S.
Cur hodie mane abfuisti?
R.
Occupatus eram.
S.
In quo negotio?
R.
In scribendis ad matrem literis.
S.
Quid opus erat illi scribere?
R.
Quia ad me scripserat.
S.
Ergo rescripsisti.
R.
Proprie loqueris.
S.
Unde tibi miserat
[ 30 ]
literas?
R.
Rure; nempe ex villa nostra.
S.
Quando rus profecta est?
R.
Superioribus diebus.
S.
Quid agit ruri?
R.
Curat nostra negotia rustica.
S.
Quid potissimum?
R.
Praeparat ea quae sunt opus ad proximam vindemiam.
S.
Prudenter agit.
R.
Unde istud probares?
S.
Nam omnibus in rebus adhibenda est praeparatio diligens.
R.
Quis te istud docuit?
S.
Quidam paedagogus dictavit e Cicerone.
R.
Qua occasione?
S.
Cum admoneret, ut me diligenter pararem ad reddendam hebdomadam
postero die.
R.
Profecto recte monebat.
S.
Sed ad propositum revertamur. Non habetis villicum, qui curet ruri
negotia vestra?
R.
Imo et villicum habemus, et famulos, et ancillas.
S.
Quid opus est illic tuae matris opera?
R.
Quia melius novit providere rebus omnibus, quam isti imperiti rusticolae.
S.
Nihilne amplius?
R.
Sine me finire propositum.
S.
Putabam te absolvisse; perge.
R.
Etiam (ut ex patre audivi) Praecipua cura domini requiritur in re
familiari administranda.
S.
Ergo pater tuus nunc potius deberet ad villam esse.
R.
Non potest.
S.
Quid prohibet?
R.
Quia totus est in arte sua occupatus.
S.
Maiorem, ut opinor, ex ea re fructum percipit.
R.
Quis dubitet?
S.
Inde igitur fit, ut relinquat uxori omnem curam rei domesticae.
R.
Omnino sic est.
S.
Sed mater quando est reversura?
R.
Vix ante perfectam vindemiam.
S.
Quid tu? non ibis vindemiatum?
R.
A matre (ut spero) brevi accesar. Sed, quaeso te, quid cogitamus? iam
omnes in auditorium currunt.
S.
Bene res habet; curramus et nos, ne postremi simus.