Ne pueri nihil agendo discant male agere, praesertim otioso sermone,
pravisque aut ineptis colloquiis sese invicem corrumpentes; omnibus
modis incitandi sunt, ut in schola dum praeceptoris ingressum
exspectant, assuescant interea bini ternive id quod ab eo praescriptum
fuerit simul repetere. Plurimum proderit haec illis iucunda exercitatio,
eosque interim ab otio, lascivia, multisque aliis rebus malis, quibus
offenditur Deus, avertere poterit. Sed quia sine puerili colloquio
eiusmodi repetitiones tractari non solent, pueri autem ipsi, nisi
inftituti fuerint, nihil aliud quam barbare loquuntur; idcirco, ut
Latine inter se loqui paulatim discant hac de re, hic aliquot breves
colloquendi formulas proposuimus. Caeterum in praeceptoris diligentia
situm erit, ut haec ipsa colloquia discipulis aliquoties interpretetur,
doceatque quomodo in his, et aliis eius generis, (quae tradere ipse
poterit) sese et domi et in schola debeant exercere, ad idque illos
identidem cohortetur. Ita fiet, progressu temporis, ut promptiores
semper et alacriores eos habiturus sit ad ea mature reddenda quae
scripserit: hinc etiam consequetur, ut minore cum labore ac molestia
docendi munus exsequatur.
|