C.
Nescis quid mihi his diebus in mentem venerit.
Q.
Quid istud, quaeso?
C.
Cogito in gymnasium me recipere.
Q.
Quid in gymnasium? Habitandi causa?
C.
Non ut inquilinus habitem; sed ut vobiscum vivam in mensa praeceptoris.
Q.
Utinam istud ex animo ac vere diceres!
C.
Ex nostra mutua consuetudine atque amicitia deberes satis
intelligere, me nihil apud te neque simulare, neque dissimulare solitum.
Q.
Plane istud iampridem intelligo, sed, audito ex te isto verbo, me
rapuit affectus in eam exclamationem; ita prorsus oblitus eram mei.
C.
non aliter dictum tuum accipio; sed ad rem. Pater quidem non cogit
me, sed ex vultu et verbis eius satis video, id illi placere maxime.
Q.
Nempe hoc illud est, novit Pater tuus, vir prudentissimus,
liberalia ingenia cogi nolle, duci facile. Sed tamen non
dubito id fieri divini instinctu numinis; tu vero quid iudicas?
C.
In eadem sum sententia, praesertim cum ego quoque in eam partem
sponte propendeam.
Q.
Magnum argumentum, istud esse ex Deo consilium.
C.
Id ego crediderim: nam qui ad eam rem coguntur a parentibus, fere
quaerunt subterfugia quibus detrectent imperium.
Q.
Ego (ut fatear ingenue) aliquando id in me sum expertus, ante
scilicet quam ingressus essem. Quid enim censes? Audiebam ex istis
Satanae mancipiis tot maledicta, tum de praeceptore, tum de
disciplina; ut mihi viderer carcerem aut pistrinum ingredi verius
quam gymnasium. Quod si tu quoque in aliquam eiusmodi pestem
incidisses, non dubium est, quin ille manibus pedibusque obnixe
conatus esse absterrere te ab isto tam sancto proposito.
C.
Nemini adhuc palam feceram.
Q.
Quod mihi dicis, non est palam facere.
C.
Satis scio, sed mihi istud excidit ex Terentio. Nunc pergamus ad reliqua.
[ 129 ]
Q.
Quid restat, nisi ut Deum preceris, et pergas gnaviter in sententia?
Audies de quotidiano victu in vestra mensa, de praeceptoris et
hypodidascali familiaritate in audienda praelectionum repetitione,
de facilitate praeceptoris in ipso convictu, de illo a coena placido
studiorum certamine, de libertate colloquendi, per otium, de
honestis, de libera inter nos reprehensione.
C.
De his (inquam) omnibus satis multa narrasti mihi alias, quae quidem
valde placent omnia; mihi tamen nihil videtur utilius, quam illa
perpetua Latine loquendi exercitatio. Quis enim maior est studiorum
fructus? Quid honestius? Quid iucundum magis; praesertim ubi alius
alium sine odio aut invidia libere reprehendit? Quid, quod victi in
earum rerum certamine pudore tantum puniuntur, victores etiam
praemio donantur? Omnes denique vestrae excogitationes, vel auditu
ipso me delectant mirifice.
Q.
Quanto magis illud diceres, si videres ista; si, dum geruntur, interesses?
C.
Ego (Deo volente) interero.
Q.
Utinam propediem!
C.
Ita spero quidem; unus tamen restat mihi scrupulus, quo me facile (si
voles) liberabis.
Q.
Faciam bona fide, si potero; sed interim vide ne nodum in scirpo
quaeras, ut ante vidimus in Terentio. Age, qui tandem scrupulus
iste est?
C.
Suspecta est mihi vestra disciplina scholastica: non quod velim ob id
incoepto desistere; sed ut alacrius veniam, et iucundius, ubi ea de
re te audiero.
Q.
Nisi tu is esses, qui (ut ego novi) me nec vanum nec mendacem
existimas, equidem mallem de hoc omnino tacere, quam ea tibi referre
quae sentio.
C.
Quid ita tandem?
Q.
Quia difficile est ea verisimilia facere, quanquam alioqui verissima,
cum de his vulgus hominum pessima quaeque dicat et iudicet.
C.
Quorsum istud, quaeso?
Q.
Nam improborum mendaciis adeo male audit nostra disciplina inter
istos idiotas, ut mirum sit unum aliquem habitare in schola nostra
velle; tametsi (quod est opus Dei) quo peius audimus, eo plures ad
nos conveniunt.
C.
Nihil opus est tam longa insinuatione: dic mihi plane omnia: ne
timeas, non me absterrebis.
[ 130 ]
Omnia percepi atque animo mecum ante peregi.
Q.
Adverte igitur animum, dicam brevissime quicquid alicuius esse
momenti videbitur. Imprimis illud velim tibi persuadeas,
Praeceptorem esse nobis multo humaniorem, quam in schola palam
apparet. Tam enim familiariter versatur inter nos, quam prudens
pater solet inter liberos. Cur igitur (inquies) est palam tam
severus? Respondeo, quia sine tali severitate (ut ex ipso audivi,
cum aliquando familiari cuidam narraret) tanta turba scholastica,
tamque variis moribus praedita, nec coerceri, nec in officio
contineri posset. Suo enim quisque more, suo quisque arbitratu
vellet vivere.
C.
Quinetiam miror ego mecum saepissime, tantam esse in tota schola
reverentiam, tantum silentium, tantam denique modestiam.
Q.
Multo magis mirarere, si unquam vidisses scholas paganicas.
C.
Vidi aliquando, atque consideravi diligenter. Plus est silentii in
gymnasio nostro sexcentario, quam quadraginta puerorum, imo triginta
in istis scholis trivialibus. Sed perge, quaeso; vereor, ut sis
Orator Asianus. Iam enim incipit oratio tua quasi longius aberrare.
Q.
Atqui etiam interpellas ipse.
C.
Nihil extra propositum dixi; sed nunc prosequere.
Q.
Vis in summa dicam tibi? Disciplina haec domestica, licet paucis
improbis otiosa videatur, bonis tamen et studiosis propter
utilltatem valde placet. Nam, si domi res esset dissoluta, quid
nobis tutum foret contra lasciviorum et petulantium insultus? quae
nobis quies? quae studiorum tranquillitas? Itaque disciplina ipsa
veris studiorum amatoribus est perfugium, et quasi propugnaculum non
secus ac nautis portus in **tempestate. Denique quisquis est inter
nos pacificus, et ad recte semper agendum paratus, is est a
disciplina tutissimus. Nec vero id agit praeceptor, ut nos plagis et
verberibus trahat ad literarum studia, sed nos potius inducere
nititur his maxime rebus, honesta et liberali tractatione,
benevolentia, humanitate, facilitate morum, beneficiis, denique
virtutis et studiorum amore. Ex quo fit, ut maior pars nostrum sic
affecta sit, ut illi ex animo parere studeat, cum
[ 131 ]
caveat offendere, cum tanquam parentem diligat, observet, revereatur.
C.
Alioqui discipulorum officio non fungeremini.
Q.
At sunt quidam verberones, qui nec Deum timent, nec parentes, nec
verbera, qui et literarum studia oderunt cane peius et angue, ut
verbis utar Horatii: talibus inquam severa interdum adhibitur
disciplina; quia videlicet necessitas cogit.
C.
Sat habeo. Nunc enim video quorsum spectat vestrae disciplinae severitas.
Q.
Nimirum, ut mores bonos tueatur, malos autem ut corrigat, aut expellat.
C.
Ego disciplinam istam sane deosculor, tantum abest ut reformidem. Te
autem, mi Quercetane, amo equidem de ista loquendi libertate, qua
mihi stimulos acriores addidisti.
Q.
Ego vero immortales gratias ago Patri coelesti, qui tibi mentem bonam
dederit et sincerum iudicium.
C.
Vale igitur, et me (si Dominus permiserit) expecta in proximam
hebdomadem. Iterum vale, et inceptum nostrum tuis precibus Christo
commenda etiam atque etiam.
Q.
Precor tibi noctem quietam, et somnium placidum.