B.
Praeceptor, licetne pauca?
L.
Dic libere.
B.
Cur non dicimus hic arbor, sicut hic labor? Item cur
Genitivum arboris non proferimus penultima longa, ut fere in
caeteris nominibus terminationis eiusdem?
L.
Quia loquendi usus aliter probavit. Nec enim locum habet analogia:
sed, ubi ea deficit, sequendus est eorum usus qui recte et pure
loquuti sunt. Nam ipsa Latinitas usu et auctoritate magis quam
ratione constat.
B.
Da igitur auctoritatem de nomine arbos.
L.
Arboris exosae truncus, apud Virgilium. Nonne hic manifeste
vides et genus et accentum?
B.
Video praeceptor. Sed suntne alia eodem accentu?
L.
Inprimis Graeca omnia, ut Castor, Castoris: sic Hector,
Nestor, et similia. Item haec duo neutrius generis, aequor,
aequoris; marmor, marmoris. Sunt et Adiectiva quaedam, ut
memor, memoris, et ex eo compositum immemor. Talia quoque
sunt ex decus et corpus composita, ut, indecor,
indecoris; tricorpus, tricorporis. Sed haec apud
Grammaticos annotata facile per te invenies. Nam ista aetas tua
maiorem indies requirit diligentiam. Huc accedit, quod haec ipsa,
quae tuo labore et diligentia inveneris, firmiore tenebis memoria.
B.
Ago tibi gratias, humanissime praeceptor, quod me tanta humanitate
non solum doces, sed etiam admones.
L.
Bene facis; sed interim volo memineris, soli Deo acceptum referre
quicquid boni ex labore meo in te proficiscitur. Frustra enim
docendo laboramus, nisi laboribus nostris divinus favor accesserit.
Nosti illud Apostoli; Neque qui plantat, est aliquid, neque qui
rigat; sed, qui dat incrementum, Deus.
B.
Essemus profecto plumbo stupidiores, si ista ignoraremus, quae nobis
tam saepe inculcas, tamque diligenter.
L.
Tanto diligentius vos oportet tum meminisse tum recordari.
B.
Sed iam tempus est, ut ad quotidianum pensum te referas. Ego vero
interea me abdo in musaeolum.
[ 97 ]