A.
Euge, audivi sororem tuam nupsisse.
D.
Verum audisti.
A.
Quis est maritus eius?
D.
Quidam civis Londinensis, honestis parentibus progenitus.
A.
Estne dives?
D.
Sic habetur; sed tamen pater meus haec longe pluris facit: primum,
quod ille sit bene moratus adolescens; deinde, quod non solum
doctissimus, sed etiam bonarum literarum amantissimus; denique, quod
verus Dei cultor, et Christianae religionis summus observator.
A.
Mihi narras egregios adolescentis titulos. O felicem sororem tuam,
quae Dei beneficio talem virum nacta est!
D.
Felicem sane non abs re dixeris, siquidem bonum illud perpetuo sic
agnoscat, ut semper meminerit ex Dei bonitate profectum esse, ob
idque immortales agat eidem gratias.
A.
Credo id facturam.
D.
Ita spero quidem: sic enim a parentibus semper instituta est in
doctrina Christiana. Sed me iam alio revocant domestica negotia.
Ergo vale, mi Antoni.
A.
Tu quoque bene vale, suavissime Daniel.
D.
Nunquid vis?
A.
Ut verbis meis dicas salutem plurimam tuis omnibus, praecipue patri
matrique, et ipsi novae nuptae, meque illi gratulari faustum illud coniugium.
D.
Ego vero id faciam, et quidem libentissime.
[ 58 ]