D.
Salve, Iona optatissime.
I.
Salve et tu, vindemiator iucundissime.
D.
Quomodo se habet schola?
I.
Optime.
D.
Iamne redierunt multi?
I.
Vix quarta pars nunc abest.
D.
Quid agitur?
I.
Docetur, legitur, scribitur, repetitur.
D.
Ista sunt generalia, et quotidiana; sed quid sit in nostra classe?
I.
Idem quod in caeteris, et quod fiebat ante vacationem.
D.
Ergone iam serio habentur praelectiones?
I.
Iam ab hinc octo dies. Nam Quid aliud fieret?
D.
Solebamus per aliquot dies exerceri in iis repetendis, quae antea didiceramus.
I.
Tribus diebus totis nihil aliud actum est.
D.
Quid probatio; iamne incepta est?
I.
Hui! incepta? propemodum finita est; cras sexta classis interrogabitur.
E.
Me miserum! exclusus sum a praemio.
I.
Etiamne praemium sperabas?
D.
Quid ni sperarem? Unicuique sperare licet, praesertim studioso.
I.
Malim ego nihil
[ 137 ]
sperare.
D.
Quid ita?
I.
Nam si nihil contigerit, nulla erit mihi frustratio, neque molestia,
sin consequar aliquid, id ego in lucro deputabo.
D.
Nunquamne legisti, Vivere spe vidi, qui moriturus erat?
I.
Imo vero legi, et memoria teneo; sed hoc nihil ad propositum.
D.
Cur non?
I.
Quia illic loquitur Ovidius de spe illa quae in rebus adversis
retinenda est; quem sensum expressit Cato noster hoc disticho;
Rebus in adversis animum submittere noli.
Spem retine. Spes una hominem nec morte relinquit.
D.
Tu igitur nihil speras?
I.
Spero vitam aeternam.
D.
Dicebas modo sperandum esse in adversis rebus. Quae tibi sunt adversa?
I.
Ea quae me oppugnant quotidie.
D.
Quae tandem sunt illa?
I.
Propria caro, Satan, et improbi homines, qui me iniuriis officiunt.
D.
Ex quo tempore factus es Theologaster?
I.
Nec sum Theologus, nec Theologaster; sed quod dico, id ego didici e
sacris concionibus.
D.
Laudo equidem: sed age, dic mihi serio; estne acta classis nostrae probatio?
I.
Iam tibi serio dictum puta.
D.
Dolet mihi non interfuisse.
I.
Citius venisses: quid agebas?
D.
Mater me coegit vindemiae exitum expectare.
I.
Credo; sed tu tua voluntate coactus es.
D.
Ut fatear ingenue, libenter expectavi. Sed quid agas? Homines
sumus, ut aiunt.
I.
Imo pueri.
D.
Sed vix credam quam sit iucundum rusticari, presertim ubi tanta est
omnium fructuum affiuentia.
I.
Estne vobis magnus vini proventus?
D.
Tantus profecto, ut maiorem vidisse non meminerim.
I.
Quid aiunt rustici in hac tanta ubertate?
D.
Nihil aliud quam potationes et crapulas crepant; quinetiam vino iam
perinde abutuntur, quasi aqua fontana sit.
I.
Ea est stultae plebis dementia; ut Dei beneficiis nunquam recte uti sciat.
D.
Scilicet istud est quod dicitur, Nunquam sapiunt stulti, nisi in angustiis.
I.
Ergo plectuntur merito.
D.
Quod admonitiones etiam irrident.
I.
Sunt qui nullam omnino ferre possunt, quin bene et comiter etiam
monentibus
[ 138 ]
irascuntur.
D.
Audi aliquid gravius; fuerunt, qui mihi verbera minarentur, cum eos
humanissime admonerem.
I.
Istud mihi novum non est. Nam et quidem mihi aliquando pugnum
intentavit; quod nisi veritus esset mei patris auctoritatem,
profecto vapulassem accerrime.
D.
Sed omittamus eos, qui coeci sunt, nec tamen se tales esse
intelligunt. Iactant se probe callere quid sit Evangelium, cum
revera Evangelio adversentur.
I.
Si verbi divini Ministros, et Pastores suos non audiunt; qui putas
fieri posse, ut nos audiant?
D.
Sequamur ergo quod praecepit Christus, Nolite sanctum dare canibus.
I.
At sunt quidam simplices et benevoli, qui auditione verbi divini
mirum in modum delectantur; hi sunt, quos docere est iucundissimum.
D.
Quam gaudeo quoties in tales incido! ut ego illos complector libenter!
I.
Nec immerito. Nam ubi eos docueris, tum demum frueris laboris tui
fructu, non sine voluptate maxima.
D.
Sed nos quid cogitamus? Non vides, ut nox fere nos oppresserit?
I.
Discedamus igitur, et cras (si Dominus permiserit) pluribus verbis
agemus una de studiis alacriter repetendis.