N.
Ergone abis in patriam?
O.
Cogor abire, nempe accersitus a patre.
N.
Nunquamne es reversurus?
O.
Non, spero.
N.
Quando profecturus es?
O.
Crastino die, ut opinor.
N.
Siccine igitur me relinquis?
O.
Ita necesse est.
N.
O me miserum! ubi et quando amicum talem reperiam? talem studiorum
meorum socium?
O.
Ne doleas, esto animo bono; meliorem tibi dabit Deus.
N.
Ille quidem potest, scio; at ego vix sperare possum.
O.
Noli, obsecro, te affligere tantopere; nec enim hac separatione
[ 75 ]
corporum interitura est amicitia nostra, quin potius
atcrescet magis; et absentes corpore, praesentes animis erimus.
Quid? Epistolae, quas ultro citroque dabimus, quantam vim speras
habituras esse? Quid? quod mutuo illo desiderio amor ipse noster
fiet iucundior?
N.
Verisimilia sunt quae dicis omnia; sed interim non lenitur dolor
meus. O Ah! Reprime Lachrymas.
N.
Non queo prae dolore.
O.
Siccine agis? an putas me minore dolore tangi? Sed quid agas? divinae
voluntati parendum est. Nunc ipse te collige, obsecro; ac potius ad
hilariter coenandum te para. Pluribus a coena colloquemur.
N.
O quam triste divortium!