Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

Pannoniam iam nutantibus Romani Imperii rebus Longobardi insedÍre Hunnique, qui transfuso in provinciam nomine Hungariam appellaverunt. HuicHincpro diversis regnantium viribus saepe mutata limitum sedes est, nunc illos in viciniam proferente, nunc in arctius cogente fortuna. Savo Tibiscoque fluminibus rigatur. Ister iam plurimis fontibus auctus interfluit, capacique apud Taurunum alveo excipit Savum. Regio a Polonia atque Germania ad Dacas et Moesiam excurrit; qua Illyricum et Dalmatiam spectat Alpium molibus tecta est. Omni proventu felix solum uberrimas segetes alit; pascuorum ingentium fidem exteris gentibus facit venalibus per orbem armentis. Paulo minus centum milibus boum in singulos annos Germaniae transmittit, illincque in vicinas Germaniae terras. Partem quoque Italiae iisdem cibis alit. Vinum generosissimum est, nec multum illi dispar quod in Hispania gignitur. Caelum quoque ad valetudinem commodum, nisi quod sub autumno intemperies mutantis in horas aÎris morbos creat, maxime hospitibus saevos. Noctes scilicet multo frigore horrent; ingens aestus succedit media luce campos corporaque adurens. Sub vesperam gelidus aÎr iterum incautos astringit. Varii generis pretiique metalla in visceribus tellus habet, aurumque interdum cum arena fluvii volvunt, feracissimi piscium, quos ibi nimia copia viles facit.

Indolem gentis ideo magis arduum scire quod hoc saeculo horribili clade perculsa est, suisque moribus vix relicta, hinc urgentibus barbaris potitisque magna parte provinciae; hinc milite ex omnibus Europae populis ad auxilium lecto, moraque et multitudine aliquid suorum morum sensim in illam regionem transfundente. Dixerim bello et assiduis malis factum ut vulgus quod in agris habitat, excussa rusticitatis simplicitate, in saevitiam plerumque abierit. Nullo discrimine in suos atque hostis milites insidias struunt. Si quibus sub noctem aberrare contigerit, adsunt statim ad praedam, et ingratissimo scelere suos milites sibi opem per omnia discrimina ferentes non aliter a se quam nudos et in ultimae mendicitatis imaginem amittunt.

Nobilibus, ut par est, mens erectior meliorque; frons et animus ad magnificentiam factus, membra incessusque compositi ad venustam maiestatem. Togis et tunicis utuntur ad morem Orientis, purpureis maxime aut quae caeruleum colorem acceperunt. Et hic vestitus egregie viros decet, brevi ut plurimum acinace ad togatum latus appenso. Callidis et ingentibus consiliis valent parique audacia, praesertim si brevi dumtaxat et furtivo impetu opus est.om. estIngentes proceribus opes sunt, magna quoque, licet in regno, libertatis vestigia. Unicuique pro opibus multitudo clientum,clientium
"Iudices enim succedentibus clientum agminibus semper pleni" cap. 15 et alibi.
et illis in patronos ingens fides. Non alia intentioringentiornobilibus cura quam ne quid de iis praerogativis decedat quas iamtama multis aetatibus intemeratas habent. Et ideo maior armorum pertinacia contra Turcas, qui in unam servitutem omnis claritudinis sanguinisque familias premit.
sic Turcas...premit pleraeque edd.; Turcam...premit 1675
Absque hoc inclinatio animorum in illis timeretur aliunde potius reges quam ex Germania petituris. Quippe Hungaros Germanosque (vulgare viciniae malum) superba aemulatio inter se committit. Probra utrimque in domesticis colloquiis saeva, alternisque vitia curiose aut explorant aut fingunt.

Hungari equorum studiosi, quos optimos habent. Vestes quoque et arma ad delicias pompamque exigunt. Equis malunt quam pedibus proelium inire, avidissimi honorum,om. avidissimi honorumtimerique cum ambitu quaerunt. Italica ingenia artesque secuti ne quidem ab eorum vitiis creduntur abhorrere, et vindictae facinora peragere dicuntur iisdem artibus parique livore. Ad amicitiam facillimos putes, sed haec verane sit aut tuta, nulli melius aestimabunt quam ii ipsi qui illam inibunt, serio reputantes num amari meruerint an vero illa gens utilitatem captaturacapturasimulatione benevolentiae fraudem paret.

Insignis est apud illos magistratus quem Palatinum dicunt. Is nihil ex se decernere, sed obstare regi potest quicquam publicum sancienti. Cui postquam suo suffragio intercessit, infirmum est quod deinde statuitur. Et hunc plurimi colunt tamquam vindicem libertatis oppositumqueoppositumqueappositumqueregibus, ut olim tribunatus Romanis consulibus potestatis modum fecit. Hinc scias magnos gentis animos nimiumque tumentes dura aut soluta imperia pati non posse, nisi (quod in provinciis illic cernas quas Turcae invasÍre) ad reverentiam dominorum acri metu cogantur et premente spem omnem libertatis.

Illyrici Dalmataeque, quos Istros SlavosqueSclavosqueappellamus, ad Hadriatici maris litora incolunt, illinc qua introrsus terram spectant in Pannoniae fines perveniunt. Immanium montium dorso ea regio horret perpetua hieme in cacuminibus rigente; quae in valles demittuntur, mitiora sunt vicisque et arcibus frequentia. Gens alieni iuris est, diversisque dominis iamdiu assueta in eorum plurimum mores ac veluti indolem abit. Pars principibus Austriae subest. Veneti non pauca ad mare obtinent. Reliqua Turcarum imperio accessÍre. Hinc Germanici habitus atque mores, Italici etiam, ac denique barbari pro dominorum genio dispensati. Paene invia regio est, nisi quod in portibusportubusnaves interdum excipit quae a Venetis in Orientem solvunt aut illincillucin Adriaticum remeantes. Cetera peregrinos non invitant. Inde lectis militibus fortitudinis et audaciae fama est, in Turcarum praecipue castris, paucique praeter illos Constantinopoli in praetorianas cohortes leguntur.

Hungariae a septentrione Polonia est, inde ad Oceanum procedens Russiaeque contermina. Tot spatiis diffusa regio paene nullibi in montes assurgit, et a planitie factum nomen, quam Scythico verbo Pole appellant. Campi in immensum patent, quos nix altissima hieme obruit. Hac discussa segetes crescunt, non in indigenarum tantum usus, sed et mari delatae per multa Baltici litoris spatia sterilibus fundis annisve opem ferunt. Saevae hiemes terram fluminaque advinciunt, quia violentia Aquilonis nullis montibus repercussa liberum ut in pelago caelum rapit. Accedit septentrionis vicinia et ibi emoriens solis vis, praesertim cum recessit ad brumam. Natura subsidium admovit profundissimas silvas, quae et in ignem datae frigus expellant, et in suis praeterea umbris animalia alant quorum pelles fulciendis vestibus pretiosissimae habentur. Hac duplici ope utuntur in hiemem. Alio quoque commodo suis silvis obnoxii, quippe alicubi immensa examina apum fervent. Agrestia illa sunt nec cuiusquam cura aut pastum aut tecta accipiunt. Vacuis quercuum ramis aut truncis inhaerent; ibi cereas domos extruunt et optimo melle implent. Hinc ingens facilisque in regionem proventus. Ceram mercatores devehunt. Ipsi melle conficiunt potum quem in deliciis habent.

Flumina paludesque plus iusto quasdam provincias obruunt, adeo ut aestate vix possint adiri. Concretis per hiemem undis curricula habent quae lubrica glacies facile evolvit. Ita per regionem feruntur, et hoc est commercii tempus quo externi ad eos commeent ceramque et pelles mercenturcommeant...merceanturcommeant...mercanturac si quid praeterea sub tam rigido caelo in pretium nascitur.

Plerumque lapides extruendis domibus desunt. Lignis ad parietes utuntur stramentoque operiunt, praeterquam in celebrioribusceleribuscelebribusoppidis arcibusque optimatum, quantum illa regio ferre potest, excultis. Polonis ut plurimum dura vita caelo aspero, nec populi moribus factis ad nostri saeculi venustatem, et hinc aliquando saeviora ingenia.

Diversoria peregrinos excipiunt longe a nostrarum terrarum ratione. Deducuntur in sedem quae, inanis et plerumque perfossis ad accipiendum lumen parietibus, ventis quoque et hiemi patet. Nulli quibus decumbant lecti, non erecta ad epulas mensa, longo ac multiplici clavo paries fixus est. Illic hospites sarcinas quas habent in ordinem appendunt. Multo deinde stramento sternitur solum, et hoc in illis diversoriis pro thoro est. Itaque per illam regionem processuri ad iter ita se comparant quasi domum circumducant. Cibos et cetera in alimentum ferunt, lectulos in raedis collocant, ut nudis illis tectis excepti sua supellectile et famem et frigora arceant.

Gens est ad ferociam et licentiam nata, quam vocant libertatem, adeo ut infandae barbariei legem, multis saeculis ibi solemnem, vix nunc demum omiserint. Ea scilicet caverant ut qui hominem peremisset solveretur metu iudiciorum si in iacentis cadaver proiecisset pauculos nummos, quorum numerus eadem lege destinabatur. Nec tam vile fecissent humanae vitae pretium, nisi sui genii impetu pro levi facinore haberent humanum cruorem prodigere.

Ipsum nomen non tantum servitutis sed et iusti ac legitimi regni oderunt. Rex ad patrias leges vi et armis adigitur. Nobilitas tristibus praerogativis se ipsa donavit, quibus possit sibi invicem et impune nocere, quippe principi non satis iuris est ut quod peccaverint ipse vindicet. Maxime sibi credunt, nec maior libido est libertatis in moribus vitaque incivili quam in religionum et caelestium rerum sensu, de quibus (ut placet) sine metu et sentire volunt et loqui - scilicet immani fiducia sui, quibus sapere alieno ductu pudet. Hinc in diversa hodie scissae mentes errorumque omnium lues quicumque antiqua saecula polluerunt. Quisque in suae familiae laudem intentus est, praesertim si in exteros incidit et expertes suarum fortunarum. Saevire quam decipere promptiores, et ipsi magis fraudibus quam vi patent.

Ultra Poloniam Russia iacet, quam obtinet Moscovitarum princeps. Nomen imperio ab urbe Mosco est, quam illius Russiae caput multitudo incolarum et habitatio regum fecit. Ab Oceano ad Caspium mare immenso tractu patet. Diversis lateribus Polonis Suedisque confinis est; in aliis eius limitibus Tartari haerent. Longo frigorifrigoreet penetrabili damnata est. Vix profecto iam vere redditur terra quam nives oppresserant. Inde aestas gravissime incumbit, et quasi redimeret moras quas longa hiems fecit, subito aestu percoquit fructus, non tamen ad nostrarum arborum felicitatem. Paene supra fidem est ibi quoque pepones maturescere, quibus apud nos non flagrantes modo soles quaeruntur, sed et saepe repetiti. Crebrae silvae campos attollunt; in iis pretiosae pellibus ferae; cerae etiam copia atque mellis, et hinc praecipuum in illis regionibus mercaturae commercium.

Multi incolae sunt, neque tamen pro terrarum amplitudine quas possident. Servituti gens nata, ad omne libertatis vestigium ferox est, placida si prematur. Neque abnuunt iugum. Ultro fatentur principi se servire, illi in suas opes, in corpora vitamque ius esse. Sordidioris reverentiae humilitas Turcis non est in suorum Ottomanorum sceptrum. Ceteras quoque gentes ex suo genio aestimant. Hospites sive forte sive consilio in Moscoviam advectos in idem iugum damnant et servire suo principi volunt. Si quos furtim abeuntes retraxerint,retraxeruntut fugitivos plectunt. Magnatibus, licet ipsi serviunt, in minores suus fastus est, et vulgus horum maxime supercilium timet.

Fertur populus adeo litterarum rudis esse ut pauci inter illos vulgatissimas preces memoria teneant quibus Numen propitiamus. Bello quam otio aptiores, et plerumque in armis sunt, sive quo Tartarorum impetum frangant sive alio limite Polonos lacessunt repelluntve.repellunturaut repelluntIsta quoque aetate civilibus odiis inter se certaverunt. Acies illis ex equitibus tota; pedite ideo vix utuntur quod omnium bellorum momenta in celeritate constituunt, magno impetu vel impressionem adorti vel fugam. Sed ubi pavere inceperunt, ad desperationem quoque vertuntur, adeo ut ex proelio fugientes, si assequitur hostis, nihil ausi repugnare, ita se victoribus dedant ut nec mortem deprecentur. Castigandis furtis remissi sunt; tamen praedones ultimo supplicio ulciscuntur. Gens est cauta, nectendisque fraudibus apta. Neque ignorant ideo mercatoribus se suspectos, quos ut placabiliores habeant, interdum in mutuis commerciis aliam patriam sibi fingunt. Perpotandi studium acre est et praeter patrios potus ne quidem advecta vina desunt.

Uxoribus longa captivitas, quas domi serio continent, dignas quoque maioribus malis. Adeo servilibus supra fidem ingeniis demissas esse aiunt. Virorum in se benevolentiam ex verberum numero aestimant, numquam melius suo iudicio habitae quam cum in saeva ingenia inciderunt. Quidam e Germania in Moscoviam migraverat, vir e plebe, et si nomen in tantilla re placet, Iordanes dicebatur. Haesit ergo in illa regione et cum sibi eae sedes placerent, inde etiam duxit uxorem. Hanc cum caram haberet omnibusque officiis mutuam gratiam affectaret, illa deiectis luminibus maesta, crebro in singultibus et ceteris maerentis animi indiciis erat. Viro denique sciscitanti maestitiae causam, se enim nullis quod sciret amicitiae muneribus defuisse: "Quid tu," inquit mulier, "tam egregie fingis amorem? Num putas latere me quam tibi vilis sim?" Simulque largos gemitus coepit effundere. Ille attonitus in amplexus maerentem recepit, rogare perseverans numquid eam offendisset; peccavisse se forsitan sed culpam emendatione deleturum. Ad haec illa: "Ubi autem sunt verbera," inquit, "quibus te amare docuisti? Hoc certe potissimum pacto maritorum in uxores apud nos benevolentia et cura sancitur."

Hoc a Iordane audito primum stupor continuit risum; mox utroque vanescente e re sua esse putavit ut uxorem eo modo haberet quem ipsa praescripserat. Nec multo post arripuit caedendae mulieris causam, et illa fustibus mitigata tum primum bona fide amare et colere virum coepit. Nec tenuit ille modum, sed iam ferior quam misera coniunx optasset ad extremum grandi ictu dicitur huius etiam crura et cervicem afflixisse.

Germania qua Baltico alluitur mari Cimbricae Chersoneso confinis est parvoque maris discrimine ceteras insulas videt, quae idem Cimbrorum regnum faciunt, hodie Daniam appellamus, inde brevis in Suediam traiectus est, cui ad Boream Norvegia adiacet. Et hae quidem regiones sunt ex quibus tantae gentes numero suo victoriisque celebratae quodam turbinisturbinisturbineaestu toti olim Europae infusae sunt. Inde Cimbri Teutonesque, inde Gothi Vandalique prorupÍre, per quos Italia, Libya, Hispania, cum Galliae parte afflicta est. Recentioribus saeculis quae inde coloniae emigrabant Northmanni dicebantur, id est homines a septentrione venientes. Per hos diu occupata Britannia, in Galliis plurima ferro igneque corrupta sunt. Sed illicillispost varia discrimina pax placuit et concedentibus Gallis Neustriam insederunt, quam exinde vocavÍre Normanniam. Adeo nihil in Europa intactum illis fuit et omnibus formidabiles, etiam vulgo indomiti censebantur.

Unde tanta hodie multitudo et velut fons gentium aruerit incertum est. Certe iam minus crebra in illis regionibus oppida, tantumque a mittendis coloniis absunt ut cum bella ingruerint, externo milite uti consuescant. Crediderim barbaras gentes, cum frugales ibi olim in inculto solo essent ignaraeque vitiorum, multa sobole increvisse. Et quoniam infelicitas terrae numeroso populo alimenta negabat, saepe dimisisse iuventutem novas sedes quaesituram, cui se spontesponte tuncomnis aetatis homines applicabant. Nunc autem insano comessandi bibendique vitio obruisse genitalem vim, nec habitatores nisi suis regionibus sufficere posse.

Illic Germania perpotandi studio superatur. Mane primum excitati stomachum levantimplentverbis omissisingesto calidissimo potu, quem ab ipso vino igne exprimunt. Sic refectis missa ad caput aestuantis potionis caligo somni cupiditatem facit; brevis quies est rursusque secedunt ad potum. Vinum tunc bibunt aut si quibus (ut vocant) cervisia placet. Quod inde spatii ad medium diem est negotiis datur. Tandem ad prandium conveniunt, quod utique saepe non dubitant continuatis sermonibus in cenae tempus extrahere. Hinc ut plurimum in thalamos deferuntur, contumelias nec facere prompti nec pati. Datae dexterae fidem non violant. Multa Germanicae in his linguae sunt, sed in moribus plura vestigia.

Norvegiam rari incolae tenent. Ut plurimum venatione vitam tolerant. Nullibi commodiores malis aut navium tabulatis arbores crescunt. Gens est rudis et apud multos veneficiis infamis. Aiunt venalem apud illos ventum esse, quem inde navigaturi emant, Ulyssis Aeolique fabulam vero aequante prodigio. Dirae apud illos hiemes et plerumque incautis infestae. Torpens aÎr remisso ac paene nullo sensu occupat corpus, ne antequam perieris intelligas te perire.

Memorabili exemplo huic pesti is ereptus est quem Numen ad regnum Britanniarum destinaverat, tuncnuncunius Scotiae Rex Iacobus. Filiam Annam illi desponderat Fredericus II, Cimbricae Chersonesi rex. Sed cum illa in Scotiam veheretur, non semel in Norvegiam eiecta est, vi sortium malisque geniis ad veneficae imperium ventos cientibus, quae aliquanto post facinoris poenas luit. Sed rex interim amore et iuventa impatiens ad coniugem deferri constituit, provectaque iam hieme, illud mare glacie infame ingressus est. Caelo et tempestatibus luctatum Norvegia excepit, nec multo post quae eum vexerat navis, velut in aridam delata, ita circumstanticircumstanteglacie immobilis haesit. Res ad Iacobum delata est, statimque libuit hoc insolenti spectaculo frui, quippe nulla suae Britanniae litora concretas undas tenent. Sudum erat neque portus ab hospitio regis procul. Processit igitur nec spirantibus ventis nec acriter, ut videbatur, inhorrente aÎre, contemplatusque paulisper glacie stratum mare in thalamum rediit, nec dum aliquid de pernicie hiemis suspicatus. Sed dum foco se admovet, ex circumstantibus unus in dexteram regis manum, ut forte fit, intuens advertit vicinum pollici digitum caerulocaeruleo
"caerulus" saepe apud Statium, cuius carmina edidit B.
et exsangui livore rubentem, peritusque caeli illius: "Ne tu," inquit, "Rex, ad ignem accesseris. Nocuit tibi aÎr et digitum exanimavit. Sic iam affectum peius ignis intempestivo calore perdiderit. Frigoris lues alio frigore pellenda est." Admiratus rex primum se laesum negat, quippe nullonullo mododoloris sensu temptatus. Sed non diu dubitavit quin recte moneretur, nam stupebat rigens digitus sensumque cum sanguinis calore amiserat. De remedio quaerenti referunt certam esse et in promptu medicinam, cuius se salubritas brevi quidem sed acerrimo dolore insinuet; id pati oportere, nisi malit intercidere digitum tam noxia hieme contactum. Allatumque est vas subito plenum nive, non quidem ad ignem domita sed per ipsum triclinii teporem iam sensim diffluente. Illo rex digitum inserere ex praecepto incolarum monetur, subitoque ingens dolor per torpentes paulo ante articulos paene illius patientiam excussit. Remeantis in digitum sensus documentum primum fuit quod doleret. Eo modo rex incolumis evasit, admonitoque tam improvisi mali facilior postea cautio fuit, vel certe medicina, quippe et pauloom. paulopost, aurem dexteram equitantis eadem pestis adussit.