Sic militibus ducibusque discussis redeunt ambo ad postremum discrimen, animis quidem invictis sed multi sanguinis iactura vires abstulerat, anhelisque corporibus iam nec certi nec validi erant ictus. Plus animi tamen et sanguinis Poliarcho restabat. Memor deinde causae quae odium fecerat nec dubius, nisi viceret, perituram dolore Argenidem, altius sustulit ferrum eoque in Radirobanis iugulum oblique intravit inter galeae loricaeque commissuram. Ille se mori intellegens festinansque ad vindictam cursum in Poliarchum praecipitat, affligitque sui corporis mole incautum sic ut in terram ambo deciderent. Statim militum ululatu caelum inhorruit, his unum, his alium occidisse, plerisque utrumque exspirasse credentibus. Et quia sub premente Radirobane Poliarchus ceciderat, peiori omine mens Gallorum Maurorumque vertebatur, ut nec defuerint qui ad Hyanisbem decurrerent tristia de eo nuntiaturi. Inundavêre in campum confertissima turba Gallorum atque Sardorum. Nulla Praefectis reverentia, nihil vexilla ordinesque tunc poterant. Suum cuique videbatur ad reges decurrere eosque seu occidissent, seu viverent ab arena eripere, adeo ut tumultuosa auxilia Poliarchum paene obruerint. Sed iam ille paulatim se expedierat ab hostis complexibus, et ultimo singultu explicitum ferro adhuc temptabat. Hunc vero ut vivere et erigi Galli simul Maurique conspiciunt, ingenti feroces gaudio provehuntur in Sardorum promptiores, Radirobanis cadaver tegentium ipsumque Poliarchum infestantium telis. Sed discrimen brevissimum fuit, nam et victoriae laetitia Poliarchum refecerat et Galli impigram opem ferebant. Sensim igitur Sardi cesserunt, aliquid quoque suae virtuti imputantes quod tanta in clade a fuga temperabant. Illis igitur late submotis hostili potitus corpore spoliisque opimis Poliarchus sincere victor fuit.
|