Maturini Corderii Colloquiorum Scholasticorum Libri IV diligenter recogniti.
Protrepticon, Ad bene vivendi recteque loquendi studiosos. Calvinus didicit
quo praeceptore Latine Grammaticeque loqui, quantus hic autor erat. Hinc
bene vivendi documenta apteque loquendi, O pueri, a teneris imbibite
unguiculis. LONDINI, Typis M. F. et I. G. pro Societate Stationariorum. 1679.
Annus agitur minimum quinquagesimus, ex quo, suscepta docendi pueros
provincia, in hanc cogitationem totus incubui, qua possem ratione efficere,
ut pueri pietatem bonosque mores cum humanarum literarum studiis
coniungerent. Quamvis enim, cum Parisiis primum eo munere fungi coepi, (cum
in aliis gymnasiis, tum in Rhemensi, S. Barbarae, Lexoviensi, Marchiano,
Navarraeo) nondum mihi verum Evangelii lumen illuxisset, sed in profundis
superstitionum tenebris demersus iacerem; discipulos tamen meos bona fide
semper, non solum ad humanitatis studia, sed etiam ad cultum divinum
adhortabar: si tamen eo nomine appellare licet profanos illos falsae
Ecclesiae ritus, quos ego pene ab incunabulis hauseram, et Deo acceptos esse
mihi persuaseram. Me autem in illo instituto constanter perseverasse, satis
idonei sunt testes libelli aliquot a me diversis temporibus editi, in quibus
scribendis semper mihi consilium fuit ad utrumque horum simul pueros
formare: idem testari possunt et mei discipuli, e quorum ingenti numero cum
supersint ad hunc usque diem plerique celeberrimi Viri; unus tamen
potissimum in praesentia mihi occurrit, ex iis quos Parisiis docui,
praestantissimus ille vir, Iohannes Calvinus, quem honoris causa nomino. Ex
quo autem misertus Pater clementissimus mentem vera sui Evangelii cognitione
illustravit, multo etiam ardentius id propositum persequutus sum. Quod et
Nivernensis Schola, et aliquanto post etiam Burdegalensis (ad quam, Lutetia
profugus propter Evangelicae doctrinae professionem, me contuleram) per
triennium experta est. Sed cum et plenior Evangelii cognitio deinde
accessisset, et liberior etiam, imo vero prorsus libera, mihi esset eius
professio; tum vero voti mei campos reddi vehementiori desiderio quam unquam
antea concupivi. Atque id testari haec Schola Genevensis iampridem potuit,
in qua, relicta Burdegalensi, docui: potuit et Neocomensis, cuius per annos
circiter septem fui Moderator: (de Neocomo autem in Helvetiorum finibus sito
loquor:) potuit et Lausanensis id testari, ubi Gymnasiarchae partes annos
totos duodecim, magnificentissimorum dominorum Bernatum auspiciis, sustinui.
Potuerunt (inquam) una cum Genevensi hae quoque scholae id testari: sed et
nunc eadem mihi testis esse potest; cum in eam me secundo Pater ille
benignissimus, senectutis meae misertus, (quae annum octogesimum quintum
attigit) tanquam in portum tutissimum, post infinitos labores et multa
pericula, receperit. Ex quo tempore saepissime mecum cogitavi, qua
potissimum re inservire illi possem, qui me per totam vitam tanta
benignitate prosequutus esset, meque tot laboribus et periculis liberasset.
Cum autem Robertus Stephanus, amicorum meorum intimus, (quo primum doctore
ad Evangelii cognitionem usus fueram,) me, ut alias saepe, ad scribendum
aliquid pueris vehementer hortaretur, et adminicula quaecunque necessaria
essent polliceretur, atque adeo iam me benignissime suis sumptibus aleret;
animum ad eam rem appellere coepi. Sed, proh dolor! Robertus ille meus haud
multo post ex hac vita ad Christum, non sine maximo literarum detrimento,
commigravit. Neque tamen ego incepto destiti, sed aliquot opuscula scribere
sum aggressus, quibus me consulturum puerorum studiis sperabam, si quando
mihi manum illis extremam imponere liceret. Verum enimvero, ex quo tempore
ad hanc docendi provinciam (Deo ita volente) sum revocatus, sic animum
abieci, ut vix sperare possem aliquid unquam edendi mihi datum iri spatium:
propterea quod (ut semper antea feceram) me ad satisfaciendum discipulis ita
dederam, ut ne successivas quidem horas mihi liberas relinquerem: et quamvis
permulti saepe mecum agerent, adeoque precibus efflagitarent, ut tandem
aliquid ad puerorum utilitatem in lucem emitterem; nemo tamen persuadere
poterat, ut mihi exirent e manibus, quae iudicio meo nondum satis
probarentur. Anno tamen superiore, cum docendi adiutor ex animi sententia
mihi dono Dei obtigisset, venit in mentem chartulas meas, praesertim
vetustiores, diligentius excutere: inter quas occurrerunt haec nostra
Colloquia, quae iam fere triennium (quasi sopita) in musaeolo meo latuerunt.
Ea igitur, velut e somno excitata, cum in manus sumpsissem, placuit
matutinis horis (id est, tempore mihi a docendi provincia vacuo)
recognoscere, aliquot etiam augere colloquiis, et, quantum res ipsa
patiebatur, expolire. Peracta recognitione, visum est opusculum communicare
cum quibusdam viris doctissimis; qui cum meum in eo consilium probassent,
dignumque censuissent quod pueri cum Grammatiae rudimentis haberent in
manibus, ego, persuasus frequenti eorum hortatione, permisi ut in publicum
ederetur. Sunt enim haec nostra Colloquia eiusmodi, quae (nist me fallit
animus) bonae indolis pueros magnopere iuvare possint ad eas res
consequendas quas ego semper in votis habui, et in quibus ut pueri
exercerentur, omni professionis meae tempore potissimum laboravi: hoc est,
(ut supra dixi) ad pietatem et bonos mores cum literarum elegantia
coniungendos. Equidem fateor aliis opus esse ad eam rem adiumentis,
praeterquam his, quae puerilia sunt Colloquia: sed tamen si pueri, diligenti
Magistrorum exhortatione assidue incitati, in his lectitandis sese
oblectarint, futurum confido, ut non solum purius et honestius sermones
inter se conferre assuescant, sed a pravis etiam colloquiis abstinere,
quibus (ut ait Apostolus ex Menandro) mores boni corrumpuntur. Hic etenim,
praeter linguae Latinae simplicem puritatem, multae interiectae sunt modo ad
pietatem et Dei timorem admonitiones, modo praecepta salutaria de moribus,
passim vero documenta sive exempla ad recte vivendum accommodata: ut interim
taceam, quot modis una et eadem opera excitari et acui possit puerorum
ingenium, et ad prudentiam, et ad iudicium comparandum; ubi scilicet alter
alterum hortatur, admonet, arguit, libereque reprehendit. Porro, in his
ipsis libellis sic induxi loquentes pueros, ut etiam obiter, et quasi aliud
agens, parentes, paedagogos, praeceptores quoque minus diligentes, de suo
quemque in tractandis puerilibus ingeniis officio compluribus in locis
commonefaciam. Sed de Colloquiorum usu atque utilitate hactenus. Reliquum
est, ut illa pueri, in quorum usum conscripta sunt, eo quo scripsimus animo
complectantur et legant; iisque, quamdiu opus erit, fruantur. Quod si quid
fructus ex eorum lectione se percepisse intellexerint, ei gratias agant
immortales, qui nobis ad ea scribenda et animum et facultatem suppeditavit.
Interea quoque meminerint, preces ad ipsum Deum saepe et ex animo pro huius
civitatis amplissimo Senatu et prudentissimis Magistratibus fundere; sub
quorum felici administratione, Deo sua gratia providente, tranquillam vitam
agimus, studiaque nostra in ipsius gloriam feliciter prosequimur.
Datum Genevae, VIII. Idus Februar Anno Christianae Redemptionis MDLXIII
Aetatis autem nostrae LXXXV.
[ 1 ]