C.
Adfuisti matutinae praecationi?
Q.
Adfui: tu vero ubi eras?
C.
Iveram ad patrem in cauponam.
Q.
Quid eo?
C.
Heri vesperi iusserat, ut se convenirem bene mane.
Q.
Qui ausus es tam mane prodire, idque inconsulto praeceptore?
C.
Iam heri veniam impetraram, antequam iretur cubitum. Sed dic mihi,
quid ille a precatione palam admonuit?
Q.
Audivi (inquit) esse inter vos, qui saepenumero Anglice
fabulentur, et nemo interea vestrum mihi quicquam indicat; quod
est argumentum consensionis omnium in eodem peccato. Haec
fuit accusationis summa; deinde in eam sententiam multa dixit, quae
meminisse non potui.
C.
Sed quae tandem fuit conclusio?
Q.
Quamobrem (inquit) admoneo vos, ut alius, alium ad Latine
loquendum cohortemini diligenter, et eorum nomina, qui parere
noluerunt, ad me quamprimum deferatis, ut huic malo remedium adhibeam.
C.
Nullum igitur verbum licebit efferre
[ 112 ]
Anglicum.
Q.
Quantum ex verbis eius colligere potui, non ita rem intelligit. Non
enim (ut scis) usque adeo est severus exactor, ut statim puniat, si
cui verbum aliquod inter colloquendum exciderit.
C.
Aliquoties (ut memini) palam dixit, edictum suum ad eos demum
pertinere, qui cum Latine sciant, tamen semper latibula quaerunt, ut
Anglice fabulentur, idque de rebus ineptissimis.
Q.
Ea est quorundam pertinacia, ut malint saepissime vapulare repugnando
praeceptis honestissimis, quam laudari atque etiam diligi obsequendo.
C.
Meministin' audire ex ipso praeceptore, Nitimur in vetitum?
Q.
Memini, atque adeo est verissimum: tamen qui doctrinam Christi
libenter amplectuntur, non studio peccant neque malitia
C.
Istud praestat verus ille timor Domini.
Q.
Tales igitur, quoad licet per naturae infirmitatem, sedulo cavere
nituntur, ne quid scientes faciant, dicant, aut cogitent, quo Deus
vel minimum offendatur.
C.
Ergo studeamus et nos id ipsum cavere: studeamus recte vivere, et Dei
nostri parere voluntati; non modo ne vapulemus, sed magis ut illi
optimo Patri nostro placeamus.
Q.
Ita fiet, ut vere simus non tenebrarum, sed lucis filii.
c.
Sed de his alias plura: ad disputationes nos recipiamus.
Q.
Ecce! vocat signum.