A.
Quid hic solus cogitas?
B.
Meam deploro miseriam.
A.
Quaenam te afficit miseria?
B.
Heu me miserum! ecce, mutavimus classem, nec est mihi pecunia unde
libros emam.
A.
An non tibi dat pater?
B.
Dat quidem
[ 67 ]
interdum, sed parce nimis.
A.
Est igitur avarus.
B.
Non sequitur.
A.
Quid igitur impedit quo minus tibi pecuniam suppeditet?
B.
Paupertas: praeterea, cum peto, miratur tot nobis opus esse libris.
A.
Nihil mirum, praesertim cum sit pauper: sed interim esto animo bono,
nec te afflictes, quaeso. Dabo operam ut te iuvet pater meus:
libenter enim largitur pauperibus, praesertim iis quos novit bonarum
literarum studiosos esse.
B.
O me felicem, si tua opera me Deus adiuverit!
A.
Iuvabit, spero: sed tu interim precare illum diligenter, ut mei
patris animum erga te affectum reddat.
B.
Bene mones; nam (ut saepe audivi e sacris concionibus) Solus est
Deus qui hominum corda gubernat ac dirigit.
A.
Ita res habet.
B.
Vale, mi Antoni, qui mihi animum reddidisti.
A.
Tu quoque, Bernarde, vale: sed dic mihi, quaeso, quantum nummorum
tibi opus est?
B.
Si duos haberem decusses, abunde mihi esset in praesentia.
A.
Tace; cras (ut spero) divinum auxilium senties.