P.
Hodie pecuniam a patre accepi, si tibi forte est opus.
C.
Nihil nunc opus est mihi; sed tamen gratiam habeo maximam, quod pro
tua liberalitate ultro mihi offers beneficium. Quotus enim quisque
id faciat?
P.
Credo esse paucissimos: tu me tamen non semel beneficiis provocasti.
C.
Adeo parva illa fuerunt, ut non sint commemoratione digna.
P.
Non est parvum beneficium, quod ab optima voluntate profectum est.
C.
Utinam Dei erga nos beneficia tam expenderemus, quam solemus hominum.
P.
Faxit ille ut in ea cogitatione nos exerceamus et saepius et diligentius.
C.
Illud profecto necesse est, si volumus eius benignitatem saepius experiri.