Mi.

Quum is me praescribente perfecit omnia, priusquam moveatur vas alcumisticum, accedo tandem, et circumspicio, ne quid forte sit omissum. Aio mihi videri superne deesse unum atque alterum carbonem: clam appono meum; fingo, me eum tollere ex acervo reliquorum, at illic ante sic positum, ut nulli possit agnosci, et illum fallere, tollo.

Ir.

Ceterum quum illis absque te periculum facientibus non succedit, quid adfers?

Mi.

Mihi nihil est periculi, iam numerata pecunia. Aliquid comminiscor, aut ollam fuisse insinceram, aut carbones vitiosos, aut ignem parum scite temperatum. Denique pars est artis, quam profiteor, non diu haerere in eodem loco.

Ir.

An tantus est proventus istius artis, ut te possit alere?

Mi.

Et quidem splendide: posthac tu quoque, si sapis, relinques istam miseriam, et nostro accedes ordini.

Ir.

Imo citius illud agam, ut te revocem in nostrum ordinem.

Mi.

Ut volens repetam, quod semel effugi, ac deseram bonum, quod inveni?

Ir.

Habet hoc nostra professio, dulcescit assuetudine. Proinde quum multi sint, qui deficiant ab instituto Francisci aut Benedicti; quem unquam vidisti, qui diutius versatus in ordine nostro defecerit? Nam tam paucis mensibus vix gustare poteras, quid esset mendicitas.

Mi.

Is gustus me docuit, esse rem omnium miserrimam.

Ir.

Cur igitur nemo deficit?

Mi.

Fortasse quia natura miseri sunt.

Ir.

Ego hanc miseriam ne cum regum quidem fortuna commutarim. Nihil enim regno similius, quam mendicitas.

Mi.

Quid ego audio? nihil nivi similius, quam carbo

Ir.

Dic mihi, qua re potissimum beati sunt reges?

Mi.

Quia faciunt, quod animo collubitum est.

Ir.

Ista libertas, qua nihil suavius, nemini regum magis adest, quam nobis. Nec dubito, quin multi reges sint, qui nobis invideant. Sive bellum est, sive pax, nos tuto vivimus: non describimur ad militiam, non vocamur ad munia publica, non censemur: quum populus expilatur exactionibus, nullus inquirit in vitam nostram: si quid admissum est etiam atrocius, quis dignetur in ius vocare mendicum? Etiam si pulsamus hominem, pudet pugnare cum mendico. Regibus nec in pace nec in bello licet suaviter agere; et quo maiores sunt, hoc plures metuunt. Nos, veluti deo sacros, etiam religione quadam metuit vulgus offendere.

Mi.

Sed interim sordescitis in pannis et casulis.

Ir.

Quid ista faciunt ad veram felicitatem? Extra hominem sunt, quae narras. His pannis debemus nostram felicitatem.

Mi.

At vereor ne vobis brevi peritura sit felicitatis ipsius bona pars.

Ir.

Qui sic?

Mi.

Quia iam hoc mussant civitates, ne mendicis liberum sit quo libet evagari, sed unaquaeque civitas suos alat mendicos, et in his qui valent, adigantur ad laborem.

Ir.

Cur hoc moliuntur?

Mi.

Quia comperiunt, ingentia facinora sub mendicitatis praetextu perpetrari; deinde non minimam perniciem ex vestro ordine nasci.

Ir.

Istiusmodi fabulas frequenter audivi. Id fiet ad Calendas Graecas.

Mi.

Fortasse citius, quam velles.