Ni.
Nulla res melius exercet omnes corporis partes, quam pila palmaria; sed aptior hyemi,
quam aestati.
Hi.
Nullum anni tempus nobis parum accommodum est ad ludendum.
Ni.
Minus sudabitur, si ludamus reticulo.
Hi.
Imo reticulum piscatoribus relinquamus; elegantius est palma uti.
Ni.
Age, nihil moror: sed quanti certabimus?
Hi.
Talitro; sic parcetur pecuniae.
Ni.
At ego malo fronti parci, quam pecuniae.
Hi.
Et mihi frons carior est pecunia. Aliquo periculo certandum est, alioqui friget ludus.
Ni.
Sic res habet, ut dicis.
Hi.
Utra pars prior evicerit tres lusus, ei victa pendet sextam drachmae partem: sed hac
lege, ut quicquid e victoriis collectum fuerit, insumatur in convivium, ad quod
pariter vocentur omnes.
Ni.
Placet lex, et rata esto. Superest igitur, ut sortiamur partes. Nam sumus ferme pares
omnes, ut non admodum referat, quis cui coniungatur.
Hi.
Tu tamen me longe peritior es.
Ni.
Ut sim; sed tu felicior.
Hi.
Etiam hic valet fortuna?
Ni.
Illa nusquam non regnat.
Hi.
Age fiat sortitio. Euge, bene cecidit: contigere quos volebam.
Ni.
Et nos nostrae sodalitatis non poenitet.
Hi.
Agedum, simus viri. Amat victoria curam. Suum quisque locum gnaviter tueatur. Tu mihi
consiste a tergo, excepturus pilam, si me transvolet. Tu isthic observa, repulsurus
huc ab adversariis revolantem.
Ni.
Ne musca quidem hac praetervolarit impune.
Hi.
Agite bonis avibus; mittite pilam in tectum. Qui miserit nihil praefatus, frustra miserit.
Ni.
Hem, accipe igitur.
Hi.
Mittito. Si miseris extra lineas, aut infra suprave tectum, vestro damno fuerit, aut
certe nobis fraudi esse nolim. Tu sane parum commode mittis.
Ni.
Tibi quidem; at nobis commode.
Hi.
Ut miseris, ita remittam. Par pari referam. Sed praestat ingenue legitimeque ludere.
Ni.
In ludo pulcrum est arte vincere.
Hi.
Fateor; atque etiam in bello. Sed habet utraque pars suas leges. Et sunt artes illiberales.
Ni.
Credo, plures septem. Signa terminum testula, aut rudere, aut, si mavis, pileo tuo.
Hi.
Tuo malim.
Ni.
Rursus accipe pilam.
Hi.
Mitte. Pone notam.
Ni.
Habemus duos terminos satis longinquos.
Hi.
Utcunque; sed tamen vincibiles.
Ni.
Plane vincibiles, si nemo repugnet.
Hi.
Euge, priorem metam praetercurrimus. Vicimus quindecim. Heus, praebete vos viros:
viceramus et hic, si tu tuo constitisses loco. Sumus igitur pares.
Ni.
Non diu futuri. Vicimus triginta, vicimus quadraginta quinque.
Hi.
Sestertia?
Ni.
Non.
Hi.
Quid igitur?
Ni.
Numeros.
Hi.
Quo pertinent numeri, si nihil est, quod numeres?
Ni.
Noster hic ludus est.
Hi.
Praepropere tu quidem ante victoriam canis triumphum. Vidi, qui vincerent ab hoc
numero, qui nihil habebant. Varia est, ut Martis, ita lusus alea. Habemus triginta.
Iam rursus parer sumus.
Ni.
Nunc serio res agitur. Euge, successit: habemus potiores.
Hi.
Non diu habituri. Dixin'? Rursum aequali fortuna sumus.
Ni.
Diu nutat fortuna, velut anceps, utris velit addicere victoriam. O fors fortuna, si
nobis faveris, dabimus tibi maritum. Euge, audivit votum. Penes nos est huius
certaminis victoria. Pone notam cretaceam, ne excidat.
Hi.
Iam appetit vespera, et sudatum est satis: praestat a ludendo desistere, ne quid
nimis. Supputemus lucrum.
Ni.
Nos evicimus tres drachmas, vos duas. Restat igitur una ad compotatiunculam. Sed
interim, quis solvet pretium pilarum?
Hi.
Omnes ex aequo, pro sua quisque portione. Nam lucrum exilius est, quam ut inde possit
aliquid decidi.