Pe.
Mos gerendus est tibi. Non est culpa in me, non est culpa in te. Mora est in te. In
te causa est, grammatice quidem dicitur; at multo elegantius:
In culpa
Pe.
Non sum in culpa. Culpa non est mea. Vaco culpa. Quod nihil proficis, tua desidia in
causa fuit, non praeceptor, non pater tuus. In culpa omnes estis. Utrique in culpa
estis. Utrique culpandi estis. Ambo accusandi estis. Ambo in culpa estis. Incidisti in
morbum tuo ipsius vitio, tua ipsius culpa. Itidem dicuntur in vitio esse, quibus culpa
debet imputari: et in crimine esse, qui culpandi sunt: et in damno esse, qui damno
afficiuntur. Hoc genus sermonis non temere licet invertere. Damnum in illo est, vitium
in illo est.
In causa
Pe.
Quo minus ad te scripserim, morbus in causa fuit. Quo rarius ad te scripserim, mea
negotia in causa fuerunt, non negligentia. Quid in causa fuit? Quid causae fuit? Ego
non sum in causa. Quod nullas a me literas acceperis, tabellarius in causa fuit. Quod
tam macilentus es, amor, non studium, in causa est. Hoc est causae.
In mora
Pe.
Non ero vobis in mora. Quidnam nobis in mora fuit? Tu nobis in mora fuisti. Tu semper
in mora es. Quid te remoratum est? Quis te remoratus est? Habes quod petebas; tuum
est, memoriae insculpere. Habes assectatiunculae tuae praemium. Vale, mi Christiane.
Ch.
Vale in crastinum et tu, mi Petre.