Personae
Sy.
Cur adeo curris, Ioannes?
Io.
Cur lepus, ut aiunt, pro canibus?
Sy.
Quid hoc proverbii est?
Io.
Quia nisi adfuero in tempore ante recitatum catalogum, actum est de pelle mea.
Sy.
Hac quidem ex parte nihil est periculi. Modo praeterita est quinta. Inspice
horologium, manus nondum attigit punctum, quod horam ab hora aequis spatiis dirimit.
Io.
At ego vix habeo fidem horologiis: mentiuntur nonnunquam.
Sy.
At mihi fide, qui campanae vocem audivi.
Io.
Quid loquebatur?
Sy.
Horam esse quintam.
Io.
Sed est et aliud, unde magis etiam timeam. Reddenda est memoriter hesterna lectio,
satis prolixa. Vereor ut possim.
Sy.
Commune periculum narras. Nam et ipse vix satis teneo.
Io.
Et nosti praeceptoris saevitiam. Omnis illi noxia capitalis est. Nec magis parcit
nostris natibus, quam si corium esset bubulum.
Sy.
Verum is non aderit in ludo. Quem igitur vicarium constituit?
Io.
Cornelium.
Sy.
Strabum illum? Vae nostris natibus. Is vel Orbilio plagosior est.
Io.
Verum dicis; et ideo non raro sum illius brachio precatus paralysin.
Sy.
Non est pium, imprecari praeceptori. Nobis potius cavendum, ne incidamus in illius
tyranni manus.
Io.
Reddamus inter nos vicissim, altero recitante, altero codicem inspiciente.
Sy.
Pulchre mones.
Io.
Fac praesenti sis animo. Nam metus officit memoriae.
Sy.
Facile deponerem pavorem, si non adesset periculum. At in tanto discrimine quis
possit esse securus animo?
Io.
Fateor; attamen non agitur de capite, sed de parte diversa.