Ia.
Equidem et gratiam habeo, et habiturus sum, quoad vivam, maximam. Pro isto tuo in me
officio pares agere gratias vix possum, referre nequaquam. Video, quantum debeam tuo
in me studio. Nihil miror; neque enim tu quicquam novi fecisti, et hoc magis debeo. De
isthoc tuo in me officio amo te, mi Sapide, ut par est, maxime. Quod hac in causa
praestiteris amicum minime aulicum, et habetur a me gratia, et semper habebitur. Quod
meum negotium tibi cordi fuerit, amo te, et habeo gratiam. Isthoc officio gratiam
inisti apud me maximam. Pergratum est, quod causam meam egeris bona fide. Ex omnibus
officiis, quae tu plurima in me contulisti, hoc est longe gratissimum. Referre gratiam
parem nequaquam possum: agere accuratius, inter nos supervacaneum sit: quod unum
possum, habebo, dum vixero. Isthoc beneficio fateor, tibi me magnopere devinctum esse.
Hoc nomine plus tibi debeo, quam unquam solvendo esse queam. Hoc beneficio arctius me
tibi devinxisti, quam ut possim dissolvere. Obligatiorem me tibi reddidisti, quam ut
nomen meum e tuo diario possim unquam expungere. Hoc officio me sic tuum reddidisti,
ut nullum mancipium aeque sit in rebus heri sui. Hac re me tibi divinctiorem
reddidisti, quam ut unquam aes alienum possim resolvere. Plurimis nominibus tibi
debeo, sed non alio plus, quam hoc. Pro mediocribus beneficiis agendae sunt gratiae:
hoc maius est, quam ut conveniat verbis gratias agere.
Responsio
Sa.
Aufer mihi ista. Maior est nostra necessitudo, quam ut vel tu mihi, vel ego tibi pro
ullo officio debeam gratias agere. Non contuli hoc in te beneficium, sed retuli. Mihi
quidem abunde relatam gratiam arbitror, si gratum est, quod feci sedulo. Non est, cur
mihi gratias agas, si pro tot tuis in me beneficiis non vulgaribus hoc officioli
rependi. Equidem nihil laudis mereor: ingratissimus habendus, si defuissem amico.
Quicquid est in rebus meis, quicquid mea cura praestari potest, hoc tam tuum esse
ducito, quam id, quod est maxime tuum. Videor mihi beneficium accepisse, quod nostrum
officium boni consulis. Pro tantillo officio mihi tam accurate gratias agis, quasi non
multo maiora tibi debeam. Sibi bene facit, qui bene facit amico. Qui bene meretur de
amico, non dat beneficium, sed foenerat. Si ex animo probas officium in te meum, fac
utare saepius. Ita credam, tibi gratum esse, quod feci, si, quoties desiderabis operam
meam, non roges, sed imperes, quod voles.