Spudaeus
Quid esse hoc putas, mi Leonice, quod, cum tot nuper exorti sint
Ciceroniani, qui Ciceronis libros assidue legant, circunferant, nunquam
ponant e manibus, Ciceronianasque uoces omneis in elenchum relatas ac
pene etiam numeratas ediscant; tam pauci tamen existant qui Latine
roganti quidpiam Latine respondere queant?
Leonicus
Quos tu mihi Ciceronianos narras? Nuper ne exorti tibi uidentur, qui
Ciceronem Latini sermonis Romanaeque eloquentiae principem sibi
proponant imitandum? Num sano eos esse iudicio putas, qui rem longe
omnium pulcherrimam assequi conantur?
Spudaeus
Ego uero, cum tales
[ 2 ]
omneis laudo, tum uero, ut Ciceroni quis
est similimus, ita mihi est admirandus, ut aliis omnibus cuiuscunque
seculi Latinis scriptoribus anteponendus uideatur. Sed nouum ac
superstitiosum genus hominum miror, qui ubi Ciceronis paginas aliquot
legerunt et uoces e Ciceronis libris temere in suos commentariolos
congesserunt, Ciceronis se legitimos foetus esse putant dignosque qui
eloquentiam hoc seculo nobis constituant.
Leonicus
Tun’ genus hominum hoc nouum esse putas?
Spudaeus
Maxime.
Leonicus
Atqui, ne Fabii quidem seculo noua ista, ut putas, seu superstitio, seu
religio defuit.
Spudaeus
Qui, quaeso? Morbum enim nouum credidi.
Leonicus
Imo uero uetus est insania. Otiosos enim ille se uidisse ait ac supinos
qui, si quid modo longius circunduxissent, iurarent ita Marcum Ciceronem
fuisse locuturum. Quosdam uero suo seculo fuisse scribit qui Ciceronis
eloquentiam pulchre sibi expressisse uiderentur, si sensum aliquem his
uerbis clausissent ESSE VIDERETVR.
Spudaeus
Quem uero illum putas esse, qui, cum nos ad coenam Ambrosianus uocasset
doctique ac clari uiri non parum multi adessent, laudaturus quendam suis
aliis uirtutibus clarum: quam
[ 3 ]
belle, inquit, Ciceronianus est
hic noster, qui orationis suae partem quandam ita exorsus est INVADAMVS
IN EAM REM?
Leonicus
Memini, et tum risisse me solutius, fateor, quam deceret. Sed ita homo sum.
Spudaeus
Quid quod proxime in Galliam Narbonensem euntibus nobis narrabat uir non
indoctus fuisse nuper quendam magni nominis uirum et multis editis
libris percelebrem qui libellum quendam suum iam prostantem ac uaenalem
reuocare se uelle diceret ac retexere, quod in eo uocem deprehendisset
non Ciceronianam?
Leonicus
Ne id quidem excidit mihi neque excidet unquam. Vbique enim fere rideo
infelicem hanc uerborum calumniam quae quosdam ita male habet ut,
etiamsi generoso impetu, ad optima ferantur, sibi tamen ubique negotium
facessant et recte conceptas rerum imagines, styli mora frigere perire
que sibi patiantur.
Spudaeus
Audio.
Leonicus
Quid de eo hominum genere sentiam, hic non libet repetere. Morosiores
sunt quam ut placari possint, si quis eis stomachum mouerit. In operis
sui nuncupatoria, quam uocant, epistola ita scripserat ille: “grauiorem
mihi abs te laborem iniunctum esse uidebam." Admonitus ab eo
[ 4 ]
qui ei a studiis erat, nusquam apud Ciceronem legi LABOREM INVNGI. Ad
Ciceronianarum uocum promptuarium, quod ille sibi multarum noctium
uigiliis parauerat, confugit: cum id nulla ex parte se proferret,
concerpsit paginam in qua scriptum erat; librum etiam totum
concerpturus, ni puer, qui ei legenti ac meditanti adsidebat, prohibuisset.
Spudaeus
Atqui Fabius Quintilianus eo uerbo cum alibi, tum Institutionum libro
primo utitur: “ut mihi, inquit, si non inueniendi noua, at de ueteribus
iudicandi laborem iniungere non iniuste uiderentur." Sed Fabium ne nauci
quidem faciunt ex eis permulti.
Leonicus
Nil mirum! Ab iis enim tantum amatur ille qui eius cum diligentiam, tum
eximium in uerborum rerumque ponderibus examinandis acumen ac iudicium
penitus inspexerunt.
Spudaeus
CAETERVM, particulam quam negant nonnulli apud Ciceronem legi, tun’
Latinam reris esse?
Leonicus
Ne id quidem scio, bis ne an semel tantum (ut proxime mecum quidam
contendebat) apud illum reperiatur. Latinam certe ut credam, facit
Terentianus Parmeno qui ita in Eunucho: caeterum de exclusione uerbum
nullum. Sed missa istaec
[ 5 ]
faciamus. Tuque tibi, mi Spudaee,
ita persuade stultissimam hanc esse uerborum curam. Nec reformidandam
uocem ullam quae autore aliquo non improbo defendi possit. Qualia posse
eorum scripta esse putas qui ubique in uerborum cauillationibus haerent?
Qualia tandem nisi frigida, ieiuna, exanguia et, ut Fabius ait immodica
cura pessima. Verbis quidem curam suam deberi ignorare profecto non
potes, sed sua rebus debetur sollicitudo. Ciceronianis istis qui
scribentes ad elenchum toties suum redeunt, qui toties uoces permutant,
addunt, eximunt, quae possunt alia quam lacera ac cicatricosa scripta nasci?
Spudaeus
Adducor eo propemodum ut credam hoc hominum genus parum sapere, quibus ea
cura nihil aliud conferat quam ut nihil feliciter audeant. Veruntamen
etsi uereor ne tibi molesta ista sint leuia, ac plane friuola quae ad
rem grammaticam proprie pertinent et a puerilibus nugis haud ita multum
absunt; aequo tamen animo, ut spero, feres hoc te loco a me interpellari.
Leonicus
Mallem equidem tibi ad alia paulo magis utilia respondere. Sed tibi tamen
mos gerendus, si non magna, at honesta tamen, neque indigna quae uel ab
eruditis tradantur
[ 6 ]
petenti. Vtinamque adolescenti tibi
liberaliter instituto et ad optima properanti per omnia satisfacere
possem. Explerem profecto auiditatem istam tuam. Age igitur, si quidem
tibi ita uidetur.
Spudaeus
Quoniam iam diu perspexisse mihi uideor quid de Cicerone sentias,
quantique eius non eloquentia modo, quae in eo summa fuisse dicitur, sed
prudentiam etiam facias; quod ex te auditum memini, hoc loco testatum,
ac uelut consignatum relinqui abs te cupio.
Leonicus
Equidem sic existimo, neminem unquam aut animo aut spe magnam aliquam
eloquentiae speciem concepisse, qui sibi non illius memoriam atque
imaginem proponendam putauerit. Quare, si qui eiusmodi fuerunt qui nihil
absurdum in oratione, nihil peregrinum sequerentur, sed certas quasdam
Romani generis, ut ipse ait, quasi que urbis proprias uoces ac pene
uernaculas putidis ac insolentibus anteponerent, in Ciceronis lectione
assidue uersatos eos fateri plane necesse est. Sed quoniam nec forensis
illa eloquentia ubique necessaria est, nec omnia quae ad absolutam
doctrinam pertinent executus est Cicero: non agriculturam, non rem
medicam, aut herbariam, non mundi terrae ue descriptionem non alia
[ 7 ]
denique quae et a Graecis tradita sunt nec a Latinis omissa,
mirari satis nequeo, quid istis in mentem uenerit qui omnia ad Ciceronis
lineamenta exigunt. Eadem audisti cum saepe alias ex me, tum uero anno
superiore quum Ciceronis locum illum qui est in Catone Maiore de
agricolarum uoluptatibus una legeremus. In eo delibata sunt quaedam de
terrae ui ac natura, de serendi ratione, de occatione, de herbescente e
semine uapore tepefacto uiriditate, de spicae ordine, de aristarum
munimento, de uitium satu, ortu, incremento, de malleolis et plantis,
propaginibus, adminiculorum ordinibus, capitum coniugationibus; rursum,
de agrorum irrigatione, fossione, repastinatione, stercorandi utilitate.
Quae si latius explicanda essent praeceptisque ac ratione tradenda, non
unus Cicero adeundus foret. Qui si omnia illa iustis uoluminibus
complexus esset, longe alius uideretur quam qui nunc quibusdam uidetur
qui exceptas ex illius libris particulas ac uoces aliquas ubique nobis
ceu utendas proponunt.
Spudaeus
Iam mihi propemodum uideor intelligere quod primo de te loco quaesieram,
Ciceronianos ideo in nectendis sane quam paucis
[ 8 ]
uerbis atque
extempore enuntiandis haerere quam saepissime, intersistere, offensare,
quod humilis illa uerborum cura et stylum tardat et sermonis ingeniique
libertatem impedit.
Leonicus
Langueat eorum sermo necesse est qui ad singula haerent et, dum
Ciceroniana modo sequuntur, optima nonnunquam ac significantissima
reformidant, quodque est in primis ridiculum, Ciceroniana ipsa. Nam dum
in eam rem unam intenditur animus ueluti quaerens quod calumnietur,
stupet lingua, ingenii acies anxia inutilique cogitatione retunditur,
spiritus uero ille feliciter audax opprimitur. Inde elingues scilicet ac
muti plerique, nonnulli haesitantes ac balbi. Pectore enim quo disserti
efficimur represso, fraenata uero etiam ipsa ui mentis et in humili
uerborum examine defixa, stupeat lingua cunctanterque ac aegre sermo eat
necesse est. Delectum uerborum ac optimarum quarunque uocum praeparatam
copiam nemo sani iudicii laudare non potest; sed quid efficiant isti
quamque lente eis perpauca succedant (si quid modo succedat iis) facile
uel me tacente perspicis.
Spudaeus
Atqui quum ueram eloquentiam assecutos se, tum uero optimam scribendi
dicendique rationem
[ 9 ]
constituisse et putant et gloriantur.
Leonicus
Non noua eiusmodi gloria. Nam Aristoteles quoque philosophos quosdam
risisse fertur ut stultos ac arrogantes qui philosophiam suis ingeniis
perfectam rerumque omnium quae ad rei tantae consummationem pertinerent
accessione perductam ad summum praedicarent. Eloquentia uero an olim sit
constituenda nescio, constitutam certe ut credam adduci nequeo. Tantum
uero abest ut praestari ab istis posse id confidam ut rei
praeclarissimae eos etiam et obesse et obfuturos putem, qui, quod toties
dissuadet Fabius, uni se alicui quem per omnia sequantur semel addixere.
Qua de re aliquando plura disseram tecum, si per otium licuerit. Nam in
hac tam diuturna peregrinatione incertoque ac turbulento uitae genere,
quantulum est quod efficere possumus? Altum haec res otium quietumque
silentium postulat.
Spudaeus
Imo uero, secessus hic, quo in Narbonensi Gallia nullum amoeniorem alium
dictitant esse, nos maxime ad toties optatam mihi disputationem inuitat,
praecipue arbustum illud, pratumque uariis expictum distinctumque
floribus et puris pellucidisque euripis cinctum. Nec porro dubito quin,
si dum frangatur hic aestus,
[ 10 ]
ad densissimum illud
arundinetum sub adsita platano sedeamus, periucundum tibi futurum sit
diei reliquum cuius matutinae horae grauioribus, ut sic dixerim, musis
iam abs te datae sunt. Quod si nihil hic aliud esset quam quercus illa
et recta et opaca, cuius ramis leuiter inspirant aurae, esset tamen quod
paulum interquiesceres. Nunc, cum tot oleae, tot cupressi, tot platani,
ac fici nobis arrideant, cur puluinos adferri non iubes ut uel sub hac,
uel sub illa umbra commodius iucundiusque sedeamus?
Leonicus
Falleris, mi Spudaee, si uel prata uel hortos amplissimos, amplissimum
denique hunc totum secessum mihi studiorum hortatorem esse putas. Mentem
enim ab opere destinato auocat loci tum uarietas, tum amoenitas. Nec tam
uoluptate ista intenditur cogitatio quam remittitur, dum aliud mens,
aliud agunt oculi. Quamobrem, si quid uis, tectum subeamus et diurnum
illud cubiculum repetamus studiisque nostris dicatum. Tibi dies hic
totus dabitur siue praelegentem tibi aliquid Leonicum tuum audire uelis,
siue dictante eo excipere malis aliquid quod in commentarios postea tuos
referatur.
Spudaeus
Disputantem et ad ea quae iampridem cogito
[ 11 ]
respondentem
audire malo, idque abs te peto ac postulo. Ac primo: quoniam ex te
saepius audiui nihil esse in uita hac admirabilius eo homine qui
composita ornataque oratione possit tenere hominum coetus, mentes
allicere, impellere quo uelit, undeque uelit deducere; scire aueo an
idem at huc quod prius sensisti sentias.
Leonicus
Sentio equidem, neque ab hac deduci me unquam sententia patiar. Addam
tamen priori sententiae aliquid, cui re explicata facile te assensurum existimo.
Spudaeus
Quid illud, obsecro, est?
Leonicus
Magnam esse admirationem, Cicero scribit, copiose sapienter que dicentis:
quem qui audiunt, cum acutissimum ingeniosissimumque eum esse iudicant,
tum uero ea sapientia praeditum, cui caeteros omnes merito subditos esse
oporteat. Ego uero illud addam, quod mihi recte sensisse uideor: maximam
esse ac incomparabilem admirationem copiose, sapienter et ex tempore
dicentis, quem qui audiunt, non modo plus quam caeteros intelligere ac
sapere credunt sed terrenum quendam deum etiam se audire arbitrantur. Ex
tempore enim dicendi facultate nihil esse admirabilius puto, dum tamen
eum demum dicere intelligamus, cui disposite, ornateque
[ 12 ]
ac
prudenter dicat. Nec immerito profecto admirabilem eam uirtutem maximum
studiorum fructum ueteres iudicauere, quod non nisi multa lectione, ut
tibi saepe scribere memini, cuiquam contingat tanta felicitas ac
successus multa ex tempore fundendi, quem interdum labor nullus, nulla
cura consequatur. Deum tunc adfuisse, cum id euenisset, ueteres
oratores, ut Cicero dicit, aiebant. Diuinum utique munus id esse merito
censebant, nec nisi summa coelestique beneficentia cuiquam dari ut de
magnis rebus, multis nec stultis, nec indoctis audientibus, quidquam ex tempore diceret sapienter ac
feliciter. Etsi enim uiam quandam uariam ac multiplicem esse non
ignorabant qua ad id perueniretur, quando tamen arduam eam esse uidebant
ac difficilem et a paucis uel initam, uel feliciter tentatam, diuino
quodam ductu modo ad raram felicitatem perueniri posse perspiciebant.
Non enim inconditum ac fortuitum sermonem sapiens uetustas admirabatur
sed sanam sobriamque orationem coelesti aliquo ceu spritu ferente
euoluentem sese et ad laetum optatumque exitum properantem.
Spudaeus
Audio.
Leonicus
Quem aestuans animus ac concita mens tumultuarium
[ 13 ]
sermonem
fundit, eum meretriculis rixantibus plerunque superesse sciebat. Quem
uero multa lectio formasset, non perpetuum modo ipsum ac nusquam
intersistentem sed eruditum etiam ac cultum recte iudicabat esse eius
generis eiusque modi quem omnes uelut e coelo exceptum et commendarent
et mirarentur.
Spudaeus
Quam uellem nunc aliquem nobis dari tam excellenti ingenio ac dicendi
facultate praeditum iis excultum disciplinis iis et naturae et artis
adiumentis ac praesidiis instructum quae ad diuinam hanc uirtutem
perficiendam attinent. Quod si me, qui te unum praecipue obseruo ac
colo, non indignum putas qui uiam illam, quam dixti esse multiplicem ac
difficilem, abs te accipiam, efficiam ut singularis atque incomparabilis
uirtutis huius, de qua iamdudum loquimur, partem mihi aliquam e tua
disputatione adsciscam. Via enim opus esse scio ac duce quopiam certo ac
fido qui libens alacris que praeeat, cuius uestigia libens alacrisque
sequatur rei pulcherrimae studiosus, ut, si non ad summum, ad aliquem
tamen honestum gradum cum duce ipso perueniat. Viam enim qui nescit qua
deueniat ad mare, oportet eum quaerere amnem comitem
[ 14 ]
sibi.
Leonicus
Tu uero, mi Spudaee, non comitem quaeris quem praestare tibi possem sed
praeitorem ac ducem, quem utinam ipsi probum, ut ais, nec tanti itineris
ignarum aliquem haberemus! Dux uero tibi esse qui possum? Qui, quae
scire exoptas, per aetatem non didicerim, qui inter indoctos et barbaros
magnam aetatis ac uitae huius partem exegerim ac propemodum inter eos
consenuerim qui, quae tu, melioribus uidelicet fatis natus et annis,
miraris et expetis, riderent ac nihil facerent. Quod si tamen eam inire
rationem uis ac uiam ingredi, rei multo pulcherrimae Ciceronem ac Fabium
habes, non egregios modo duces sed heroas etiam inuictos ac fortes,
quorum alter ascendere cupientem, non modo te ex edito uocabit sed
porrecta etiam manu iuuabit ascendentem, alter uero uiam planam et
expeditam esse docebit obscuraque ea et ad percipiendum difficilia
negabit quae scriptores diuersis opinionibus pertinaciter tuendis inuoluerunt.
Spudaeus
Et id quidem scio neque aliud petenti mihi responsurum te praeuideram.
Adii utique ad utrunque non semel et ab utroque in eam rem tradita
inspexi qua potui cura obseruaui et pene etiam edidici.
[ 15 ]
Nec
dubium est quin et optima sint et uerissima quae ab illis praecipiuntur
omnia. Sed mihi, ut uerum fatear, magis probantur ea quae olim paucis
abs te dicta adhuc memini, quae si fusius uberiusque explicata animoque
ac memoria comprehensa hodie hinc domum tulero, magnum operaepretium
luculentumque ac memorabile lucrum mihi fecisse uidebor.
Leonicus
Dicam et, quanquam in hac peregrinatione librorumque omnium inopia uix
tibi me spero satisfacturum, repetam tamen paulo altius quae de re tanta
dici posse uidentur. Primumque tuam laudabo diligentiam qui rhetorum
praecepta, quae a multis leguntur, ediscuntur a paucissimis, anno
superiore didiceris tractes que eadem assidue, studeasque res uerbaque
commodissime inuenire, inuenta disponere, disposita ac suo quaeque loco
collocata ornare. Quae uero alia de orationis partibus, earum
tractatione ac arte de controuersiarum generibus, de constitutionibus
causarum, de ornamentis orationis luminibusque iis quibus oratio
illustratur ac distinguitur, a scriptoribus Latinis prodita sunt, ea
tibi nota, perspecta ac meditata omnia arbitror, tibique eo nomine
gratulor uehementer que assentior quod
[ 16 ]
eloquentiam non, ut
quidam, exercitatione sola, non sola imitatione sed arte etiam constare
ac praeceptis tibi iam inde ab initio persuaseris. Via enim prorsus
aliqua, ut dixi, primum opus est ad quam, si quando aberrare forte
contigerit aut necesse fuerit, sit tutissimus reditus. Promere enim quae
mente conceperis et ad audientes perferre, quod eloquentiae proprium est
et ad eloquentem proprie pertinet, sine arte nemo potest. Dicere uero ex
tempore, id est (ut ego quidem iudico) currere, quis potest, nisi qui
prius quo sit et qua perueniendum didicerit? Quare, perge, mi Spudaee,
quae ab artium scriptoribus de arte dicendi praescripta sunt legere et,
quoad eius fieri poterit, ediscere, sed memineris tamen praecepta illa
quae kaqolika\ a Graecis, a nostris, quo fieri modo potest, uniuersalia
uel perpetualia uocantur, eius generis esse quae mutari aut labefactari
etiam, ut Fabio uidetur, ac subrui possint atque interdum debeant. Qui
enim ad illa se tanquam ad immutabiles ac necessarias leges alligarit,
dicendi cursum ac colorem stulte perdat necesse est. Qui enim solis
praeceptis satis se instructos arbitrantur nec unquam quidquam audent
feliciter conatumque
[ 17 ]
omnem reformidant, cum eloquentiae
multum diurturnum que laborem impenderint, hoc assequuntur ut ab
eloquentibus uel quamlongissime absint. Quare, quod praeter rhetorum
institutiones alia tibi adiumenta undique comparas et quotidie multa
rogando, audiendo, legendo, te ipsum uincere studes, uehementer, mihi
crede, ab omnibus probatur. Nam, siue priuato iudicio ac naturae, quae
se tibi beneficam profecto ac liberalissimam praebuit, sponte ac ductu,
siue eruditi alicuius consilio id facis, prudenter facis, qui, quam
expetis admirandam uirtutem, non nisi multis uigiliis emi posse censeas.
Spudaeus
Praeceptiones quidem illas, quas dicis, te hortante ac praeeunte etiam
didici artem que ipsam in oratorum scriptis latentem atque abditam
interdum conor eruere. Orationum etiam quarundam optimarum partes quas
effingam, aut certe subsequar, memoria complecti studeo. Sed animaduerto
tamen alia mihi permulta superesse adhuc quae obseruem, quae teneam,
quae discam, quae tuear, quae tamen, qualia sint ipsa, nondum satis intelligo.
Leonicus
Recte dictum est ab antiquis difficilia omnia esse quae pulchra. Lectione
multa optime formari
[ 18 ]
uel sermonem, uel orationem ex me saepe
audisti sed e tanta tamen scriptorum turba delegendi nonnulli quos
legas, quos imiteris. Et nescio an tutissima sit ea breuitas quae est
apud Liuium in epistola quadam ad filium scripta, ut auctor est Fabius:
legendos Demostenem ac Ciceronem, tum ita ut quisque Demostheni ac
Ciceroni fuerit simillimus. Legendi oratores, legendi poetae,
excutiendum omne scriptorum genus. Ad doctrinam enim omnium non
improborum lectio pertinet, etiam si ad faciendam phrasin non omnes sint
accommodati. Ciceronem praecipue fac non legas modo sed ames etiam inque
intimam familiaritatem accersas sed memineris facito Liuiani illius: tum
ut quisque erit Ciceroni similimus. Nam, si solus legatur ille, quod
nonnullis placere uideo, non optimi modo omnes deserentur sed ab omnibus
posthac stylus ceu clypeus abiicietur desperato tot laborum praemio.
Quis enim ea sustineat scribere quae legere nemo dignetur? Porro, quid
ex singulorum lectione utilitatis capi possit, ut iudicare difficilimum
est, ita referre longissimum. Cum uero ex iis qui uetustatem pertulerunt
uix ullum Fabius esse putet qui
[ 19 ]
iudicium adhibentibus non
allaturus sit utile aliquid, cum que Cicero eodem autore ab illis
uetustissimis autoribus ingeniosis quidem sed arte carentibus plurimum
se fateatur adiutum, mirum profecto subito enatos qui, Cicerone uno
recepto et in summo, ut par est, ordine collocato, alios omnes
excludant, explodant, eiiciant.
Spudaeus
Si in tam amplo theatro uni Ciceroni locus erit, anguste ille ut olim non
sedebit. Sed perge porro, Leonice.
Leonicus
Assidua itaque lectione formari ac perpoliri orationem nemini dubium esse
puto. Quae qualia que scripsit Aristoteles, philosophorum omnium,
Platone excepto, princeps, ex me audisti, Aristotelisque librorum, qui
quidem extent, indicem tibi a me fieri uoluisti. At illum, quantus
quantus erat, multa ac pertinax lectio effecerat. Eum certe ob lectionis
diligentiam Anagnosten Plato uocare consueuerat; Cicero uero, etsi in
suis, amicorum publicisque negotiis erat occupatissimus, Graecorum tamen
libros euoluebat assidue cum que iis certabat et ex eorum fontibus, ut
testatur ipse, iudicio, arbitrioque suo quantum, quo que modo uidebatur,
hauriebat. Sed eundem non minus commendat frequens scriptio, quam
[ 20 ]
quidem multa lectio pepererat. Ad filium uero scribens:
orationem, inquit, latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem.
Audis lectione uberiorem plenioremque orationem fieri. Id quod tum demum
contigisse tibi senties, cum non uerba modo ex optimis quibusque
scriptoribus sed res etiam ac sententias idoneas, quibus et communis
sensus alitur et paratur iudicium, tibi selegeris memoriaque comprehenderis.
Spudaeus
Tibi facile assentior illa omnia. Sed alia etiam quaedam expecto quae me
adoptatam illam recte nonnulla ex tempore dicendi facultatem sensim
perducant. Nam forensem illam et antiquam, ut hoc seculo parum
necessariam, haud ita multum expeto.
Leonicus
Quid expectes aliud nescio, nisi forte rursum audire uis quae de stylo
eiusque utilitate tecum saepe et Luteciae et in hoc Pontisergiano
secessu disserui.
Spudaeus
Cupio, eademque ut uel repetas, uel augeas disputando, te etiam atque
etiam rogo.
Leonicus
Styli, quem optimum effectorem ac magistrum dicendi Cicero uocat, laborem
a seipso unusquisque debet exigere. Huic post multam lectionem locus
opportunus erit. Eius autem duplex mihi ratio esse uidetur: diligentia
et usus frequens,
[ 21 ]
siue exercitatio. Primum enim tardus
quidem sed diligens esse stylus debet ita ut emendata sint quae scribes
omnia. Nam aliae deinceps maiores uirtutes succedent, perspicuitas et
cultus siue splendor quidam quem optimorum lectio simul et imitatio
suppeditant. De styli autem exercitatione dicere superuacaneum puto, cum
sine ea nihil effeci rectum nemini dubium esse possit. Quod uero de eius
tardatitione dictum est, neque ratione caret, neque exemplo. Verborum
enim delectus et rerum collocandique ratio temporis spatium desiderant.
Itaque scripsisse Sallustium Quintilianus autor est et Vergilium Donatus
paucos die uersus componere solitum tradit quos ceu informes foetus
lambendo ursum** more sensim se formare dicebat. Stylum ergo in manu
sumpturus, rem totam de qua dicturus es animo concipe, sic et sensus et
uerba succedent. In sententiis ne quid stultum, ne quid ineptum sit aut
ridiculum uide. Verborum momenta ita tibi sunt examinanda ut
calumniatricem sui curam illam ac immodicam diligentiam fugiendam ducas.
Aude itaque et incipe, progressus aliquantulum, siste, et ut
antecedentibus posteriora iungantur, proxime
[ 22 ]
scripta repete.
Inuentis adhibe iudicium, iudicatis et probatis ordinem ac
dispositionem. Sic, fateor, styli calor ille nonnihil refrigescet sed
receptis de integro uiribus prior impetus
recurret ac sese tibi ultro reddet. Si scribenti tibi taedium
obrepserit, scripta in aliquod tempus repone ad quae redeas integer. Tum
rursus explica uela aptatis que uelis ac dispositis rudentibus
ferentibus uentis nauiga. Quod si mutata aura, ut saepe fit, retrorsum
ibis, bono animo ut sis facito. Nam si tibi constiteris, nec, quod
plerique faciunt, turpiter desperaueris, impleri mox sinus redditis
armamentis mirabere et optatum portum continges laetus nec secundam
aggredi nauigationem uerebere. Accensus olim eius, ut sic dixerim,
musae, quam deamas, et ipse uehementer adhuc expeto, amore ac desiderio,
si quid deesset serium quod scriberem, exercendi styli causa historiam
fabulosam scribebam, non multum iis uidelicet dissimilem, quae a Graecis
aliquot scriptoribus dicuntur esse compositae. Valentini enim et
Vrsinii, quem Orsonem uulgo uocant, qui in sylua Aurelia educati
dicebantur, Gallico sermone conscriptam historiam Latinam facere
tentabam
[ 23 ]
adhibitis tamen ornamentis et figuris quae
ad rem per sese humilem ac exiguam decorandam pertinere uiderentur,
fictas conciones nonnunquam intertexebam, fictas legationes ac
tabellarios, consilia euentus affingebam. locos describebam et Aureliam
quoque ipsam, ad quam expositi illi ferebantur, depingebam, supputabam
tempora, ueteres historicos, qui nunquam extarent, testes citabam et rem
a ueritate remotam otiosis que mulierculis scriptam conabar uerisimilem
efficere. Qua ex re assecuturum me sperabam narrandi pure ac dilucide
suadendique ac dissuadendi rationem aliquam; scribendarum praeterea
epistolarum facultatem et artem, si qua modo scribendarum epistolarum
esset ars nec in natura usuque ac exercitatione studiorum pars illa
potius tota posita esset. Scripsi et comoedias aliquot, quas non
succedente stylo et damnaui postea et aboleui. Sed dialogorum mihi tamen
libertas sicuti facilior uidebatur, ita longe gratior erat. In quibus,
etsi decoro ac personis esse seruiendum non ignorabam, oeconomia tamen illa, qua ueterum constant
comoediae, non postulatur.
Spudaeus
Nunc demum intelligo, pulcherrimo cuique operi suam
[ 24 ]
esse
difficultatem appositam.
Leonicus
Carmina (quid enim negem?) scripsi et scribo nonnunquam quoque sed qualia
Cherili fuisse dicit Horatius, inculta et male nata. Legendi tamen tibi
sunt poetae, mi Spudaee, et in eos studiorum recessus interdum
excurrendum: hoc prisci omnes oratores factitarunt ut attrita asperitate
forensi ingenia poeticis blanditiis reficerent. Haec sunt studiorum
amoenissima diuerticula, haec sunt ingenua laxamenta iucundissimae que
remissiones ingeniorum, quas captasse M. Tullius dicitur inde que
maximum eloquentiae lumen intulisse. Nouerat uir prudentissimus forensi
contentione pugnaque illa quotidiana ingenii mucronem retundi, poeticis
autem, ac prope dixerim, musicis his delitiis redacui et excitari. Latet
enim, mi Spudaee, latet in optimis quibusque carminibus musarum ceu
spiritus quidam ab iis ipsis tibi petendus, petenda et illa uerborum
sublimitas, petenda quaedam ornandi genera ac uelut orationis lumina
quae Cicero oratoribus cum poetis scribit esse communia. Quod uero tibi
in primis esse duco necessarium eximiaeque uirtutis illius, quam
expetis, ad quam niteris, condimentum
[ 25 ]
quoddam praecipuum quo
que sine necesse est quidquid ex tempore funditur, quamlibet alioqui
perpolitum ac nitidum, insulsum esse atque insipidum, a poetis tibi
potissimum est petendum.
Spudaeus
Quid illud tandem?
Leonicus
Mouendorum animorum ratio sine qua infirma et iacentia caetera sunt
omnia. De qua, quoniam quid sentirem alibi tibi me explicare memini,
nihil dicam hoc loco. Ex Aristotelis libris, quos de arte rhetorica
scripsit, et ex Fabio Quintiliano haec olim commodius intelliges.
Interim, quando affectus omneis, uel mites illos, quos comoediae, uel
hos concitatos, quos tragoediae similes esse uolunt, non modo optime
tenent poetae sed eos etiam in sua quodam modo potestate habent,
euoluendi tibi saepe sunt ediscenda que in illis quam plurima quae ad
hanc praecipue rationem pertinent. Cuius rei exempla satis multa ex
Vergilio adducere huc possem, nisi ea anno superiore tibi, quum poetarum
principem enarrarem, uelut digito commonstrassem.
Spudaeus
Id ipsum anni huius hyeme, simul atque uidelicet aulica hac molestia
defunctis in pristinam que assertis libertatem Lutetiae quiescere
licebit, in Homero non minus, ut spero,
[ 26 ]
diligenter
praestabimus. Multa alia nobis (ut sperare posse uideor) unus Homerus suppeditabit.
Leonicus
Ita spero quoque, itaque tibi facturum me polliceor. Sed tunc licebit
tibi communem etiam locum aliquem, aut quaestionem infinitam,
quemadmodum coepisti, tractare, aut graecas paginas aliquot septimo
quoque die latinas facere. Quod si latina carmina soluere et, quod a
Fabio probari uideo, paraphrasi explicare (qua una exercitatione uiros
excellentissimos usos esse traditum est) institeris, plurimum ad id quo
properas promouisse te senties. Multiplex labor, inquies. Sed simplex,
mihi crede, nec ingratus fuerit, si meditationem unam uicissim exceperit
alia, quando et uarietate leuatur taedium et uoluptas, qua cuiuscunque
rei studium sustineri solet, conciliatur.
Spudaeus
Ita profecto credo ac persuasum habeo expertus: unum modo aliquid agere
semper difficile esse ac molestum.
Leonicus
Graeca uertere, quod tu pulchrum ac magnificum esse putas, olim licebit
tibi, qua de re quid tibi anno superiore dixerim, cum Isocratis
orationes tibi fratribus que tuis praelegerem, meministi adhuc, opinor,
et ipse repetens iterum iterumque
[ 27 ]
monebo. Nunc caue audias
istos nescio quos, qui tot studiis uariis que commentationibus in
diuersum tendentibus, non iuuenilia modo sed robusta etiam ingenia
onerari atque obrui putant. Nam neque supradicta illa in diuersum
tendunt, ut illi stulte putant, sed natura ita sunt coniuncta ac
copulata ut separari neque possint, neque debeant. Lectione requiescit
stylus, lectionis uero ipsius taedium uicibus leuatur. Quod cum sit a
Fabio, non eruditissimo modo praeceptore sed optimo etiam ac
prudentissimo ingeniorum formatore traditum idipsumque non paulum modo
in honestioribus studiis uersatus quotidie experiatur, mirum est tamen
non deesse qui diuersum tueantur. Quales autem sint illi quantum que
effecerint in studiis ex eorum uel infantia uel stulta loquacitate,
protinus intelligere cuique licet.
Spudaeus
Licet.
Leonicus
Sed Fabii ipsius uerba, quae me nescio quomodo suffugerant, hic tibi,
quoniam elegantissima mihi esse uidentur, referam. Ea sunt libro primo:
quamlibet multa, inquit, egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad
id quod incipimus. Quare, mi Spudaee, tantum abest ut ipse, cui et
ingenium tuum notum est ac
[ 28 ]
saepe tractatum, multa
praecipiendo offendere te uerear aut onerare ut, quoniam libenter te et
cupide audire uideo, addere alia uelim, non utilia modo instituto tuo,
ut quae supra iam dicta sunt, sed etiam necessaria, necubi negligens
tibi inconditus ue sermo excidat. Falluntur enim multi qui scriptis
tantum curam adhibent ac diligentiam, securi quo quid modo uel in
amicorum conuiuio, uel in quotidianis colloquiis ac congressibus
loquantur. Quo uitio ne Hermolaum quidem ipsum, uirum alioqui
doctissimum et adnotandis et scribendis multis diligentissimum,
caruisse, qui illum audierunt, dicunt ut non modo, cum eruditissimus
esset ac disertissimus, indocti ac barbari speciem praeberet sed ad
stylum reuersus anxie cum uerbis ipsis ac rebus luctaretur. Atqui, ut
intelligas quantum ad id quod moliris et cogitas collatura sit domestici
sermonis diligentia, accipe quid ipse olim adolescentulus uiderim
Aureliae, cum ibi iuri Caesareo cum Ioanne Pyrrho operam primum darem.
Germanus erat illic iurisprudentiae et ipse candidatus disputationibus
congressibus que quotidianis ita assuetus ut nihil prope aliud ageret.
Quam quidem ad rem
[ 29 ]
ita se ille comparauerat ut eorum quae
magno studio scripserat colorem ac speciem referrent quae effundebat ex
tempore. Porro quae ille scribebat eiusmodi erant quibus neque cultus
neque iudicium deesse uideri posset. Hac ille latini sermonis facilitate
consequebatur ut non mihi modo, qui rem tantam nec intelligerem, nec
sperarem, sed permultis etiam aliis neque stultis, neque indoctis
mirabilis uideretur.
Spudaeus
Non iniuria.
Leonicus
Quid autem is postea effecerit (a iuris enim Caesarii professoribus, qui
tum Aureliae florebant rude donatus in patriam rediit nec mihi unquam
postea uisus est aut auditus) nescio. Quod si facultati illi quam tum
iam sibi pepererat et ostentabat rerum cognitionem ac scientiam, sine
qua uerborum strepitus omnis est inanis ac ridiculus, addendam curauit,
dubium non est quin ad eam e(/cin, quam
tu omnibus admirandam, tibi optandam ac necessariam etiam esse putas,
tandem peruenerit. Eo profecto neminem unquam libentius audiui. Nam
quantum mihi per aetatem iudicare tum licebat, dignum omnino illum
censebam quem non ipse modo qui eiusmodi exemplis egerem ac stimulis sed
eruditi etiam omnes audirent
[ 30 ]
ac mirarentur. Fac ergo, mi
Spudaee, ut cum sociis, cum amicis, cum aequalibus coenans, inambulans,
equitans pure omnia, latine quoad eius fieri poterit, loquaris. Idipsum
ita cunctanter primum ac tarde faciendum tibi est ut neque cura illa
desit aut diligentia qua quotidianus sermo fingi ac formari debet, mox
accedet optata ac tuta celeritas.
Spudaeus
Quam tu celeritatem tutam uocas?
Leonicus
Innoffensum orationis cursum aut sermonis.
Spudaeus
Quod uero etiam dixisti sine rerum cognitione ac scientia uerborum
strepitum esse inanem, unde petendam illam putas et ad hanc dicendi
facultatem accersendam? A poetis ne, an ab oratoribus rerum ue gestarum scriptoribus?
Leonicus
Erunt hi quidem tibi ad id adiumento maximo et iam, quod citra
assentationem dicere me posse puto, fuerunt. Graues in primis poetae
sicuti Homerus et Vergilius quos nonnulli contendunt Quidquid sit
pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non planius meliusque
reliqua nosti. Quod enim de Homero Flaccus, de nostro quoque Vergilio
recte dici posse arbitror, qui Homero ipsi adeo in hac parte non caedit
ut in Aenea suo fortis ac sapientis uiri imaginem aliquantum
[ 31 ]
melius quam in Vlysse ille suo expressisse quibusdam uideatur.
Verumenimuero, mi Spudaee, tibi unum hoc persuadeas necesse est: uitam
nostram totam nihil aliud esse debere quam uigiliam quandam, ut Plinius
ait, perpetuam. Pluribus uigiliis multoque maiori studio ac sudore
aliunde illa tibi est ad haec studia aduocanda. Vt enim in poetis
fortasse rerum scientia ita sit adumbrata ac immersa ut eius species
quaedam ex illis existat interdum aut in eis extet etiam ac emineat,
philosophorum tamen ac praecipue ueterum tota haec laus est.
Philosophiae enim, qua nihil a diis immortalibus utilius, pulchrius, ac
magnificum magis hominibus dari potuit, ingenuae artes omnes seruiunt et
ad illam ut ad oceanum fontes ac flumina ferri ac reflecti disciplinas
omnes necesse est. Verborum scientiam tradunt qui grammatici, qui
rhetores, qui dialectici uocantur; rerum cognitionem, quae et uberior
est et multo profecto splendidior, philosophi. Recte enim ille in Poetica:
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae.
Spudaeus
Audio. Sed ars ea, quam profitentur ii qui dialectici uocantur,
philosophia ne est, an philosophiae pars aliqua?
Leonicus
Est…
[ 32 ]
Spudaeus
Philosophiae pars, ut ex te proxime audire memini, cum me ad Aristotelis
lectionem hortabare.
Leonicus
Nae. Cum enim tres habeat partes philosophia quas uirtutes etiam
generalissimas ab eruditis quibusdam Graecis uocari non est dubium, eas
quidem Graeci suis magisque propriis nominibus uocant quam Latini qui
partem unam moralem, naturalem alteram, tertiam rationalem quo,
uidelicet modo possunt, appellant. Porro rationalem hanc, dialecticam
etiam, id est, disputatricem seu, ut quidam, sermocinatricem dici posse,
grauis autor est Plutarchus, etiam si nostri temporis pseudodialecticos
quosdam discriminis nonnihil inter eas facere non nesciam.
Spudaeus
Graecae linguae inscitia.
Leonicus
Recte putas. Sed uide, obsecro, quam late pateant singulae partes illae,
quamquam multa earum unaquaeque nobis, si uolumus, nec incommoda nobis
tanta inuidemus, dare ac suppeditare possit ut plane persuasum habeas
precario ab illis petenda esse quibus oratio locupletetur, immo uero,
sine quibus nulla est oratio. Rationalis, quam tertiam Aristoteles
Theophrastusque faciunt quae que in disserendi ratione uersatur uocum
proprietatem
[ 33 ]
explicare docet, docet ambigua aperire,
perplexa dissoluere, colligere, falsa a ueris internoscere. Moralis
uitae ac motus rationem constituit, totaque in ea re est occupata quae
non nisi multis magnisque uoluminibus explicari ac tradi potest.
Naturalis, de mundo, de que iis quae in mundo sunt, quae sunt infinita,
quaerit ac disputat. Ex iis recte, ordineque animaduersis dicendi
segetem ac syluam potius uberrimam que materiam ampla que ac perpetua
orationis argumenta pene innumera decerpi, nemo homo est qui non
intelligat. Perdiscenda ac pertractanda haec tibi erunt quibus dicendi
uis alitur et crescit et in eloquentiam ceu corpus adducenda. Nunc
quando de philosophiae utilitate satis dictum est, redeundum ad reliqua
quae mihi in mentem ueniunt, sunt autem ea sane pauca.
Spudaeus
Expecto. Sed unum mirari me ac saepe miratum esse primum ut fatear
oportet. Cur, cum tot sint nationes ac linguae, duae tamen tantum
(sanctiorem linguam, qua Hebraeus legum lator dei colloquio dignus
habitus scriptam dei digito legem tullisse creditur, excipio) non ab iis
modo qui eas pueri a nutricibus etiam suis ac materculis acceperunt sed
ab hospitibus
[ 34 ]
etiam ac peregrinis tanta cura acceptae sunt
et hoc tempore etiam discantur graeca latina que? An quod adepto
multarum gentium imperio sibi subditos populos graece latine que
plurimum et scribere et loqui uoluerunt linguamque illic suam, sicuti et
leges, quibus parerent Graeci Latinique imperarunt?
Leonicus
Valuerit ne olim ea ratio haud satis scio. Nunc certe, etsi nec Graecis
paremus nec Senatui Populo que Romano aut Caesaribus, latinam tamen
linguam studiose amplectimur omnes eos que laudamus qui latine et
loquuntur et scribunt. Graecam uero longo tempore intermissam atque
ignotam docti omnes antiquarumque literarum, id est, uerae germanae que
eruditionis cupidi tanto hodie labore ac studio in Gallia hac nostra et
didicerunt et discunt ut professores iam eius linguae claros ac eruditos
pueros etiam graece scribentes loquentes que habeamus sane quam multos.
Duplicem eius rei rationem mihi perspexisse uideor. Nam cum linguae
aliae omnes uagae sint, incompositae nullis que artium praeceptis
illigatae, latina graecaque iis praeceptionibus, obseruationibus que
comprehensae sunt quae et certissimae sunt et certo ordine
[ 35 ]
digestae ac distributae. Gallicam nonnulli ac britanicam in artem
nominumque ac uerborum flexus quosdam exitusque redigere tentarunt sed
quam feliciter uiderint alii. Sunt praeterea inopes linguae omnes
externae uocum que perpaucarum. Graeca multis et optimis uerbis ac
figuris abundat. Latina, etsi ubertate et copia graecae cedere
existimatur, est tamen et locuples satis amplaque et proprietatem
quandam suam habet ceu uernaculam idiotismos que perelegantes nec
graecis, ut ego quidem arbitror, inferiores. Huc accedit quod et
disciplinae omnes non liberales modo sed
sellulariae etiam et quae mechanicae seu machinales dicuntur
philosophiaque adeo ipsa artium mater his linguis ducibus (mysticam enim
illam eiusque gentis propriam ex qua Christus Optimus Maximus nasci
uoluit semper excipio) et tradita est et exculta etiam ac celebrata.
Externis si quid est proditum quod legi debeat nec cognitu sit indignum
nec eam tamen dignitatem habet ac nitorem quem graeca ac latina, nec
nisi a paucis legitur; amatur ac defenditur a paucissimis.
Spudaeus
Audire reliqua gestio: itaque iam ad illa.
Leonicus
Reliqua paucis finiam: nam, etsi tota haec disputatio
[ 36 ]
nec
iniucunda mihi esse potest, quando ea tibi est non mediocriter, ut spero
et opto, profutura, quoniam tamen alio uocamur, mihi, ut uere dicam,
incipit esse submolesta. Cogitatione, quam inter scribendi laborem
extemporalem que fortunam medium quiddam Fabius esse scribit, quam
plurima ut utare facito. Est enim ut frequentissimi, ita maximi usus.
Haec ne ipsis quidem noctis tenebris te deseret, nec modo sermonem tibi
totum aliquem aut epistolam sed orationem etiam complectetur ac
praetexet. Haec te in quantauis solitudine librorumque penuria in
studiis cognitionis ac literarum officio continebit. Haec te in otio, in
solitudine acuet et excitabit praestabit que ut, quod Scipionem
Aphricanum dicere solitum ferunt, nunquam minus solus futurus sis quam
cum solus fueris.
Spudaeus
Maximum otii solitudinis que leuamen, Leonice, mentis agitatio quam tu
cogitationem rectissime uocas, cogitandi uim recte etiam dici posse opinor.
Leonicus
Maximum, mi Spudaee, praesertim si quis multa lectione ac cura sibi iam
phrasin formauerit. Nam, ubi ad cogitationem secesseris, aut ubi te illa
caeperit, libros que ac stylum tibi e manibus excusserit
[ 37 ]
,
forma illa sese cogitationi sociam addet. Quod si memoriae quoque fides
et ea ingenii uis, quibus praestare te tuis aequalibus omnibus affirmare
posse uideor, ad phrasin ac cogitationem accesserint, nihil non efficies
eorum quae tibi sunt animo ac expectatione praesumpta.
Spudaeus
Interpellare te, Leonice, tantum abest ut uelim, ut uerear ne cuiusquam
nobis interuentus impedimento sit. Et si enim sine pertinacia refellere
soles et refelli etiam te uel ab indoctis aequo animo pateris, orationis
tamen istius cursum, etiam si quid sit quod assentiri omnino tibi non
debeam, impediri prorsus nolim.
Leonicus
Praetermittere nullo modo possum quod tibi, cum audieris, et gratum et
memoriae fideliter inhaesurum existimo, Ianus Pyrrhus, quo olim amico
singulari ac studiorum socio usus sum, eleganti uir ingenio dignus que
cui longior uita contingeret, cum huius generis laudem aliquam speraret
ac uehementer etiam expeteret, multa dicere ex tempore solebat
conuocatis amicis, iis praesertim de quorum iudicio ac opinione plurimum
esset sollicitus. Quod ubi fecisset, quanquam uerecunde, saepe tamen ac
pene etiam quotidie fecisset,
[ 34 ]
id assecutus est ut inter suos
facile princeps et esset et haberetur. Magna erat hominis cum rebus in
omnibus, tum in dicendo uis et acrimonia. Sed eam frenabat pudor quidam
liberalis oris que modestia, uocis sonus elegans ac perurbanus, emendata
ac expedita lingua, quae durum nihil, nihil rusticum ac peregrinum
sonaret. Ipse, cum ad illum saepe ac familiariter adirem, non raro solum
offendi ex tempore dicentem, meditantem longum que sermonem ac
narrationem, quam audiente me postea recitaret, tacite connectentem. Id
ipsum ut facerem, amice me interdum magnopere que rogabat affirmabat que
nihil non euasurum quod in eo genere tentarem. Eius precibus ac consilio
si ita, uti coeperam, perpetuo fuissem obsecutus, Leonicum nunc tuum, si
non talem, qualem ille fore sperabat, at certe non contemnendum
studiorum tuorum adiutorem ac socium haberes.
Spudaeus
Sic plerique omnes sumus qui ob consilii imbecillitatem saepe grauiter
offendimus et ob rerum imperitiam, quae ineuntis aetatis est propria, in
summa opinionum peruersitate uersamur.
Leonicus
Sed, quoniam uereor ne subitus quispiam nuntius ex hoc Pontesergiano
[ 39 ]
secessu nos nec opinantes in regiam abducat, unum adiiciam modo
a nostris raro aut animaduersum, aut obseruatum, ea tamen lege ut, si
Claromontani iussu ad coenam, quae ei ac reliquis conuiuis iamdudum esse
dicitur apposita, uocati fuerimus, e uestigio liceat ac cito in
coenationem descendere.
Spudaeus
Coenulae unius facilis est iactura.
Leonicus
Tibi facilis, mihi non aeque fortasse. Duplicem mihi uideri barbariem ex
me saepe audisti: mentis alteram, alteram linguae. Mentis barbariem
ineptam ac molestam loquacitatem esse puto; quo uitio, quo quaeque magis
est barbara natio, eo magis laborare corrupta que esse dicitur. Linguae
barbaries oris et linguae uitia sunt latini sermonis candorem ac sonum
polluentia. Ea adeo late patet ut ne ipsos quidem, qui in Latio nati
sunt latinis que et literis et disciplinis exculti, ab ea omnino possis
uindicare. Vtrunque si fugere uis (uelle autem profecto debent studiosi
ac sani omnes), ab indoctorum ac barbarorum colloquio ac consuetudine,
quam longissime fieri abs te poterit, absiste. Vbique tibi occurrent
stulti sophistae indoctique ac loquaces legulei: eorum regnum fastum
que, etsi iam longo
[ 40 ]
tempore pertulimus, uitandi tamen magis
sunt nobis adhuc quam iritandi. Vetustum illum suum praestigiosum que
splendorem sensim aboleri atque exolescere aut nondum profecto uident,
aut, depulsa nebula nescio qua suis artibus ac dolis obducta, in
theatrum mox suum sese claram que in lucem redituros sperant.
Spudaeus
Intolerabiliores ne sint hi an illi, difficile est iudicare. Sophistis ac
pseudotheologis (sic crassos istos uocant non illos autem ueteres aut
uerae theologiae studiosos) putabam nihil esse stultius. At in leguleos
(iurisconsultos enim non uoco, rubricarios istos Accursianos) nuper
incidimus quibusuis sophistis arrogantiores.
Leonicus
Eorum tibi uitanda consuetudo eorum que qui elegantiores disciplinas
omnes aut rident, aut oderunt. Fieri enim non potest ut, qui assidue cum
barbaris uersatus fuerit, non inde contrahat et sermonis barbariem
aliquam et opinionum prauitatem: dedit hanc (uidelicet) contagio
labem et dabit in plures. Illud ne admonendum quidem, ad
perferendos studiorum labores necessariam esse frugalitatem ex qua bona
ualetudo est. Hanc non eruditorum
[ 41 ]
ac bonorum conuiuia sed
nepotum ac helluonum crebrae intempestiuae que compotationes uitiant.
Nec mirum senes (quanquam ne multi quidem senes) tam exhausto effoeto
que corpore hodie uideri, cum libidinosa ac intemperans adolescentia
corporis neruos omneis ac uires frangat. Curanda itaque tibi corporis
ualetudo, quae tenui ac modico cibo modicis que exercitationibus
seruatur. Illud quod dicam nescio an primum ac praecipuum: ludis,
otiosis sermonibus, alea, pila, uenandi aucupandique uoluptate,
spectaculis, corporis immodica cura reique familiaris nimium solicita
diligentia plurimum auferri studiis nostris, plurimum eripi, plurimum
subduci. Verum que illud est eiusdem satyrici:
Dum bibimus, dum serta ungenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus
et alterius item:
Tum crassos transiisse dies lucemque palustrem
Et sibi iam seri uitam ingemuere relictam.
Sed iisdem de rebus aliquando pluribus agere licebit; nunc, quoniam
colligendae sarcinae nos que instrati iamdudum equi ante fores expectant
et ad tertium quartum ue lapidem nobis a coena equitandum
[ 42 ]
est, surgamus.
Spudaeus
Surgo et te sequor.
Leonicus
Narbonensem hanc Galliam tibi e uulgatis tabellis non ignotam esse gaudeo.
Spudaeus
Continebo me adhuc intra eam, quae montium et fluminum, oppidorum, urbium
ac regionum nomenclaturam non egreditur, terrae descriptionem. Nam
subtiliora illa quae traduntur ab iis qui mathematici uocantur nondum attingo.
Leonicus
Verum dicis. Sed quae e Procli libello, quo uniuersi ratio quaedam
describitur, hoc anno autore me didicisti, ne tibi etiam excidant facito.
Spudaeus
Teneo.
Leonicus
Quae de mundo, de mundi axe deque axis extremis, quae Graecis Latinis que
a uertendo appellationem sortita sunt, de que sphaerae, quae dicitur,
circulis, qui aequidistantes, qui que obliqui, quique per mundi uertices
ducti ratione atque intelligentia magis quam sensu ullo corporis
comprehenduntur, quae de illorum et occultatione et emersu, magnitudine,
ordine, potestate, interuallo ex Procli lectione didicisti. Quae de
illis quoque qui manci quodammodo ac mutili intelliguntur. Quae de
Signifero, finitore et iis qui meridiani dicuntur, de que illo cui a
candore lactei cognomentum est additum, qui
[ 43 ]
coelestium
circulorum unus conspicuus nec certa latitudine definitus sed aliqua sui
parte latiore, angustiore aliqua. Quae de terrae fasciis quinque non a
Proclo modo sed a Vergilio etiam accepisti, tenenda tibi sunt omnia et
inter equitandum etiam repetenda. Nam perlonga erit, ut uideo, equitatio
haec nostra, siue tota haec Gallia Narbonensis obeunda nobis est, siue
nostra illa, quod magis et opto et spero, repetenda. Veterum quidem
auctoritate facile adducor Narbonensem hanc, cuius partem nos satis
magnam iam emensi sumus, multo omnium pulcherrimam esse ut credam. Sed
me uitae huius, aut fabulae potius motoriae ac turbulentae, iam nimium
taedet: taedet Thrasonum calamistratorum ac nitidorum, taedet
parasitorum, morionum ac scurrarum, trossulos que istos ac pogonias
diutius ferre nequeo.
Spudaeus
Nil mirum. Sed laborem tamen hunc spero tibi ad corporis ualetudinem non
parum profuturum. Segnitiem enim ab istis tibi toties obiectam excutient
longa itinera mentis que tristitiam ac grauitatem discutient et ad
cogitanda, inuenienda, iudicanda multa spatium dabunt.
Leonicus
Si magna laboris fuga segnities uocanda est,
[ 44 ]
agnosco crimen
sed mihi cum illis (ut arbitror) commune. Magnum laborem sani omnes
fugiunt, praesertim inutilis si sit. Sin legere aliquid quotidie,
scribere, discere, magnum laborem esse putant ac non uoluptatem potius
quandam eximiam et singularem, uehementer errant. Est enim dulcis illa
ac incorrupta uoluptas ingeniorum altrix mentium que ac animorum
alimentum quoddam suauissimum. Multae uariae que lectionis taedium
plerique fugiunt, a scribendi labore, a nocturnis lucubrationibus,
antelucanis uigiliis, hybernis praesertim abhorrent quamplurimi, sed ii
modo quibus adhuc non satis est persuasum uirtutem sibi ipsi
pulcherrimam mercedem esse. Sed ne ea quidem, quam non nisi sudore
parari posse recte scripsit Hesiodus, a quoquam exegit unquam ut
immodicis, insanis ac praeposteris aerumnis ac laboribus se ipse
conficeret. Quare, seu serio illud mihi, seu, quod magis puto, ioco
obiicitur ab illis, haud equidem in magno ponam discrimine te que
hortabor modo ut, quae recte tibi sunt instituta studia, magno inuicto
que animo urgeas ac persequaris, tibique persuadeas nihil eorum quae
expetis non euasurum, si tibi constiteris
[ 45 ]
neque ab honestis
te ac antiquis artibus ad ineruditas nugas abduci siueris uoluptates
que, homine libero indignas, non secus ac pestilentissimum coelum aut
luem quampiam immanissimam cuncta longe late que uastantem effugeris,
expueris, oderis. Colloquium hoc plus satis magnum ac uerbosum iis
uersibus claudam qui Vergilio a multis tribuuntur, sunt enim elegantes
ac perpoliti dignique qui adolescentulis omnibus inculcentur et musaeis
adpingantur omnibus:
Quisquis desidiam luxumque sequetur inertem,
Dum fugit oppositos incauta mente labores,
Turpis inopsque simul miserabile transiget aeuum.
FINIS